Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

IAm vidimus quomodo panis transubstantietur in corpus Christi, & vinum de vi te in eius sanguinem: & quis sit panis ille qui in corpus Christi transubstantiatur: cum capost transubstantiationem corpus Christi sit adorandum. Quaeritur Tertio An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter. Notato hic duplicem esse positionem realem (aliqui enim verbaliter discrepant: & in eadem sententia conueniunt) aliqui volunt solum conditionaliter corpus Christi adorandum in eucharistia: placet aliis quod categorice potest adorari corpus Christi in eucharistia.

⁋ Pro solutione quaestionis ponam sicut in caeteris aliquas conclusiones: quarum Prima est haec, non est mihi euidens quod corpus Christi continetur in hac hostia. probatur. stat panem non fuisse triticeum, vel sacerdotem non intendisse consecrare: vel non protulisse verba necessaria consecrationi: & tunc non fuisset consecratio. Secundo arguitur ad idem, non est certum praesbytero an consecrauerit: ergo non est m hi certum. tenet consequentia: quia ipse pot hoc melius depraehendere, quam ego. antecedens patet. stat eum no esse baptizatum: & sic non est sacerdos. Stat insuper epscum non ordinasse eum. igitur.

⁋ Secunda conclusio. habeo certitudinem morale sufficientem quod corpus Christi transubstantietur: ergo sub speciebus panis est corpus Christi. Haec consequentia est bona: quia certitudinem moralem habeo de ante: ergo talem habeo de consequente. si enim aliqua consequentia sit certa, & antecedenscertum: consequens eadem certitudine est certum: sed certitudinem moralem habeo de antecedente, quod patet. videmus quod nulla est difficultas de baptismo nati inter christianos, & notos parentes: tum ex par te parentum & patrinorum: tum ex parte baptizantis & viciniae. De intentione episcopi non cadit dis ficultas: nec de intentione sacerdotis quin ordines suscipere intendit: & facere illa quae probum virum decent. quilibet enim est praesumendus bonus donec de opposito doceatur, non docetur autem oppositum de hoc sacerdote, prout supponitur.

⁋ Tertia conclusio. licet categorice adorare corpus Christi in sacramento eucharistiae: vel sub speciebus illis quas eucharistiam putamus probatur conclusio. certi sumus certitudine morali quod illic corpus xpsi conti neatur: ergo categorice possumus ips adorare. Secundo arguitur ad idem. si naon le categorice adorare illd quod illic in speciebus continetur: hoc est quia stat in casu corpus Christi illic non contineri. sed hoc non obstat, quod ptet cum sit ignorantia inuincibilis, quemadmodum erat de lacob Liam prima nocte cognoscente. Dicis. in cultu latriae debetur maior indago quamcirca rem vxoriam. Contra. to tus populus sic categorice adorat corpus Christi. si subito leuetur corpus Christi inter manus sacerdotis vel deferatur ad infirmum, subito omnes ad genua se prouoluunt categorice adorantes: nec aliud inquirunt. igitur. Amplius. audiens praelatum praedicare haeresim cuius oppositum non tenetur scire, & assentiens, no peccat. Idem erit in proposito: dato namque opposito antecedentis non conduceret audire multorum sermones.

⁋ Contra hanc tertiam conclusionem arguitur sic. sequaeretur quod si diabolus transfiguraret se nunc in angelum lucis vel in deum: possem illum cultu latriae reuereri. consequens est falsum, igitur.

⁋ Respondeo quod illud potest facere angelus tenebrarum deo illud per mittente ad probationem fidei nostrae, an in ea vacillemus: an persistamus, secundum illud. ii. ad Corinthios. xi. Angelus tenebrarum se transfert in angelum lucis. sed nego sequalam de illo. nam hoc est insolitum: & per scripturam edocemur a talibus cauere Matthaei. xxiiii. Multi venient in nomine meo (dicit dominus) dicentes, ego sum Christus: & seducent multos. In talibus spiritus probare oportet si ex deo sunt. Primae Ioannis quarto. & non assentire talibus assertionibus: sed iudicium intellectus assentiend suspendere: & per consequens adorandi: sicut in vitis patrum de quodam viro sancto legimus oculos claudente: dicete angelo tenebrarum. nolo Christum videre in hac mortali vita: sufficit mihi in patria. videre. & sic daemodo illusus euanuit. Cum enim illud sit insolitum, nullo modo est assentiendum quod est deus quousque sufficientissime de hoc doceatur, nec simplex sibi solicredat: vel etiam doctus, quousque deum super hoc implorauerit: & alios sapientes super hoc consultauerit: nisi sufficientissime super hoc ce tificaretur, quemadmodum diua virgo quae diu meditata est in angeli insolita salutatione, sicut de ea dicit Euangelista. Cogitabat qualis esset ista salutatiohoc est multum poderabat: & angelo respondente: ad huc obiecit, quomodo fiet istd: nec vllo modo assensit quo ad erat ei sufficientissime reuelatum: & forte reuelatione interiori a deo. Sic Lucianus praesbyter non credidit Gamalieli quousque tertio appuit. modo sacra mentum eucharistiae e solitum & commune: & ratissime contingit quod corpus Christi non continetur in illis speciebus: & nos fugit quando hoc sit: propterea non est simile.

⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. melius est conditionaliter adorare corpus Christi in eucharistia, quod patet. vtpote ego adoro corpus Christi si sub istis speciebus sit. & non aliter. tunc si non sit sub illis speciebus non adoratur adoratione conditionali, quae non tenet conditione non existente. & si adoratur categorice: adorando stat panem adorare.

⁋ Respondetur: & si melius esset conditio naliter adorare corpus Christi in eucharistia / non impu gnatur conclusio in quae dicimus illud licere. Secundo nego quod sit melius. multis namque simplicibus daretur occasio existimandi quod corpus Christi num quam contineretur sub illis speciebus. Sicut enim non est adorandus rubus conditionaliter si illic sit dominus vel angelus: be semel Moysi ita contigit: ita eucharistia non est adoranda conditio naliter si semel bis vel ter non sit consecratio: cum oppositum ferme semper contingat, nec constat nobis quando non contingit. fateor tamen quod quandoque adoratur corpus Christi in eucharistia conditione tacita: hoc est si sciretur quod panis non esset in corpus Christi transubstantia, tus, nullo modo sic adoraretur. sed hanc conditionem non expedit apponere ei: nec est hominium consuetudo, nec doctus debet eam apponere expresse: esto non daretur ei occasio propinqua assentiendi quod num quam corpus illic contineretur: sed sufficit ei orare aliorum more: nec fodere cisternas nouas in hac parte debet: ne ex suo habitu alios ad hoc inducat. bene autem sentiat de proximo & sacerdote & episcopo donec doceatur de opposito.

⁋ Tertio arguitur. ex conclusione sequitur quod idololatria non esset peccatum: consequens est falsum: ergo & antecedens. consequentiam tamen declaro. sit ita quod non sit consecratio realiter: tunc sortes adorat hoc quod illic continetur, quod est panis. modo adorare panem cultu latriae est idololatria. Dicis sicut quidam, non stat quod quis credat & velit adorare diabolum: & tamen adoret deum nam credens adorare deum: & eum adorare volens, si sortes ponatur loco eius non adorat sortem sed deum: sic in proposito credens adorare corpus Christi: & hoc volens, non adorat panem, sed corpus Christi. Contra. hoc non soluit argumentum: quia bene sequitur. hoc adoras cultu latriae: hoc est panis, ergo panem adoras cultu latriae: expositorie, antecedens habes concedere: ergo non potes negare consequens. Maior patet per conclusionem: quia categorice adoras quicquid illic continetur. & minor est nota ex hypothesi.

⁋ Propterea aliter respondetur ad argumentum, negando sequalam, quod idololatria esset licita. Illic enim non est idololatria: ldo lolatria est cultus deo debitus: creaturae culpabiliter exhibitus. qui si ex ignorantia inuincibili creaturae atribuitur: non est idololatria, sed latria: dato quod creaturae attribuatur, quemadmodum si Iacob Liam prima nocte cognouit vt est probabile: licet sit quaestio facti: in copula illa quo ad eum erat castitas con lugalis: licet nullum esset coniugium in nocte illa: & si Lia sit excusanda ob patriae consuetudinem & praeceptum paternum, etiam respectu Liae erat castitas cmuniugalis. sic omnino est in proposito. et si essent duo sortes & plato: & platoni constaret quod ibi non esset corpus Christi: summum cultum contento. sub speciebus tribuens esset idololatra: non autem sortes cui non constat: cum sit ei ignorantia inuincibilis: sed bene colit contentum cultu latriae. Non tamen sunt propter ea Tartati & alii excusati a cultu latriae: cum summum cultum illi tribuant: cui tribuere non deberent: sed tenentur sapientum monitis acquiescere. Pronunc supponitur quod corpus Christi est colendum cultu latriae & non hyperduliae: licet difficultas sit verba lis: vt in nona distinctione tertii prolixius deducemus: & sic crux Christi & species assistentes in Eucharistia coli possunt. plebs tamen non tenetu exacte scire distinctionem inter corpus Christi & species. Contra hoc arguitur. dicitur quod sacerdos debet consecrare: & non leuare hostiam non consecratam: ne populum ad idololatriam cogat: & per consequens categorice adorans si cultu latriae colat panem, peccat. Respondetur. de communi modo loquendi non est vis. Sacerdos enim dat occasio nem populo quantum est de se. hoc est male agit: & populum priuat a suffragio debito: nec in sacramento veritatis dolo & fictione vti debet. populus autem non peccat. quo fit quod creatura pura vt panis, obiectum materiale latriae: non autem formale: hor est dicere: illum cultum panis terminat: sed corpus Christi est obiectum formale: hoc est gratia & ca talis cultus: quo colitur hoc contentum sub speciebus: obiectum inquam formale de per accidens. deus autem est obiectum formale per se: & radicale.

⁋ Quarto arguitur. Si eucharistia esset adoranda categorice cultu latriae: sequeretur quod etiam corpus sortis esset adorandum cultu latria categorice. consequens est inconveniens & nusquam pra cticatur. declaro consequentiam. posito quod nunc sortes sumpsit Eucharistia: saltem debemus eucharistiam in eius stomacho adorare quam constat esse in eo: sicut adoramus eucharistiam in pyxide delatam per vrbem: & ex consequente Sortem ratione illius

⁋ Respondetur. hoc argumentum non est contra conclusionem: sed quaerit vnum aliud: ad quod dico quod nec Sortes est adorandus, nec corpus Christi in stomacho Sortis. Ad hoc primo est com munis visus. Secundo nescitur quamdiu corpus Chr sti illic maneat ob specierum alterationem. Tum tertio dato quod constet: ne hominem adorare videamur: corpus Christi non est illic adorandum saltem exteriore adoratione: secus est de corpore Christi in pyxide: quia palam est quod pyxidem nor ndoramus.

⁋ Ex istis omnibus patet quod corpus Christi est categorice in eucharistia adorandum nec adorare panem tamquam obiectum materiale ex ignorantia inuincibili sufficienter arguit idololatrian immo latriam infert. secus est ex ignorantia vincibili: crassa, vel supina. Stat insuper credere & vel le adorare corpus Christi: & panem adorare: sed non adorare panem. Adoro enim importat actum voluntatis: & propriam facit praecise appellationem, non autem quando praecedit: sed sub disiunctione ad alias ratio nes appellat. Vlterius patet istam non esse de fidecorpus Christi continet sub hac hostia: sed assensus eius est certus certitudine morali: quae errori interdum non repugnat. Ista autem conditionalis bene est de fide. si sacerdos dixit verba sufficientia super hac materia debita cum intentione debita, illic est corpus Christi. In super quando est apparitio insolita al cuius colendi: suspendendus est assensus credendi cum actu voluntatis quousque de illo complete doceatur secus est de Eucharistia consueta. Et forte similis difficultas poterat contingere dum Christus erat viator: vt si alicui ignoto contigisset Christum vide re. deinde si tali aduenienti Iacobus Alphei loco Christi ab aliquibus putatis probis ostensus fuisset: non peccasset Iacobum colens. secus est nuncEt persimilis difficultas verti potest de sanguine miraculoso in terra, quando est probabile dubium an realiter sit sanguis Christi. Quamdiu eni est tale dubium debs actualiter conditionaliter adorari cultu latrit quando autem sufficienter constat ber non citra certitudinem fi dei, quod sit sanguis Christi: non amplius est ponenda conditio actualis, sed tacita.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3