Quaestio 26
Quaestio 26
An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
TErtio circa materiam furti Quaero. an fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto habuit. Respondetir laffirmatiue. probatur per verbum illud vulgatum Augustini ad Macedonium. Non re mittitur peccatum nisi restituatur ablatum. Secundo probatur. Omnis habens alienum inuito domino teni tur illud vero domino restituere: fur est huiusmodi. igitur. Insuper non prohibetur furtum nisi propter detentionem: vt non teneatur alienum. sed furtum Exodi. xx. est prohibitum. ergo a fortiori deter tio alieni alio inuito.
⁋ Contra hanc conclusionem affirma. tiuam sic arguo. Praeceptum de furto est negatiuum sed praecepta negatiua possunt impleri nullum acti habendo. patet: quia numquam homo tenetur elicere actum furti: puta si num quam furetur: & ita alia praecepta negatiua homo adimplet sufficienter.
⁋ Respondetur concedendo. licet enim praecepta negatiua semper & pro semper obligent: tamen homo non semper tenetur elicere actus praeceptorum negatiuorum: sed sufficit quod talite se habeat qualiter per negatiua praecepta importatur scilic vt num quam furetur: nuqui occidat. sed si furetui necessarium est elicere actum positiuum restituendi: nisi habeat rationabilem causam non restituendi. & peccat contra praeceptum legis naturae. Matthaei. vii. faciendo alteri quod nollet sibi fieri: detinendo scilicet alienum.
⁋ Sed cotra hoc argumentor. vel in qualibet parte temporis quo tenet alienum: peccat noua imputabilitate: vel solum vno peccato tenendo per totam vitam. non secundum: quia sic non grauius peccaret tenens equum furto ablatum. xx. annis quam eum detinens duobus diebus, quod non est dicendu. Nec primum: quia sic infinite peccabit fur: quod non est dicendum.
⁋ Respondetur negando hanc disiunctiuam pro vtraque sui i te. quia nec detinens furtum peccat nouo peccato in quolibet instanti vel tempore quo alienum detinet: nec peccat solum vno peccato toto tempore quo alienum tenet in magno tempore: sed peccat quar do considerat vel considerare tenetur de restitutione & non restituit, nec habet rationabilem causam non restituendi
⁋ Secundo arguitur. ponendo quod vnus exercitus veniat ad vineam Naboth: & quilibet capiat vnum racemum quousque tota vinea sit ablata. hoc supposito sic argumentor. Nullus istorum tent tur ad restitutionem nec omnes isti: ergo furtum non est de necessitate restituendum. quod nullus istorum teneatur ad restitutionem de necessitate salutis: patet. nullus istorum peccauit: vel saltem solum venialiter peccauit: ergo non est de necessitate salutis restituere ablatum. Forte dicis. tota multitudo mortaliter peccauit. & tenetur de necessitate salutis ad restitutionem: & nullus istorum tenetur ad restitutionem. & ratio est: quia tota multitudo asportat notabile bonum a Naboth: & tamen nullus abstulit notabile bonum. Contra. ponatur quod nullus restituat: tunc per te tota multitudo damnabitur: & nullus totius multitudinis damnabitur, quod non est possibile.
⁋ Respondetur. vel multi auferunt omnes racemos vel grana racemorum integri acerui: & nullus scit de alio tempore ablationis vel postea: & tunc dico quod nullus peccat mortaliter: nec tenetur ad restitutionem: nec tota multitudo: licet notabile damnum intulerit ipsi Naboth: quia non fecerunt hoc scienter: vnus enim nesciuit de alio: licet tota multitudo haec grana ceperit scienter: quia Sortes accepit vnum granum scienter: Plato vnu granum scienter: & quilibet abstulit vnum granum scienter: & per consequens tota multitudo ratione diuersarum partium abstulit totum cumulum scienter. sed cum nemo sciuerit de alio: nullus peccauit mortaliter auferendo vel detinendo: plus quam si fuisset vnus solus. quia eodem modo se habet quilibet in tota societate ac si solus esset. Vel quilibet instigat alium ad auferendum omnes racemos: & sic licet quilibet acceperit vnum solum granum: quilibet peccauit mortaliter: cum quilibet habuerit virtualiter animum in ablationem totius. & sic quilibet tenetur restituere hoc quod accepit, & totum si alii non restituant. hoc est: quilibet tenetur in solidum: quia volitio auferendi effectualiter cecidit in totam vinean Tertio modo possunt se habere sic vt sciant de se inuicem: sed nullus alium exhortetur ad capiendum aliquid: quilibet tamen capiat vnum granum: & hoc sciat Sortes de aliis complicibus suis: & idem sciat Plato: & sic de quolibet alio. Hoc membrum est magis anceps. quilibet enim istorum scit quod Naboth notabiliter damnificabitur. dubium est ergo an quilibet solum venialiter peccet. & apparet quod sic. si vnus abstulisset praecise vnum granum solus: venialiter peccasset: vel non peccasset, pronunc non facio vim: quia idem est quo ad non peccare mortaliter. & nullus alium instigat ad capienda grana. ergo nullus peccat mortaliter. opposito autem dato: malum esset furto asa portare in societatem. In oppositum arguitur: quilibet scit quod Naboth notabiliter damnificabitur. In primis dico quod sub poena peccati mortalis quilibet tenetur restituere granum quod abstulit. Probatur. si vnus non teneatur restituere suum granum: nullus suum granum tenetur restituere. & sic nulla erit restitutio in grandem iacturam Naboth. & per consequens sufficeret multis sic auferre totam vineam sine mortali peccato. EFodem modo opinor, quod quilibet capiens suum granum peccauit mortaliter: & qui videbat erat partialis causa ablationis totius: sed quilibet debuit significare socio suo iniquum esse aliquid au ferre: quia hac via Naboth grauem iacturam haberet. sed cum naemo instigauit alium ad capiendum sufficit vni suum granu quod furto abstulit restitui re. Sed hic est alia obiectio. si sortes videat quod omnes alii restituerunt iam sua grana: ipse non tenetur suum granum restituere de necessitate salutis: ergo nec antea. sed nego consequentiam.
⁋ Tertio arguitur. praecimpiens famu. lo furto subtrahere equum: non tenetur illum equum restituere: ergo conclusio est falsa. Antecedens patet stat quod famulus equum habeat & nolit domino equum dare. tunc sic. famulus tenetur equum restituere: & si dominu tenetur equum restituere, tam famulus quam dominus tenetur equum restituere: & ita dominus cuius equus est ablatus pro vno habebit duos. & si centum recepisset, pari ratione haberet centum equos, quod non est dicendum
⁋ Pro solutione istius argumenti ponentur modi currendi cum fure, secundum illud Psalmographi psalmo. xlix. Si videbas furem currebas cum eo Postea respondebitur ad vim argumenti. Quo ad primum dicitur quod multi sunt modi currendi cum fure vt patet per carmina vulgaria. lussio / consilium / consensus / palpo / recursus / Participans / mutus / non obstans / non manifestans. lussio. quando superior praecipit inferiori. Consilium. consulens facere furtum sine cuius consilio non fuisset illud furtum perpetra tum. Consensus. sine cuius consensu fur no subtraheret alienum. Si autem consensus non sit causa furti consentiens licet mortaliter peccet consentiendo peccato: non tamen tenetur ad restitutionem. Palpo. qui adulatur furi quasi strenue egisset: cuius commendatio est causa auferendi vel amplius auferi di. Recursus. hoc est ille qui furem tuetur apud iudicem. xi. qui. iii. Qui consentit peccantibus. Participans. faciens foramina in ostio: scalas / vel vncos ad extrahendas vestes. Mutus, non monens fu rem ad restitutionem. qui sua monitione poterat restitutionem procurare. contra quos loquitur domin Esaiae. lvi. Canes muti non valentes latrare. Non obstans. hoc est non resistens vbi resistere potest si ne grauiore iactura rerum propriarum vel corporis Non manifestans, non dicens vero domino de furto Conueniunt autem omnes in sex primis modis: quod quilibet istorum tenetur ad restitutionem. Ratio est quia quilibet istorum est partialis causa instigatiua ad auferendum totum. Sed si fur voluit sine me furari solum viginti, & facio eum furari. xxx. teneor solum ad restitutionem decem: & non sum vll modo causa aliorum viginti.
⁋ Redeundo ergo ad quaestionem: vbi suadeo capere totum: teneor restitue re totum: cum sim partialis causa instigatiua auferen di illius totius: ergo vno non soluente alius obligatur soluere totum: & contra vno soluente alii sunt absoluti. lstud patet Institu. de obliga. quae ex de licto nas. S. Interdum quoque. Et ratio naturalis est ad hoc. Nam suasu tuo sortes abstulit a me centum & tu es causa damni mei: ergo teneris ad procurandam mihi restitutionem. Et patet de iniu. & damno da. c. finali. Et vbi alter soluere noluerit: tu te neberis soluere: siue centum mea habeas siue non. & si ipse. l. habeat, & tu alia. l non sufficit tibi, dare mihi l. sed teneris ad alia. l. quorum eras partialis causa auferendi: si alter dare noluerit. Sed si das mihi mea centum: alter habens. l tenetur tibi restituere. l quae habet. Exemplum de illa obligatione in solidum, & vbi vno non soluente habebo actionem contra alium. do centum scuta mutuo Titio & Meuio, qui se ad solutionem obligant in solidum: licet vterque eorum habeat solum medietatem istius pecuniae: vtrumlibet istorum quem volo, convenio coram iudice pro integris centum: quia ad hoc se obligarunt: & quilibet est fide, iussor virtualiter pro socio. In tribus vero vltimis modis quamuis multi dicant illos non teneri ad restitutionem: licet male agant: mihi tamen non placet, quamuis enim non sint personae publicae, vbi poterant tenebantur manifestare furem: saltem furtum si non furem. & si non fecerunt, tenentur ad restitutionem. quilibet enim secundum legem charitatis est obligatus praeseruare fratrem in corpore & in bonis ne iacturam incutrat notabilem: cui facile obuiare potest. Si vero habebant rationabilem causam non reuelandi vel resistendi vtpote fuisset in suam grandem iacturam vel rei publicae: iam non tenentur. Ex his patet solutio ad argumentum. Vbitatur: ad quid oblio etur emens rem furtiuam vel raptam. Respondetur distinguendo. vel enim quis emit scienter rem furtiuam: vel ignoranter ignorantia inuincibili. si primum: etiam si rem in foro publico emerit: fur tenetur rem furtiuam restituere si eam habeat. & si rem ipsam alienauerit vel res ipsa periit: precium restituere tenetur secundum optimum statum rei. hoc est secundum quod plus valuit posteaquam fuit ab ipso empta. Quod probatur per. c. Grauis. de resti. spolia. Fur enim semper est in mora. l. si pro fure. fitur. de condi. fur. nisi rem domino vero / tempore & loco obtulerit: & dominus rem recusauerit: tunc enim fur purgauit moram: & propterea si tunc pereat sine culpa furis non tenebitur ad restitutionem. tenetur etiam restituere fructus qui percipi poterant tempore quo rem ipsam habuit: quia hoc est de lege naturae. Quo ad expensas solum habebit illas quas fecit gratia fructuum quaerendorum & congregandorum. & hoc de iuris rigore. Institu. de rerum di. S. Ex diuerso. In bona enim aequi tate potest petere & capere expensas quas fecit in conseruationem rei: vt equum pascendo nisi eum locauerit, tantundem capiens quatum dedit pro equo pascendo. Vel si curauit equum qui erat morbosus, inquantum vtiliter gessit negocium domini: ratione illius potest petere expensas. Potest itaque poscere expensas necessarias vel vtiles. sine primis enim res non fuisset: cum secundis res melior effi citur. nihil tamen dabitur pro expensis voluntatiis, quae solum rem ornant & eam non meliorem reddunt. Si vero quis emit rem furtiuam non animo detinendi: sed emit modico aere vt rem ipsam domino restituat: quia alioquin res ipsa periret: dominus in foro conscientiae si hoc constiterit, debet ei soluere: & illa quae prudenter exposuit circa rem ipsam compensare. Ratio est: quia fideliter gessit negocia domini: & si res postea periret sine sua culpa: non tenebitur in foro animae ad restitutionem, non enim debet puniri sine culpa. modo non peccauit adhuc: sed prudenter pro vero domino laborauit. Dixi (in foro animae) quia in foro contentioso talibus emptoribus non habebitur fides vlla: nec est facile adhibenda nisi clare illud probent.
⁋ Si secundum: puta quis emit rem furtiuam bona fide putans quod erant res possessa a vendente vel ab amico suo: durante bona fide non tenetur rem restituere quam inuincibiliter credit esse suam: & si periit non dabit aequiualens. C. de fur. l. ii. Etiam non dabit fructus consumptos duranm te illa fide: sed solum extantes, nisi pro quanto factus est ditior. sed vtrobique dominus rei dum rem suam probauerit, eam habebit: siue alter occupans bona fide siue mala rem acquisiuit. Et si dicas: emptor bonae fidei laeditur sine sua culpa. Respondetur. oportet vt dominus sine culpa laedatur vel emptor. Rationabilius est autem quod emptor laedatur. multi enim fingunt se ignorantia probabili res aliorum emere quia habent vili precio: quibus non est talis ignorantia. iniquum naque foret admittere legem priuantem verum dominum rebus suis dando dominium illi qui rem ipsam emit.
⁋ Ecce quomodo tur ad restitutionem alieni detinetur. Fur manifestus ad restitutionem quadrupli tenetur: & immanifestus ad restitutionem dupli. In stitu. de obli. quae ex delic. nas. S. Conceptum. &. S. fi. & hoc si agatur ciuiliter. & post condemnationem a iudice. Nam in foro conscientiae ante condemnationem sufficit restituere ablatum cum indemnitate veri domini. Si quis enim abstulit equum a domino quem tenuit dimidio anno: in quo dominns incurrebat iacturam decem scutorum: vltra expensas & custodiam equi non sufficit in foro conscientiae equum restituere: sed oportet cum hoc dare decem scuta etiam ante condemnationem. sed si fuerit condemnatio in foro exteriori: non est opus haec decem scuta dare. ratio est: quia dabitur ei in foro exti riori plus quam illud ad quod tenetur de lege naturae. Si vero agatur criminaliter, poena est vt fur fustigetur vel exulet vel alio modo puniatur arbitrio iudicis. Patet. C. de ser. fugi. autem. Sed nouo iure. Et quia a iure caesareo non admittitur poena mortis pro furto: & aliquibus theologis visum est fures non debere occidi ob solum furtum: de hoc quarta erit quaestio huius materiae: eam quod paucissimis absoluemus.
On this page