Quaesito 3
Quaesito 3
Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem
IAm in quaestione praecedenti loquuti sumus dem modo existendi accidentium A in sacramento Eucharistiae. Irestat vlterius loqui de eorum cgqua actione adinuicem: & in or eegaexs v dine ad alia accidentia: & substantias: tam quo ad generationem: quam ad corrum ptionem. & hoc manebit pro hac quaestione Tertia. Ad quam dissoluendam aliquot ponam propositiones siue conclusiones ad titulum quaestionis responsiuas.
⁋ Sit itaque omnium dicendorum haec prima & fundamentalis conclusio. Substantia producit accidens: & ipsum corrumpit. Secunda pars probatur, Nam aqua calefacta remota ab igne corrumpit calo rem. Quod patet. ab aliquo enim calor corrumpitur: & non potest assignari causa corruptionis eius nisi forma substantialis aquae (loquor de causis secundis) non aer qui circunstat: quia stat aerem esse minus frigidum aqua: & minus frigidum non producit magis frigidum: dato quod passum sit magis inclina tum ad frigus quam agens. Si dicas & apparenter: quod glacies in aqua producitur in hyeme ab aere frigido, & est maior frigiditas in glacie quam in aere: sed quia aqua magis inclinatur ad frigus quam aer: non inconve nit minus frigidum plus frigoris producere in magis dispositum ad frigus quam habeat ipse aer. Dico frigiditatem illam non produci a solo aere frigido, sed cum noc ab influentiis frigefactiuis: quia non semper in frigidiore tempore est glacies. Sed dices. totus aer frigidus producit hoc frigus in aquam, & plus est de frigore in toto aere quam in hac parua aqua in fine motus: modo a maiore multitudine formae prouenit maior actio: non enim inconvenit corpus bipedale calidum vt quatuor, producere calorem vt octo in passum pedale aequaliter densum cum agente. Hoc non elidit argumentum: quia si nullum frigus esset in aere sed paruus calor, idem esset. nam videmus aquam frigefieri: & illic nulla est danda causa alia a forma substantiali aqua Prior autem conclusionis pars patet. Nam frigus illic producitur vt experientia docet: & non datur alia causa productiua illius frigoris nisi forma aquae: ergo habetur tota conclusio. Idem fieret in igne si esset susceptiuus frigoris ab aqua. sublata enim aqua frigus expelleret ignis & calorem produceret. ex susceptione autem caloris in aqua male aliqui concludunt susceptio nem frigoris in igne. varias enim & repugnantes naturas habent elementa. nam aqua & duo alia elementa sunt infectibilia non autem ignis, qui aerem prestilentem & sordes omnes eliminat.
⁋ Secunda conclusio, accidens producit accidens & corrumpit accidens. hoc patet per philosophum secundo de generatione loquentem de qualitatibus actiuis & passiuis. & patet experientia. In super ratione sic arguitur. calor aquae calefacit pisces vel carnes & calorem producit in eas. Nec assertio aliorum sufficit: quod forma aquae concurrit ad illum calorem producendum in pisces vel carnes: quamuis enim ita foret, non negatur actio a calore. Secundo falsum est: quod forma substantialiaquae aliquid faciat ad calefactionem: cum calor ei virtualiter contrarietur: quem corrumpit ex conclusione prae cedenti. Conseruare autem est causare, loquendo de co seruatione naturali. sed si non potest conseruare calo rem quem habet: num quam ad caloris productionem concurret. Secuns est de frigefactione: quia ad frigus naturaliter concurrit se sola. propterea a frigefactione non impeditur quando ei frigus adiugitur. quod acci dens corrumpat accidens, patet. nam calor in aqua frigus praexistes corrumpit. igitur.
⁋ Tertia conclusio. substantia ignis concurrit ad productionem caloris in passum extrinsecum in sphaera suae actiuitatis applicatum. probatur. substantia ignis vel aquae concurrit ad accidens sibi connaturale in se: vt patet ex prima conclusione de aqua: & si deus produceret ignem si ne calore, quod est ei possibile: & relinqueret ignem suae naturae concurrendo cum ipso sua influentia generali, calore in se produceret: et si frigus in ignem produceret, quod est deo possibile: forma ignis frigus cor rumperet: nisi deus impediret. ergo cum he substantiae producant accidentia in se: vero simile est quod in omnia extrinseca susceptiua producant. sunt enim agentia na turalia quae appetunt omnia sibi assimilare: quia hanc naturam a deo acceperunt: sicut & essentiam. de accidente iam hoc patuit in secunda conclusione. Ex his sed tur quod fortior est actio frigefaciendi in extrinsecun: quam in ipsam aquam: caeteris paribus, quod probatur. quia tam substantia quam accidens concurrunt ad frigefactionem extrinsecam: & forma substantialis ad frigus intrinsecun. Dixi (caeteris paribus) quia stat passum aquae esse magis dispositum ad susceptionem frigoris qui passum extrinsecun. hoc est materiam aquae qua dico susceptiuam frigoris inhaesiue.
⁋ Quarta conclusio. Substantia producit substantiam. probatur lignum igni applicatu incenditur: & producitur forma ignis: & non a solo calore, quod patet: quia ita praesens est forma ignis sicut calor. ergo si ob praesentiam vnius ad aliud, dicas calorem naturaliter concurrere ad productionem caloris vel ignis: per idem non debes hoc ab igne negare. Praeterea quando nutrimentum in chilum vel chimum convertitur in animali, producitur forma alterius speciei: quod certum est quando com uertitur propinque in substantia aliti: & non nisi a solo calore accedente. quia quantuncumque sit proportionatus calor in re inanimata, non fit talis introductio formae substantialis. igitur.
⁋ Quinta conclusio. problema est: an accidens cocurrat ad productionem substantiae, vel eius corruptionem: nec ne probatur, nec ratione efficaci nec experientia possumus vnam partem probare vel aliam. De experientia patet: quia num quam est accidens separatum a substantia nisi in Eucharistia: in qua deus supplet actiuitatem causae secundae, scilicet substantiae ac si praesens esset: ad occultandum secretum sacramenti Eucharistiae pro suo beneplacito & nostro merito. ergo illic non habebimus experientiam: nec in aliis experiti id potes. ltem videmus ad applicationem ligni ad ignem, produci ignem in ligno. nam calor ignis est ita praesens igni generando sicut substantia ignis. ergo si propter continuam praesentiam ignis ad lignum: dicis ignem producere substantiam: etiam dicere debebis calorem ignis ad illam substantiam generandam concurrere. Patet. nam sicut substantia ignis est praesens igni generando: sic est accidens ignis. Sed dicis. tam ignis qui calor ignis producit calorem in ligno. sed forma substantialis producitur de nouo a sola substantia ignis. Video te hoc dicere: verum id non probas, sed solum id di cis. immo sic probaretur: quod num quam imperfectius concurrit ad productionem perfectioris. accidens autem est imperfectius substantia. hoc postea attingam.
⁋ Sexta conclusio. Accidens separatum a substantia aequaliter agit ac substantiae coiunctum. Patet. quia est agens naturale, & in sua actione naturali a nullo alio dependens, vt patuit de calore in aqua cale faciente carnem: ad qua calefactionem aqua no concui rebat. ergo calor separatus a substantia: vt in vino consecrato aequaliter hoc faceret.
⁋ Septima conclusio. probabilius est opposito quod accidens concurrit ad productionem substantiae partialiter. probatur haec conclusio. si non: hoc esset propterea quia num quam imperfectius concurrit ad productionem perfectioris. Sed haec ratio est nulla. probatur. Nam ignis producitur a motu locali, quod patet in confricatione silicis & chalybis vel ferri cum lapide duro: sed quolibet modo ignis est perfectior motu locali: ergo. Sed haec ratio aegre concluderet: dicerent enim aduersarii quod motus ille solum disponit ad productionem ignis: sed forma lapidis & ferri producut formam substantialem illius ignis: non tamen sine tali dispositione praeuia. & sic oportet eos dicere, qui negant motum localem esse mobile quod mouetur, queadmodum plerique nominalium concedunt: cum ille motus & confricatio illa sint ipsa mobilia: oportet inquam dicere quod formae substantiarum motarum producunt ignem: quae ign i praestant in nobilitate.
⁋ Secundo arguitur ad idem. ponatur conchlear plenum aqua in species totius vini dolii sancti Bernardi consecrati. species istius vini accidentia aquae corrumpunt & formam substantialem eius: & producunt vinum in materiam quae fuit aquae. vel capiatur magnus calor se paratus in speciebus vini: sic quod species illae ebulliant calore: quibus iungatur cochlear plenum aqua. tunc sic. calor iste separatus corrumpit accidentia aquae sine quibus aqua conseruati non potest: quibus corruptis corrupitur forma substantialis aquae, quia forma subistantialis non manet in subiecto sine quilitatiua dispo sitione praeuia: & producitur forma substantialis ignis. alioquin materia stabit sine forma substantiali naturaliter, quod est falsum. ergo accidens concurrit ad productionem substantiae. Forte hic dicis. forma aquae determinat sibi aliqua accidentia, puta aliquos gradus frigoris & humiditatis: & illos tolle re non potest ille calor separatus ob resistentiam formae substantialis aquae. Contra hoc arguitur. calor separatus aliquos gradus frigoris & humiditatis corrumpit: & postea minor erit resistentia: & omnes gradus sunt eiusdem rationis inter se: ergo ille calor totum frigus corrumpit cum humiditate. Forte dicis. forma substantialis aquae cum suis accidentibus resistit: & nullum accidens est tantae actiuitatis in agendo quantae substantia in resistendo. vtrobique enim in actiuis perfectius est actiuius, quod patet de igne, qui aliis elementis est actiuior. Contra: quamuis ita sit: stat matis actiuum esse minoris resistentiae: vt calor est frigo re actiuior: sed minus resistit. ergo dato quod substantia aquae sit actiuior & perfectior frigore: stat quod mi nus resistat. ergo poterit dari tantum caloris vt formam substantialem aquae corrumpat: corrumpendo accidem tia sine quibus conseruari nequit naturaliter.
⁋ Tei tio sic arguitur. albedo effectiue concurrit ad productionem notitiae intuitiuae: & tamen notitia intuitiua est perfectior albedine: quia est qualitas spiritualis: & albedo corporalis. Idem patet de auditione & sono quid est ens successiuum imperfectum: ergo illic habetur quod causa aequiuoca partialis est suo effectu imp fectior: licet totalis causa sit perfectior: scilicet interlectus & albedo. Idem potest ostendi de habitu respectu actus: qui efficienter ad actum concurrit: & est causa aequiuoca eius & eo imperfectior. Quia si id forte neges: incidis in illud quod euitare intendis: videlicet quod actus concurrat ad habitus productionem: & est habitu imperfectior per te igitur.
⁋ Quarto arguitur. aliqua est causa aequiuoca imperfectior suo effectu in substantia. nam sol & bos producunt bouem. sicut sol & homo producunt hominem. secundo Physicorum. & sol est imperfectior boue producto. Sed dicis. Bos producens & sol simul iuncti sunt perfectio res. Contra. dato quod bos producens esset mortuus, non minus producitur a bouis semine & sole. Dicis. forma vaccae ad generationem vituli concurrit. Contra hoc arguitur de generatione crabronum: quod in stercoribus animalium generantur in campis sicui vides a sole. & illic euadere nequis. quodlibet aute viuens est perfectius quolibet non viuente. animalia sunt ista qui generantur generatione spontanea, & sol non est animatus, nec aliqua influentia caelestis. ergo illic non est locus euadendi, quin aliqua substam tia imperfectior concurrat ad generationem substantiae perfectioris. Illic oportet dicere quod deus concui rit & sol: & tota illa causa est perfectior. Ex hoc habetur propositum: quod non inconvenit calorem separatum concurrere ad generationem ignis partialiter cum deo: quod intendimus. Cum enim crebro nobis sufficienter constet quod datur vna causa certa partialis: suo effectu imperrectior: nec possit dari rotalis causa aequiuoca creata ita perfecta sicut effectus: non erit argumentum sufficiens concludendi. Si dicas. substantia imperfecta concurrit ad productionem substantiae perfectioris partialiter. sed non est idem in accidente respectu substantiae: licet accidens imperfectius possit partialiter producere accidens perfectius. Hoc solum es voluntarie dictum sine ratione: cum sufficienter ostensum sit tam accidens imperfectius quam substantiam imperfectiorem posse producere effectum perfectiorem.
⁋ Forte dicis cum doctore sancto, quod accidens concurrit ad productionem substantiae: virtute substantiae cui inhaerebant-
⁋ Contra. substatia panis vel vini nunc non e. ergo nihil facit ad productionem substantiae. nam quod non est: nihil facit ad productionem. Secundo pono quod deus creet vnum accidens extra subiectum: quod nulli subiecto vnquam inhaesit. tale accidens aget. & de illo vertam quaestionem. In super quaeremus quid possit accidens facere suapte natura: an ad productionem substantiae concurrat. ergo illa responsio non valet. Dico ergo ista adducta sufficienter probare conclusionem pro qua militamus.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Accidens producit accidens: ergo quando aqua talefacta remouet calorem: & producit duos gradus frigoris: vel vnum: illud frigus concurrit ad aliud frigus. & sic simile aget in simile: cum in se agat: contra Aristotelem primo de generatione.
⁋ Respondetur, negando quod accidens producat accidens vllo modo in se vel intrinsecum sibi, omnino simile: quia si simile agat in omnino simile in gradu & actiuitate aliquem gradum vltra producendo: infinitum gradum naturaliter produceret. quia si illic non est status: non assignabis rationem status: quia si passiuum sit minus, actiuum aliquid producet quousque aliud sit simile illi omnino: & non amplius. et si partem passi sibi propiquiorem iam assimilauerit: non producet calorem in partem ei propinquam tempore quo coadiuuat calefacere partem remotiorem minus calefactam.
⁋ Contra sextam conclusionem in qua dicitur: quod accidens separatum aequaliter agit vt subiecto coiunctum: arguitur. captis duabus hostiis non consecratis a. & b. aequaliter grauibus, consecretur a. & non b. iam a. post consecrationem aeque velociter descendit vt b. & tamen maior est grauitas in b. quia grauitas formae substantialis & grauitas accidentalis. igitur.
⁋ Respondetur. quamuis ita esset sicut argumentum assumit, nihil concluderetur. Nam deus cum Eucharistia supplet tantum ad descensum, vel resistit ad ascensum quantum facit forma substantialis corporis grauis. Secundo dico quod illic tangitur difficultas in philosophia: An grauitas & leuitas sint accidentia corpori graui & leui inhaerentia. & licet sint illic opiniones: magis tamen placet pars affirmatiua. Manente enim eadem forma substantiali: variatur grauitas & leuitas, quod patet de fumo. quando enim est bene calidus leuitas est: & ascendit super aerem. interdum autem descendit illa leuitate corrupta. Nec est vero simi e quod ad ascensum & descensum forma substantialis cooperetur. Nam vapor aliquis aqueus qui est realiter aqua: leuificatus ab ardore solis, violente ascendit ad quem ascensum forma substantialis aquae nullo modo coadiuuat: sed leuitas impssa a corporibus vaporem violente eleuat: quia vapor ille a sua forma se reducit ad grauitatem per qua descendit. modo motus violentus non fit a principio intrinseco secundum Aristotelem tertio Ethicorum. Insuper forma vaporis non agit ad contraria. Sed hic est euasio. dices enim quod non incouenit agens principale concurrere ad contraria mediantibus diuersis instrumentis. Nam forma aqui calefacit cum calore: & frigefacit cum frigore. Sed hanc euasionem non iudico rationabilem quando instrumentum est contrarium agenti principali. quemadmodum est calor respectu formae aquae. Et propterea vtrobique teneo quod forma aquae no cocurrit cum caore ad calefaciendum. Apparentior autem instantia potest adduci de argumento topico, quod opinionem producit: & quod cum pia affectione fidem producit: quae opin ioni contrariatur. ergo idem coagit ad contraria. Ista tamen instantia non tollit propositum, quando causa naturalis co agit cum agente libero: queadmodum de notitia contingit: quae ad volitionem & ad nolitionem concurrit cum voluntate. secus est inter formam aquae & calorem: quia inter illa est contrarietas virtualis. Ex his probabue habes: quod grauitas & leuitas sunt accidentia: & leuitas grauitati est contraria. modo substantia nulli est contraria. accidentia inquam corporum grauium & leuium, intensibilia & remissibilia: a qualitatibus primis producibilia: a calore vel frigore secundum. exigentiam passi. videre let quod frigiditas & siccitas magnam grauitatem producunt: vt patet in terra. frigiditas autem & humiditas minorem: vt videre est in aqua. & proportionabiliter in mixtis secundum participationem element i praedominantis. His dictis dicedum est: quod si grauitas accidens separetur a terra de potentia dei: vel a pane: terra non esset grauis: nec leuis nisi leuitas adcidens ei superadderetur. et si ponatur in aere, non descenderet nec ascenderet plus quam frustum caeli illic positum. & tamen accidentia omnia manent post consecrationem quae erant in pane ante consecrationem: & per consequens grauitas. Quid ergo mirum si naturaliter a. hostia ita cito descendat sicut b. hostia: quia tantum grauitatis habet vel inhaesiue inquantitate: vel coassistiue cum ea: reliqua accidentia & seipsam deorsum mouens. quemadmodum grauitas ab omni alio accidente se clusa posita sursum descenderet & se moueret.
⁋ Contra septimam conclusionem arguitur. ex ea datur tibi occasio tenendi quod musca possit producere equum & mundum. cum enim imperfectius per conclusionem possit producere perfectius: non habetur ratio ad illud improbadum.
⁋ Respondetur. nulla est apparentia causalitatis muscae in productionem equi: & in multis imperfectis respectu perfectorum. in ali quibus tamen ratio vincit: vel multu suadet.
⁋ Secundo arguitur. per me calor separatus concurrit ad cor ruptionem formae substantialis aquae paruae & productionem formae ignis. ponatur igitur quod deus non concurrat: sequitur quod a solo calore producitur forma ignis.
⁋ Respodetur: deus concurrit ac si esset ignis praesens: quia vtrobique quando natura deficit in faciendo: defectum supplet deus. & potissimum in hoc sacramento coagit plerumque sicut substantia istis accidentibus affecta coagit vt lateat virtus sacramenti (nisi interdum pro speciali causa miraculum detegat) & agit conformiter ad talem substantiam producem dam: qualem produceret substantia quae apparenter est hic fide seclusa. & si deus non coageret: hic calor nihil produceret.
⁋ Sed contra. ponatur siccitas separata quae nulli subiecto inhesit: vel calor separatus quom nulli subiecto inhaesit. siccitas illa ad nullius substantiae productionem concurrit, non terrae: quia siccitas etiam igni convenit. ergo qua ratione cocurrit ad productionem terrae, concurrit ad productionem ignis: & non potest simul concurrere ad productionem illorum duorum: igitur.
⁋ Respondetur. siccitas concurrit ad cor ruptionem humiditatis suapte natura: & potest concurrere partialiter ad producendam formam substantialem ignis vel terrae indifferenter: non tamen potest siccitas producere calorem qui requiritur ad ignis productionem naturaliter. si vero ponatur aliud agens potens passum calefacere, dato quod esset aqua calida in summo, & daretur passum multum desiccatum & calefactum: tam calor qui siccitas possunt concurrere ad productionem formae ignis cum causa prima. & si fuissent alia agentia apposita coadiuuantia ad productionem aliorum effectuum: similiter ad hoc coadiuuant. Et sic non est maior difficultas de accidente, quod num quae fuit in subiecto: quam de illo quod in subiecto fuit: nec de accidente potente ad varios effectus concurrere: plus quam si ad vnum solum effectum concurreret.
⁋ lam habes quod accidentia aequaliter agunt separata actione reali sicut quando inhaerebat subiecto. de actione enim intentionali non est dubium. Ratio est: quia efficientiam non habent a subiecto cui insunt: scilicet materia: quia illa nullius actionis realis est principium: nec actionem a forma habent cum qua penetratiue sunt: quia tunc de se non agerent. Vlterius diximus substatiam posse produ- cere accidens: tam in se quam extra se. Per ( in se) intelligo in materiam suam, secundum illam viam probabilem. & si esset forma substantialis ignis vel aquae separata, quod est deo possibile: non posset calorem vel frigus in se producere: quia ipsa non est susceptiua talis accidentis: sed materia eius. si enim esset susceptiua talis accidentis: reciperet ipsum quando informat materiam: cuius oppositum patet: tenendo quod credo verum: quod videlicet manent accidentia corporalia in genito qui fuerunt in corrupto. & probabile est multum quod non est ponenda forma corporeitatis: consequenter dicendo accidentia haec materiae inhaerere. Et ita vtrobique de accidentibus non vitalibus dicendum est. In vitalibus enim notitiae vo litiones & nolitiones animae inhaerent: & sensationes aggregato materiae & animae: vt in. xvi. distinctione secundi diximus. Sed hic de accidentibus non vitalibus loquor: & dico consequenter quod forma non est susceptiua talium. sed tales formae applicatae alicui extrinseco possunt calorem vel frigus producere in extrinsecun, ac si formae materias informarent. quando autem informant, citius in suam materiam producunt quam in extrinsecun: quia omne agens naturale plus agit in propinquum susceptiuum suae actionis quam in extrinsecu. Vlterius diximus accidens posse partialiter substantiam cor rumpere: & nouam generare: non in virtute subiecti cui inhaesit, sed vigore proprio, nec inconvenit causam aequocam partialem suo effectu esse imperfectiorem. Amplius diximus quod simile in forma accidentali non agit in omnino simile quo ad intensionem & actiuitatem: hoc est multitudinem formae. quia stat aliquid esse aequaliter intensum cum alio & minus actiuum: quia non tantu habet de forma. vt si essent duo corpora: a. bipedale vniformiter calidum vt octo: & b. bipedale sic calidum: si a. condensetur ad subduplum, iam a. habet plus de forma quam b. immo tantum in duplo. & cum sit actio a forma: vbi est plus de forma, erit maior actio. sed in hoc nunc non insisto. Finaliter diximus quod grauitas & leuitas sunt accidentia corpori graui & leui inhaerentia: quibus sublatis corpora nec sunt grauia nec leuia: sicut sublato calore corpus non est calidum.
On this page