Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

VIso quomodo accidentia se habent quo ad existen tiam extra subiectum: & quomodo ad actionem: restat quarto loco inquirere quomo quam do pati possint: & a quibus o. Vpossint pati: semper loquendo pro tempore quo sunt extra subiectum. Et pro llius intelligentia habenda mouetur talis titulus quaestionis. an cum omni alteratione accidentium in Eucharistia maneat corpus Christi. Haec quaestio supponit illa accidentia posse alterari: & quaerit quae alteratio faciat corpus Christi desinere esse in Eu charistia: quae vero non. Propterea ponam circa hoc varias conclusiones, tam supposito qui quaestioni responsuras.

⁋ Prima conclusio, accidentia in Eucharistia, proprie loquendo quae sunt Eucharistia, possunt mutari probatur. videmus in hyeme species vini frigidas in regionibus frigidis. quapropter in hyeme apponitur calefactorium aliquid in altari: in aestate vero calidas species videmus. sic de speciebus panis prope ignem vel remote.

⁋ Secunda conclusio. si teneatur quod quantitas est subiectum caeterorum accidentium: talis mutatio est naturalis: ac si essent qualitates in sub stantia. ita quod calor ignis naturaliter frigus hostiae corrumpit: & naturaliter calorem producit. nam illio est actio naturalis ad quam sufficit contrarietas: & principium actiuum & passiuum.

⁋ Tertia conclusio. tenendo quod accidentia sint omnia extra subiectum: nulla creatura potest illa destruere. probatur. quia tunc annihilaret: quod creaturae impossibile est ex prima quaestione distinctionis primae. & eodem modo nulla creatura potest aliquod accidens illic producere: quia tunc crearet. & sic dicendum est de quantitate secundum omnem viam, quia est extra subiectum.

⁋ Quarta comclusio. deus tamenm annihilat: & creat accidentia que apparent in Eucharistia, tenendo quod quantitas est res quanta: vel quod distinguitur a re quanta: & non est subiectum accidentium: sed cum eis coassistit, probatur. videmus illic aliqua accidentia destrui: & aliqua produci: & non a creatura vlla. ergo a deo.

⁋ Quinta conclusio. corpus Christi stat sub aliquibus accidentibus sub quibus non consecrabatur: nec propter aliquorum accidentium desitionem desinit illic esse cum aliis. Probatur haec conclusio quo ad priorem partem. hostia potest calefieri paululum vel frigefieri post consecrationem a deo vel creatura secundum varias opiniones: & tamen adhuc manet illic corpus Christi, quod probo. quia alioquin esset incertum quam diu esset ibi corpus Christi: cu per te desinat illic esse propter quodcum quod nouum accidens. Secunda pars patet. potest este parua remissio albedinis / rubedinis / saporis / humi ditatis vel siccitatis: & adhuc manebit corpus Christi sub speciebus remanentibus. probatur vt supra. immo secundum positionem Godefridi Fontani: quam Burleus de intensione formarum insequitur: potest: manere corpus Christi sub omnino aliis qualita-: tibus: omnibus antiquis sub quibus erat consecratum, corruotis. patet. secundum illam viam nunquam manent duo gradus mutui in intensione: ergo corrunpens vnum gradum albedinis: totam albedinem Eucharistiae corrupit. & sic de rubedine in speciebus vini: & eodem modo de siccitate, humiditate & sapo re. de rotunditate autem loqui non oportet: quia ipsa non distinguitur a re rotunda: sicut nec vlla figura distinguitur a re figurata.

⁋ Sexta conclusio. aliqua potest fieri alteratio circa Eucharistiam, ita vt sub ea non stet corpus Christi probatur, non stat illic perpetuo: ergo per aliquam alterationem potest desinere illic esse. Secur do probatur idem: quando eucharistia est incensa in igni tunc non est illic corpus Christi, quod probo. si per paruum tempus est illic: perpetuo erit illic: cum sit eadem ratio. sed hoc est falsum. igitur. sed cum aliqua transmutatione stat corpus Christi: & eum aliqua non stat. Vt autem co gnoscatur sub qua & qua non: ponitur

⁋ Septima conclusio per nullam transmutationem factam circa species sacramentales desinit esse corpus Christi sub eis, cum qua maneret substantia panis ac vini si non fuisset facta conversio: & quandocumque fit transmutatio circa species sacramentales per quam corrumperetur substantia panis & vini, si hic esset corpus Christi, desineret esse sub illis speciebus in illo instanti. Probatur haec regula. interdum desinit corpus Christi esse sub istis speciebus: & non potest dari aliud ab illo de quo in conclusione. igitur. Secundo arguitur ad idem. deus occultat suum corpus in Eucharistia: ac si nihil esset illic nisi panis & vinum: ita vt naturaliter non possit oppositum depr hendi per legem communem qua vtitur. licet interdum propter incredulos, quando sibi placet, oppositum faciat. sed fide constat quod incipit corpus eius esse sub illis speciebs panis & vini: ergo quando est existentia realis panis & vini, corpus Christi non amplius illic manet. Ircathanc quaestionem mouentur dubitationes loco argumentorum. Prima erit: per quod instans desinat core pus Christi esse sub eucharistia.

⁋ Secundo dubitatur. an accidentia Eucharistiae possint nuttire.

⁋ Tertio quid erit de mixtione aquae vel aliorum cum speciebus consecratis.

⁋ Ad primum dubium dicitur quod corruptio potest esse ab extrinse co, aere scilicet, igne / vel huiuscemodi sensim, ita vt panis successiue corrumperetur si hic esset. & eode modo sieut panis desineret esse, desinunt illae species esse sacramentum: & per simile instans: & sic cor pus Christi, nec est maior difficultas in vno quam in alio. & tunc deus creat in illo instanti nouam materiam & formam: sicut agens concurrit ad introductionem animae. Primum igitur instans non esse corporis Christi sub hostia est primum instans substantiae genitae de non uo: siue substantia genita sit vermis / siue ignis / vel aliud huiusmodi secundum exigentiam causae corrum ptiuae specierum. De minimo sensibili vel maximo non sensibili dicas consequenter, vt in philosophia intelligis.

⁋ Ad secundam dubitationem dicitur quod accidentia possunt alterare hominem vel virum ali quem inebriando per species prope se multiplicatas, quemadmodum ingrediens cellam vinariam ple nam vino forti potissimum nouo: habebit tandem caput perturbatum, potissimum si fuerit ad temulentiam dispositus. & hoc vult glo. primae ad Corin thios. xi. super illo verbo. Alius qui dem esurit: alius autem ebrius est. Accidentia tamen nullo modo pos sunt hominem nutrire vel augere. Nam ad nutritio nem hominis & augmentationem requiritur quod substam tia de nouo suscipiatur in nutrito & augmetato. sed cum accidentia Eucharistiae suscipiuntur in stomacho: & panis alteraretur si illic esset: in illo instanti quo cor rumperetur panis vel vinum si illic esset: produceretur noua substantia, similis illi quae in corruptione panis & vini sequeretur. & ex illa substantia nimirum homo nutriretur vel augeretur. talis tamen manet ieiunus ieiunio naturae: cum nullum cibum per os assumpserit. Ex quo sequitur quod aliquis potest tota vita sua viuere nullum cibum sumendo alium ab hostiis consecratis. patet: cum species sunt in stomacho alteratae: sub illis desinit esse corpus Christi: & producitur talis substantia qualis producitur post alteratum panem comestum, quae potest converti in substantiam aliti. Secundo sequitur: quod licet Eucharistia neminem nutriat, tamen sumens Eucharistiam nutritur. prior pars patet ex dictis: quia nulla substantia ex accidente nutritur. Secunda pars patet. Nam sumpta Eucharistia & speciebus sic alteratis: vt si panis & vinum illic essent, corrumperentur: generatur noua substantia: quae succedit pani & vino. sed illa substantia nutriet realiter. igitur, quemadmodum si deus ordinaret quod aliquis nunqui comederet nisi accidentia, & accidentibus in ore sumptis & in stomachum traiectis, ipsa in subi stantiam nutritiuam mutaret. Tertio sequitur inerudite Thomam Argentinensem dicere quod accidentia hominem nutriunt supernaturaliter.

⁋ Ad tertiam dubitationem dicitur quod necessarium est ministro aquam infundere in vinum antequam consecret. hoc est peccat si aquam non apponat. vt habetur de consecra. distin. ii. c. i. & in c. Sicut aquafluxit de latere Christi. Et vero simi le est quod Christus & apostoli in coena quando primo consecrauit, vinum aqua diluerunt. tum quod societas Christi erat sobtia. tum quod vina regionu calidarum sunt caeteris fortiora. modo ludaea est in quarto climate magis meridionalis quam Hesperia orientalis vel occi dentalis. Reuera tamen est consecratio sine aqua: sed non tenetur illud memoriale Christi. Et si vinum est maioris actiuitatis quam aqua resistentiae ad corrumpendam aquam ante consecrationem: sic realiter est vi num: sed debilius quam sine mixtione aquae. si vero non poterit vinum aquam in se conuertere ante consecrationem: aqua non transubstantiatur: & sumens species cum aqua frangit ieiunium naturae: sed non peccat, quia est ei ignorantia inuincibilis. Propter ea debet sacerdos parum aquae in vinum immittere. quantumlibet euim parum sufficit. & quanto vinum est debilius: tanto minus aquae est imponendum potest enim verum vinum esse ita euaporatum vt dolium plenum vino vno cochleari aquae destruatur quod patet sensim imponendo cochlearia aquae in vi- num. vel enim vnquam destruetur vinum, vel nunquam. secundum non est dicendum. si primum: simus prope tempus in quo si conchlear plenum aqua imponatur: destruetur: quod est probandum. Et debet vinu cum aqua misceri a principio sacrificii: quia vinum aquam in se convertit in magno tempore: no autem sic in breui tempore. Si vero fiat mixtio aquae post consecrantionem: aqua lla nunquam consecratur. & licet species vini destruant accidentia aquae: & concurrant ad corruptionem formae substantialis aquae, & ad introductionem formae vini: illud tamen manebit vinum purum: nec totum erit sacrum. Secus est de mixtione aquae benedictae cum non benedicta quae simul miscentur, aqua autem vel vinum non miscetur cum sanguine Christi: sed solum cum speciebus vini. nam sanguis Christi in calice est solum in venis Christi: & in eius corpore, nec aqua imposita cum speciebus plus coniungetur sanguini Christi quam si aqua caderet super corpus hominis: quae propterea non iung tur sanguini eius. Qn autem est immediata mixtio sacri cum non sacro vt in aqua benedicta: sacrum immediate iungitur non sacro: & totum constituitur sacrum: quia sacrum tanquam dignius non sacrum ad se trahit. Vinum etiam vel aquam potes sic immiscere cum speciebus vini, vt sit mixtio mutua: sed sanguis Christi manebit sub speciebus vini, sub quibus erat consecratus: & nullo modo in vino vel in alio liquore infuso. potes tamen partiri species vini in impartibilia: & tunc non maneret sanguis Christi sub illis speciebus.

⁋ Hac tenus de actione & passione accidentium sacramentalium inter se: & de mixtione aquae vel alterius liquoris ante consecrationem: & post eam: & quod species vini consecrati immissum liquorem non trahunt ad se: sicut sacrum non sacrum ad se trahit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4