Quaestio 27
Quaestio 27
An iuste pro furto infligatur mors
QVarto igitur quaeratio: an iuste pro furto infligatur mors. Respondetur per tres conclusiones. quarum Prima est in nulla lege vniuersali scriptum est quod pro furto fur occi & datur. Probatur, non est de iure naturae, quod enim fur puniatur: est de lege naturae: sed quod vltimo supplicio puniatur non est de lege naturae: sed solum de iure positiuo, non enim est per ius positiuum diuinum de nouo testamento: vt clarum est: quia nullum locum ad hoc introducere potes: nec erat de lege Mosaica quando constabat quod non venit ad occidendum vt patet Exodi. xxii nec de iure caesareo: immo hoc iure prohibetur. vt. C. de ser. fu. l. Sed nouo iure. palam est etiam quod canones non infligunt mortem: & non sunt plures authenticae leges vniuersales. ergo licet sit lex scripta in aliqua regione: non infringitur conclusio.
⁋ His non obstantibus ponitur haec Secunda conclusio. luste pro furto simplici vbi praesumitur fur incorrigibilis infligitur mors. Probatur. si non iceret: hoc maxime esset quia illud non praecipit lex immo potius vetat: sed hoc non obstat. na cosuetu do vbi est stabilita: legem humanam positiuam tollit: & oppositum ponit. sed sic de furto simplici consuetudo obtinuit quod fures occidantur. vt videre licet in multis regionibus. & istud est rationabile: cum oporteat tollere de medio incorrigibiles perturbatores reipublicae: & impedientes pacificam vitam & vnionem hominum inter se. quales sunt fures aliena auferentes: pro quibus lites & iurgia oriuntur. Non semper autem maiora peccata grauius puniuntur ab homine: nec enim superbus pro superbia: nec inuidus pro inuidia occiditur: quia talis non perturbat pacificam vitam ciuilem. secus est de furto: quod est multo minus peccatum a genere. Et secundum quod res subiacet maio ri periculo furti: tanto magis poena augetur. Propterea Exodi. xxii. pro ouibus erat preceptum resti tuere quadruplum & non pro aliis rebus domesticis, quia oues maiori discrimini exponebantur. & quia boues non ita gregatim viuunt vt oues: maiori dispendio subiiciebantur: quare quinque boues erant reddendi pro vno boue. Apud Scythas quoque nulli scelus isto crudelius punitur. & ratio suffragatur: quod in curribus viuant & domorum sint expertes. Et istud ostendit etiam philosophus. xxix. particula problematum. vbi quaerit: quam ob causam qui ex balneis furatus est: aut palaestra: aut ex foro: aut ex aliquo eiusmodi loco morte mulctetur: qui autem ex domo priuata: furti precium duplum exoluit. Inter multas causas dat illam primam quam dedimus: & est potissima. an quia in domibus rem custodire melius possumus? nam & paries firmus & clauis est: & familiaribus res domesticae curae omnibus sunt vt tuto seruentur. at in balneis caeterisque publicis locis facilis cuique facinoris perpetratio est. Ni enim ad custodiam satis qui sua posuerit, habet praeter oculos. & quae sequuntur. Praeterea arguitur ad hanc conclusionem sic. omnis incorrigibiliter parturbans rempubli cam est e medio tollendus. fur incorrigibilis est huiusmodi. igitur. consequentia est nota. & maior patet. quia non ob aliam causam raptor est occidendus: & multi alii pro aliis sceleribus. minor patet: quoniam plures sunt lites pro bonis fortunae quam pro hominium corporibus & animabus. ergo licitum est & expediens reipublicae imponere poenam cohibitiuam illius peccati quod rempublicam perturbat: scilicet vltimum supplicium. Praeterea. poena non imponitur in politia nisi vt coerceatur temeraria improbitas malefactorum. sed per solan restitutionem non sufficienter reprimitur furtum quod rempublicam multum perturbat: & multo melius arcetur per vltimum supplicium. igitur. Insuper, non obstam te extremo supplicio multi reperiuntur fures: si ergo minor esset poena, multiplicarentur sine numerto.
⁋ Tertia conclusio. Potest esse lex scripta in vno regno vel quolibet: quod pro tertio furto certae quantitatis infligatur mors. Probatur. consuetudo fer me vbique est iam ad hoc: sed omnis consuetudo licita potest literis mandari. igitur.
⁋ Contra duas vltimas conclusiones arguitur. Lex diuina non imposuit hanc poenam: nec caesarea: ergo illa non est imponenda.
⁋ Respondetur quod consequentia est nulla. notum est enim multas esse poenas impositas iure humano extra legem diuinam Mosaicam vel euangelicam. Deus enim auctoritatem hominibus dedit condendi leges quaten reipublicae conduceret. & licet leges caesareae hac poenam non imposuerint sed vetuerunt: successu tamen temporis crescente hominium improborum malitia inuentum est pluri mun expedire huius criminis auctores vltimo ferire supplicio. alioquin mali furarentur continuo: omnia absumpturi: a quibus restitutionem frustra expectaue ris. & si bis moniti se non corrigant: est argumentum non expectandam esse emendatione. cum enim pluries eua serunt: sperant se semper euasuros impune.
On this page