Quaestio 18
Quaestio 18
An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
DEcimooctauo adhuc continuando materiam famae in parte Quaeritur: an accusa tus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere noi obstante fama. Pro solutioine quaestionis notabis quod ali Ququod est crimen publicum circa quod aliquis est infamatus. vt est quispiam occisus in vico: & Sortes est suspectus seu male famatus de illo: vt contigit de homicidio Aiacis Thelamo nii & Vlyssis superuenientis. Nonnunquam crimen est publicum: & nescitur quis tale crimen commiserit: vt Sortes reperitur occisus in vico: nescitur quis illum occiderit: nec habetur maior suspicio de vno quam de alio. Quandoque crimen est occultum ex parte facti & facientis.
⁋ lstis notatis pono propositiones. Prima est. Vbi res est omino occulta vt in tertio me bro: homo non tenetur suum peccatum occultum prodere. Probatur. homo non tenetur peccatum occultum fratris sui manifestare: immo tenetur non manifestare: ergo nec proprium peccatum: cum secundum ordinem charitatis ho debeat plus seipsum diligere quam proximum: & debeat plus suam famam seruare quam proximi. Contra tales enim loquitur Fsaias tertio capite sui libri. Et peccatum suum quasi Sodoma praedicauerunt. Ad istud namque homo te netur ordine charitates. Ex quo sequitur quod religiosus non tenetur peccatum suum sic secretum dicere in capitulo: nec suo praelato extra confessionem: nec alterius crimen occlstum debet manifestare. Et quamuis iurasset superiori se dicturum veritatem de interrogandis: praelato petente de tali occulto: non debet dicere. & eius iuramentum debet intelligi cum hac moderatione. dicam quae possum dicere: hoc est nisi fortiori vinculo astringar ad oppositum. Intelligo tamen vbi secretum fratris mei non tem dit in ruinam publicam: nec est contra aliquid ad quod magis astrigor. nam si esset combusturus coenobium hac nocte vel traditurus vrbem: hoc reuelabo si sciam in secreto, aliter quam per confessionem.
⁋ Si autem homo sit accusatus coram iudice de crimine occulto, dicet. domine iudex noli quaerere talia transcendentia forum tuum: nec sum infamatus de talibus: nec factum est publicum. lstud patet. xxxii. dis. ca. Frubescant. xxxii. qui. v. Christiana ii. qui. v. Consuluisti. Talis iudex assimilatur illi qui solem facibus student iuuare: vt sumitur ex Anacleto papa. vi. q. i. ca. Si omnia. Non enim est procedendum ad inquisitionem contra aliquem nisi infamatum. de accusat. cap. Inquisitionis. & ca. Qualiter. Sed pone quod iudex saecularis vel alius dicat ei. responde ad interrogata: alioquin habeo te pro conuicto: & ipse dicat, nego proposita: intelligens: nego ea esse facta vt proponis: vel nego me fecisse haec ad tibi aperiendum: an iste pecet. Dico in primis quod non mentitur: quia non dicit vnum exterius, & habet aliud in mente. Sed an fallat imputabiliter: apparet quod non. cum enim iudex interroget iniuste: & materia sit odiosa ex parte iudicis: datur ei responsio amphibologica: nec imputatur ista falsitas dicenti. Et istud potest colorari per excusationem mendacii Iacob.
⁋ Secunda propositio. Vbi crimem est publicum: vel homo sic est infamatus vt sit semiplena probatio: tenetur suum peccatum aliquo modo occultum prodere iudici interroganti iuridice: dato quod ad hoc condemnetur: ipse enim no est causa: sed lex. Aliqui adducunt in probationem ad hoc: quod euidentia perpetrati sceleris non eget accusatore. sed haec probatio est inutilis: quia hoc intelligitur quando factum est non torium & cuilibet constat quis commiserit tale delictum. Sed probo per factum illius qui clanculum emisit libellum com tra Castonum in publico: quem anathematizauit Gre gorius vt crimen confiteretur. v. q. i. ca. Quidam maligni spiritus. Et si obiicias. ca. Quis aliquando. de poenitem. dis. S. Item illud. Non tibi dico vt te prodas in publicum. hoc intelligitur dicit Appa. v. q. i. ca. Quidam, quando crimen est omnino occultum. Sed dicis: quamquam accusor: mea fama non est adhuc lacerata. nam multi multa loquum tur. sed mea confessio famam meam lacerabit: ergo in illo casu non teneor me prodere. Respondeo. si reuera sum innocens / meam innocentiam allegabo: si autem nocens & fama non ab re sit excitata: debeo parere iudici interroganti iuridice. & ad hoc mouet factum beati Gregorii: & vt sontes a republica tollantur vbi res in publicum prodit. Si autem sit pure occultum: de illo nihil dicam. Et licet vnum crime quod commisi sit publicum illo cocesso de aliis occultis impertinentibus nihil concedam: quia non sunt de foro iudicis. Sed si mea confessio vergat in periculum meae vitae: dato quod negem, hoc diminuit a tanto dummodo intendam reparare delictum. Sed obiicies. si quaeratur innocens ab homicida: & domum meam ingrediat: homicidae petenti vbi est innocens: dicam, no est hic: intelligo tertiam personam de edo: non comedit hic: licet persequens intelligat tertiam personam de sum, sine peccato. ergo pro seruanda mea vita sic intelligam in proposito: possum enim tergiuersationibus vitam protegere. Respondeo, non est simile: quia fugiens est innocens: vel si nocuit occidendo: est innocens vt occidatur illo modo. secus est in proposito: cum iste sit iudex & petat iuridice. Ex quo patet quod si homo concedat se fecisse crimen quod non fecit in tormentis: peccat, propriam famam lacerando: sed metus diminuit a tanto: solutus autem a tormentis praeconces sum negare debet: nec est redargutio cum non sit in eadem disputatione: & sibi famam restituere tenetur, & poenitere quod in seipsum peccauerit. pro prima enim confessione in tormentis non occidetur licet sit suspitio contra eum.
⁋ Sed petis: an homo teneatur seruare suam famam. Respondetur. fama non est necessaria homini propter seipsum solum: sed etiam propter proximi aedificationem. Appetere enim famam propter proximi aedificationem: charitatis est propter suupsius exaltationem: est inanis gloriae auiditas. Propterea illi quibus ir cumbit ex officio, vel ex statu perfectionis aliorum saluti prouidere: tenentur omnibus modis licitis infamiam propellere. Illud enim eccle. xvii. ibi maxime verum habet. Vnicuique mandauit deus de proximo suo. vt scilicet prosit exemplo & verbo. Et crudelis est ille qui in talibus fama negligit. Alii autem sedent sub modio, quibus custodia propriae salutis sufficit: & bona conscientia, negligendo famam. Etiam contemptus famae est eis interdum causa humilitatis: exemplo multorum in vitis patrum: quibus dum multa falsa imponebantur quieuerunt: vt legimus de illa quae fir xit se virum monachum cui imponebatur a quadam impudica quod ex ipsa genuisset prolem: quod non co gnoscebatur ante mortem: & poena ab abbate pro illo tanquam delicto sumebatur.
⁋ Epilogando dicamus si iudex quaerit de crimine notorio in quo potest de iure: homo tenetur ei dicere veritatem tam de se quam de alio: nec debet mentiri nec verum tacere pro tempore & loco. alioquin periret acrimonia & rigor iustitiae. Si vero iniuste quaerit: vtpote quia non praecessit accusatio, denunciatio: nec clamosa insinuatio: nec infamia illius: nec crimen est diuulgatum: nec denunciatum: non tenetur quis hoc iudici respondendo prodere.
On this page