Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

⁋ Distinctionis Decimaeoctauae Quaestio Prima. MAgister in decimaoctaua distinctione & sequente tractat de clauibus. & conformiter ad ea quae prosequii aliquot quaestiones in nac distinctione proponam. Primo quaeredo cum Magistro in capitulo Quinto huius distinctionis: sacerdos virtute sacramenti poenitentiae aliquid tollat de culpa. & quia in quartadecima distinctioe super hoc loquutus sum: paucis quaestionem expediam Secundo inquiram: quid possit clauis ecclesiae in excom catione. circa quam materiam triplicem propone re intendo quaestionem. Accedendo ad primam: propositus est talis titulus quaestionis. An sacer dos euangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa.

⁋ Circa hanc quaestionem variae sunt opiniones. vna est Hugonis de sancto Victore libro secundo de sacramentis: parte. xiiii. cap. viii. tenentis quod per contritionem obduratio seu excaecatio mentis, collata gratia tollitur: sed reatus aeternae damnationis sine confessione non deletur. & per consequens concedit quod aliquis est re conciliatus deo per gratiam: & nihilominus est filius irae & aeternae perditionis: & ita est dignus vita eterna: quam tamen per impedimentum debiti non potest si ne confessione effectualiter consequi, quemadmodum & sancti patres deo gratissimi nullum habentes peccatum purgandum: caelestia regna an te precii exsolutionem ingredi non poterant. Haec opinio est multum irrationabilis: cuius refutatio facilis erit cuilibet intelligenti eam relinquendam Nullus enim est in gratia, quin si in ea decedat, tandem habebit gloriam.

⁋ Alia est opinio quae tenet quod attritio cum sacramento tollit culpam. hanc opinionem late recitauimus in. xiiii. distinctione & eam reprobauimus.

⁋ Tertia est opinio cuiusdam valentis theologi viuentis: qui in suo quarto tenet quod requiritur intensissimus actus voluntatis: & hoc idem tenet in suis Quodlibetis quaestio ne quinta in tertio articulo: ponens hanc conclusionem. mortale peccatum non remittitur adulto sine magno dolore intellectiui appetitus puta voluntatis. Et respondendo ad quoddam argumentum domini quodlibetarii, quod est hoc. intensio seu augmentum est circumstantia actus non trahens in aliam specien, vt manifestum est: nulla autem circumstantia quae speciem non mutat, potest actus conditionem in infinitum meliorem vel deteriorem facere. ergo si displicentia magna promeretur peccati deletionem & gratiam: idem erit de quantumlibet parua displicentia: & ita quaelibs videtur reponere ad statum gratiae. Ad hoc inquam argumentum respondendo, in sentem tia dicit quod licet actus paruus & magnus sint eius dem speciei tam in genere naturae quam in genere moris: tamen hoc non sufficit: cum vnus sit de praecepto, scilicet magnus: & non alter, scilicet minor. Sed contra hoc arguitur sic. vel requiritur intensissimus actu voluntatis peccati detestatiuus ad quem aliquis homo potest pertingere: & si sic: rudis qui non potest habe illum intensissimum actum, non est in statu salutis. vel requiritur intensissimus actus quem iste potest habere: vel hoc est in optima dipositione ei possibili: vel in optima dispositione pronunc. Si primum sequitur ferme idem quod prius. Si secundum, quaertitur quare hoc dicis, & quid te mouet: cum color auctoritatum in apparentiori materia hoc non concludat: vt superius diximus. Si dicas, requiritur actus intensus, sed sufficit aliquis intensus gradualis citra summum: non potes illius assertionis dare rationem Praeterea arguitur ad idem. sicut contra modum doctoris subtilis argumentatus sum. Quilibet consensus deliberatus in materiam prohibitam sufficit ad peccandum: ergo quilibet dissensus quantuncumque re missus bene circumstantionatus sufficit ad resurgendum. ltem quaelibet dilectio dei rite circumstantionata quantuncumque remissa sufficit ad impletionem praecepti: le prae tipiatur quod debeamus diligere deum ex toto corde & tota mente.

⁋ Alius est modus dicendi doctoris subtilis quem in. xiiii. dist. recitauimus, & refellimus. contra quem doctor iste in quarto in materia de poenitentia sic dicit. Doctor subtilis qui omnium mitissime in hac materia loquutus est (vtinam tam vere quam pie. xiiii. distinctione quarti, quaestione. ii art. ii. admittit poenitentiam attritionem per omnia de bite circumstantionatam tempore praecedere ipsam culpae remissionem tamquam meritum cogrui. addit, propter quod deus in aliquo instanti termino temporis quantu deus ad hoc prae fixerit, gratiam infundit. Sed certe sine fundamento & absque ratione est quod solus temporis tractus seu mora hoc efficeret vel mereretur quod deus suam gratiam infundat: quoniam ex tempore nihil bonitatis actui accrescit. Sed dico conterranei opinionem non esse mitissiman inter opiniones hic currentes. Et arguo tanqem examinator: quod istius doctoris opinio est mitior: & hoc sic. Non requiritur nisi dolor intensissimus voluntatis ad expiationem peccati: per dolorem autem debet intelligere actum peccati detestatiuum sed actus voluntatis facillime est in potestate voluntatis: nec requiritur continuatio illius actus per tempus, secundum eum. Praeterea dico quod non sufficienter dicit contra doctorem subtilem vbi inquit. Sed certe sine fundamento & absque ratione est quod sol temporis tractus seu mora hoc efficeret vel mereretur &c Nunquid ipse arguens dicit quod intensus dolor sufficitad remissione peccatorum & non remissus: quare alter non dicit ita rationabiliter quod requiritur aliquod tempus: cuius medietas non sufficit ad hoc? Et apparentius obiicio. Nam multi diuturma praece impetrant aliquid tam a deo quam ab hominibus, quod prima fronte non impetrant. Notum est apud omnem scholam quod actus libere continuatus per magnum. tempus est magis meritorius quam idem continuatus per breue tempus Hoc enim cuilibet theologo adeo est clarum vt sua sione non egeat. Sed licet nunc in hoc, & in aliis materiis circa initium huius nouissimi quarti discussis prius quam eius quartum conspexissem alier saepicule opiner qui iste venerandus doctor: omnia tamen eius discret oni & iudicio relinquo. Modus autem scholasticus i & laudabilis vt quilibet libere dicat quod sentit: honore tamen semper seruato tam apud maiores quam apud aeoles. alioquin theologum dedecet.

⁋ Alia e opinio magistri in hac distinctione tenentis quod confessio sacramentalis nihil remittit quo ad culpam: sed deus totam culpam remittit: & actus detestatiuus peccat meritorie siue tanquam meritum. de condigno / an congruo, non refert: quia hoc dependet ab alio problemate, An scilicet gratia concurrat ad illam detestationem in primo instanti quo infunditur. Quam sententiam insequitur Alexander Halensis in quarta parte suae summae, & multi alii. Quam & ego vbique sequar quia eam aequiorem iudico: & Augustinus & Hieronymo conformiorem. vt in litera Magistri quis intueri potest.

⁋ Concludendo dico quod quaelibet detestatio peccatorum propter deum recte circumstantionata quantumlibet remissa: in quanto libet tempore ve in instanti elicita, est sufficienter expiatiua peccatorum & detestatio requiritur theologice loquendo. hoc est si peccatum mortale deleatur: requiritur detestatio illius: vt in. xiiii. distinctione tam theologice quam logice prosequuti sumus. lege Magistrum in ha distinctione: quia in hanc sententia sanctorum auctoritates eleganter adducit: & oppositum sonantes eluit

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1