Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An quantitas distinguatur a re quanta

Ecundo loco: inuxta d quod promisi, inquiram an quatitas distinguatur a re quanta, nec alienum hic quaero a theologia. tum quod Ricardus Medil ltonus: doctor subtilis, & pleQrique alii idipsum hoc loco inquirant. Tum secudo. quod ad intelligendam materiam quam tractamus, plurimum conducat.

⁋ Circa hanc materiam duas ponam positiones cum earum solutionibus, & succincte: cu metaphysicam tractemus. Positio vna tenet: quod quantitas distinguitur a re quanta: & est vnum accidens suum subiectum extendens & quantum denominans: sicut albedo rem albam denominat: & caetera accidentia: sicut materia & totum compositum denominam tur quanta: vel quia ei inhaeret inhaesiue quantitas vt aliquibus placet: vel quia inhaeret eidem subiecto cui quatitas inhaeret. Probatur haec positio auctoritate Arist. primo Physicorum. Si substantia & quantum sunt duo sunt quae sunt: & non vnum est quod est. ergo realiter distinguuntur. Non valet dicere. si quantum est plura sunt: quia pars extra partem est. & per consequens plu ra sunt. quia tunc inaniter dixisset philosophus: si substantia & quantum sunt: cum suffecisset dicere: si quantum est. Tum secundo Arist. debuit probare distinctionem specificam rerum: & non numeralem: oppositum enim num qui vlli sapientes voluerunt: ergo intentio phisophi erat dicere quod substantia nulla est quantitas. hoc idem tenet vulgaris opinio tam nominalium aliquorum quam realium vtrobique.

⁋ Contra hanc opinionem arguitur probando quod quantitas ista est superflua: notum est quod ipsa non ponitur vt res quanta habeat partes: quia de facto intrinsece sine quantitate habet plures partes. Sed dices. superadditur rei quantae vt extendat partes eius: vt lignum pedale extenditur pedaliter ratio ne quantitatis.

⁋ Sed contra hoc arguitur. separet deus totam illam quantitatem: partibus ligni in eisdem sitibus conseruatis: iam illud lignum est pedaliter extensum sine illa quantitate. ergo superflue ipsa ponitur. mirum est dictu quod deus non possit separare quantitatem a substantia: partibus substantiae conseruatis: potissimum cum sint duo absoluta: quorum nullum est pars alterius. Sed hic potest dici admisso casu quod quaelibet pars erit penetratiue cum alia: & erit penetratiue in loco magno vel paruo, prout deo placebit: quia naturaliter non loquimur. & ratio est quia quantitas solam substantia extendit per fundamentu: ergo ipsa sublata / substantia non erit extensa. bene autem est extemsibilis per nouae quantitatis apu positionem. Potest etiam dici quod quantitas datur substantiae vt eam faciat occupare locum: & non vt eam ex tendat. occupare enim locum est alteri corpori resiste re nae suum locum ingrediatur. & hoc convenit ei na- turaliter pro lege viae. secus est pro lege patriae: in qua est penetratio corporum beatorum secundum legem dei communem: quemadmodum est alia lex communis puniendi peccata post vitam: & alia in vita.

⁋ Sed contra illud arguitur: quia ex hac solutione sequitur: quod equus cuius tota quantitas esset ablata non posset ferre vnam fabam. consequens est inconveniens. & quod sequatur, sic patet. faba est grauis appetens descendere: & non habet resistentiam: ergo faba pertransibit totum equum. Immo sequitur quod si tota quantitas sphaerae terrae esset ablata: tota terra descenderet ad centrum. cum enim quaelibet portio terrae sit grauis: & appetat descendere: & non habeat impedimentum: non quiescet ante centrum.

⁋ Respondetur. Illud non demonstrat contra positionem quis concederetur totum illatum, quod inconveniens est. Admisso tamen illo supernaturali: dicetur secundo / quod qualitates non sunt actiuae seclusa quantitate: & sic grauitas non aget. Dici etiam potest tertio, quod quando quantitas tollitur ab aliquo corpore: partes superiores non appetunt descendere in in feriores in corruptionem totius. secus est in alio corpore.

⁋ Secundo arguitur. capto vno corpori bipedali: ab altera medietate seperetur tota quantitas: quantitate in alia medietate manete. istae duae medietates adhuc continuantur, & sine quantitate: ergo ipsa est inanis. quod continuentur patet: quia non separantur & segregantur partes a se inuicem: quia si sic, continuum in omnem suam partem diuideretur: quod non est dicendum.

⁋ Respondetur. illud argumentum non concludit: quod sic declarari potest: quia similis difficultas omnino pot duci contra opinionem oppositam: capiendo corpus bipedale cuius quantitas per te est sua substantia. Deus enim potest per te ponere vnam medietatem penetratiue in loco cum qualibet alia parte eius: reliqua medietate stante extensa: & tunc quaero abs te: quae erit illic continuatio, vel partium separatio: & qualitercumque tu di xeris, sic illic dici poterit. Pro vtraque via dicitur quod est entitatiua continuatio partium / & non quantitatiua

⁋ Tertio arguitur. ex hac positione sequitur quod si albedo esset separata a quatitate, esset insensibilis. consequens est falsum. quod sequatur patet: quia non habet partes extensas.

⁋ Respondetur secundum duas imaginationes praedictas. Secundum priorem vno modo respondetur quod requiritur modus quantitatiuus ad hoc vt agat ad visionem. Secundo modo nego quod non videatur si deus ad visionem actione general concurrat: & hoc si albedo extensionem habeat: hoc enim stat cum partium penetratione: vtpote si capiatur albedo palmalis: & ponatur quaelibet pars cum qua libet per totam illam partem palmalem: iam illa videbitur. Tertio, tenendo secundam imaginationem quod quantitas continua solum facit resistentiam ne aliud corpus ingrediatur locum eius, & non extemsionem: tunc non requiritur quantitas ad hoc vllo modo vt sentiatur: sed nulli corpori resistit: quia non coniungitur quantitati quae est causa alteri cor pori resistendi. quo fit: quod si tota quantitas separaretur a mari in loco profundissimo: & poneretur in illo gleba terrae vel piscis, subito descenderet: sicut in vacuo.

⁋ Alia nominalium positio est quod quam titas nulla distinguitur a re quanta vel rebus quam tis: sed quantitas materiae est materia ipsa: & quantitas formae substantialis est sua forma: & quantitas albedinis materiae inhaerentis est ipsa albedo.

⁋ Ex hac autem positione sequuntur propositiones. quarum Prima est. Aliqua quatitas est substantia, & aliqua quantitas est qualitas. Secundo sequitur, quod in transubstantiatione panis in sacramento Eucharistiae manet quantitas & qualitas: non tamen quantitas substantiae panis: sicut si virga viridis arescat: quantitas substantia manet: quia materia & quantitas substantia vna desinit esse: scilicet forma vegeta-: tiua: & alia quantitas acquiritur. Tertio sequitur quod plura corpora de praedicamento quatitatis naturaliter sunt simul, & est talium corporum naturalis penetratio: non autem corporum de praedicamento substam tiae. Videmus enim quod equus non igreditur locum foeni nisi foeno sublato. ratione & experimento id cognoscimus. Ex isto manifeste sequitur quod dimensionum informatiue vel inhaesiue se habentium possibilis est peneti atio cum suo subiecto: & non aliter per naturam: quia nullum agens, penetrationem dimensionum facere potest nisi producendo vnum in alio informatiue vel inhaesiue. Quarto sequitur quod aliquae substantiae sunt quantitates: quarum nulla est quantitas. patet de binario angelorum. irrationabile autem puto te nere quod quantitas discreta distinguatur a re quantaQuinto sequitur. quod aliqua est quantitas: quae nec est substantia nec accidens. patet de angelo & eius notitia. & sic aliqua est quatitas quae nec est substantia & accidens copulatim: nec accidentia & substantiae. quod patet de pluribus accidentibus & vna substantia indiuisibili. Sexto sequitur: quod numerus par est numerus impar. patet de Sorte. & licet nume rus impar non possit diuidi in duo aequalia secundum illam dimensionem: bene tamen in duo aequalia simpli citer. Septimo sequitur quod aliquis numerus est cuiuscumque speciei numerorum numerus. patet de Sorte qui est binarius suarum partium: ternarius suarum pertium: & sic consequenter, tenendo totum esse suas pat tes. Octauo sequitur quod a. bipedalitas erit quantitas, quando nulla quantitas erit a. bipedalitas. patet si a. bipedale condensetur ad subduplum: inam a. de sinit esse bipedalitas: & tamen a, non desinit esse quantitas. Nono sequitur quod quantitatem deus non potenst facere quin ipsa erit quantitas: licet quantitatem continuam facere possit quando non erit continua: vt si omnes partes penetratiue simul ponantur. tunc enim stando in terminis potest dici non esse continua cum partes non extendantur. Decimo sequitur quod quantitas est actiua actione reali. patet. haec qua litas est actiua actione reali: haec qualitas est quantitas: ergo haec quantitas est actiua actione realised hoc non est ratione quantitatis: sed ratione qua litatis. Vndecima propositio. quantitas suscipit magis & minus: sed hoc est ratione qualitatis. Duodecima propositio. alteratio est motus ad quantitatem: sed non acquiritur quantitas ratio ne alterationis.

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. Catera vesicae non possunt comprimi: nec latera follis. & hoc non est ratione materiae aeris: quae nullius actiuitatis est: nec formae aeris: quae potest condensari: & per consequens non est ratione totius. & patet / quia est maior aer in campis: qui tamen non resistit volationi muscae. relinquitur ergo quod sit ratione alicuius alterius tertii ab his distincti: scilicet quantitatis: ergo quantitas distinguitur a re quanta-

⁋ Respodetur: hoc argumentum non potest iuuare aduersarios. tum quia quatitas non est de numero actiuorum secundum eos. tum secundo etiam in condensatione & rarefactione tenendo oppositum non producil noua quantitas secundum saniorem viam de rarefactione. Respondetur ergo quod totus ille aer resistit ne condensetur: sed motus localis non est condensatiuus aeris. si autem vesica poneretur in aqua diu: condensaretur, & facile latera eius applicarentur simul: vel magis appropinquarent. Nihil est quod argumentum assumit de aere in campo muscae non re sistente: quia illic cedit & liberumhabet exitum: sed non potest egredi latera vesice vel follis si foramina claudantur. nihil autem hic resistit nisi aer ipse ratione formae suae: quam quantitatem etiam dicimus. Eodem modo dicatur de vrinali pleno aere, orificio posito super ignem: dum frangitur vitrum: quod nullo modo frangitur a quantitate, quae est nullius actiuitatis: sed ab aere & eius forma. cum enim rarefiat a calore, maiorem locum occupet oportet: & quia non potest penetra re latera vrinalis, totum frangit. sicut olla tua non plena lacte frigido vel aqua cum bene calefit, rate fit liquor & operculum pellit quod si non habeat obstaculum clausum: vas ipsum aeneum successu temporis dissoluet & rumpet: nisi eius resistentia fuerit maior, quam actiuitas corporis rarefacti capaciores petentis agros.

⁋ Secundo arguitur. Propositio in qua negatur vnum genus generalissimum de alio, est immediata. primo posteriorum. sed omnis talis est vera: ergo haec est vera: nulla substantia est quantitas. pari forma nulla quantitas est qualitas.

⁋ Respondetur. Propositio dicitur immediata duobus modis. vno modo laxato vocabulo omnis illa propositio quae ratione extremorum suorum resolui in aliam priorem non potest: siue sit vera siue falsa. Alio modo proprie: sicut Arist. capit in definitione scire, primo posteriorum. pro illa scilicet qua nulla est prior quo ad euidentiam. primo modo capit Aristo. in illo loco.

⁋ Nunc respondendum est ad argumentum Aristo. in principio quaestionis assumptum: quo nisi sumus probare positionem oppositam Aristotelis. Dico igitur quod sufficit Aristoteli probare pluralitatem numeralem rerum. Secundo loquitur de substantia impartibili & quantitate quae specie distinguuntur. supponebat enim aliquas substantias indiuisibiles. Tertio dico, quod non sequitur: Aristo. tenuit oppositum: ergo illud non est probabile: immo tat quod sit probabilius opinione eius. cum hoc tamen quamlibet talem opinionem & eius oppositam nitimut viae Aristit conformare.

⁋ Nunc vidimus de quantitate an distinguatur a re quanta nec ne. & licet vtraque positio sit sustentabilis: pars negatiua est apparentior. tum quod ita facile & facilius soluit argumenta aduersariorum quam contra. tum secundo quod non multiplicat res perperam. De quantitate autem discreta & impartibilibus in quantitate, alibi loquor. quae nullo modo distingui a re quanta iu dico. Ex his autem nescis improbare numerum denarium praedicamentorum: cum praedicamenta penes modos significandi vocabulorum, & non distinctionem rerum distinguantur: vt in logicis satis protritum est

⁋ Reliquu est videre an accidentia alia quantitati inhaereant. Potest hic bifariam diciprimo quod nullum accidens est subiectum accidentis. dicit enim Aristote. in vltima proprietate substantiae. Maxime proprium est substantiae cum sit vna & eadem numero, quod sit susceptiua cotrariorum. lbi enim maxime capitur aduerbialiter: ita vt ei soli conueniat. Et si dicas. proprium est superficiei primo colorari. quinto topicorum. Et in praedicamento quantitatis dicit philosophus. Quata fuerit superficies tantum album fore dices. Dico substantiam quo ad partem superiorem esse superficiem. & in lud patet quarto Metaphysicae ex philosopho dicente. Accidens non accidit accidenti: nisi quia ambo accidunt eidem subiecto. Si dicas: Arist. dicit octauo Physicorum textu commenti quinquagesimi. Quantitas primo inest: deinde alia accidentia. Et Auicenna secundo Metaphysicae dicit quod vnum accidens est subiectum alterius. Respondetur Philosophus intellexit quod vnum accidens aliud prae supponit: & praesuppositum reputatur subiectum alterius. sic etiam intelligatur Auicenna. sicut dicimus quod priuilegium clericale fundatur in prima tonsura, vel corona. Et adhuc probatur quod dici- mus ratione suasiua: quia plus videtur quantitas a substantia dependere: quam qualitas a quantitate: cum substantia sit basis & prima causa respectu accidentium. septimo Metaphysicae. quantitas autem solum est dispositio media: ergo si quantitas est sine subiecto, idem erit de qualitate. Praeterea. qualitas est perfectior quantitate. ergo si quantitati non repugnat esse sine subiecto: nec qualitati repugnabit. Perfectio qualitatis super quantitatem sic oster ditur. qualitas est actiua actione reali: qua caret quantitas tenendo eius distinctionem a qualitatevel secundum aliam positionem, inquantum quantitas. Secundo. angelis & animabus substantiis nobilibus perfectis respondent qualitates, non sic quantitates: quia non oportet nobiliorem substantiam maiorem habere quantitatem, quod patet de elementis quae maiorem habent quantitatem: & tamen inter substantias sunt infima. etiam per qua litates substantiae perfectae suos fines attingunt: vt beati spiritus per visionem & dilectionem dei: non autem per quantitatem. Item Magister absolute in litera dicit accidentia esse extra subiectum: & ecclesia vtitur in festo corporis Christi tali modo loquendi: ergo rationabilius est dicere hic omnia accidentia esse extra subiectum. Potest tamen defendi non improbabiliter: quod reliqua accidentia quantitati inhaereant

⁋ Ex quo hae colligendae sunt propositiones. Cum species panis & vini maneant eaedem post consecrationem quae fuerunt ante consecrationem (vt i experientiam sensuum cognoscitur) & cum illa adcidentia non inhaereant substantiae panis & vinit quia non sunt: nec corpori Christi inhaerent: vt Magister in litera dicit: & bene. quia dato opposito oportet qualitates contrarias inhaerere eidem sub lecto primo etiam in summo, quod inconuenit. qui autem simul sint in eodem loco, non est inconueniens. quia sic oportet dicere de calore & frigore in corpore Christi secundum recitata in distinctio ne decima. Nec ista accidentia possunt poni in aere, quod patet de accidentibus interioribus hostiae ergo necessarium est dicere quod aliquod accidens illic est extra subiectum. scilicet quantitas in pat te centrali hostiae: vel prope centrum hostiae. & cum ita sit de aliquibus accidentibus: similiter de omnibus dicendum est: & sic qualitates coassi stunt quantitati: & cum ipsa miscentur: sicut cum substantia ante miscebantur. sed ei non inhaerent secundum vnum modum praelibatum. Secundum alium autem non improbabilem qualitates quantitati inhaerent: & sola quantitas est extra subiectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2