Quaestio 9
Quaestio 9
An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Nona & Vltima. Ono circa hanc distinctionem quaeritur. An de beat iterare confessionem is qui confessus est & non poenituit. Loquimur de illo qui de peccatis dolet: sed non intendit abstinere in posterum a mortalibus: immo intendit ea repetere seu iterare. Hic sunt duo modi dicendi, quorum alter est beati Thomae dicentis quod talis confessio valet ad remissionem culpae vel valebit: quia licet tempore quo absoluitur: non recipiat fructum absolutionis: tamen recedente fictione fructum poenitentiae recipit. sicut superius dictum est de baptismo propter characterem impressum in ficte baptizato: qui cum poenitentia ducitur / habebit gratiam baptismalem. sic in proposito omatus imprimitur licet confitens sit impoenitens: nec tunc infunditur gratia poenitentialis: postea tamen recedente fictione gratia infunditur. Haec opinio sicut multis aliis non placet: ita nec mihi. Non enim existimo verum hoc quid dicit de ornatu impresso: cum non ponam tales ornatus impressos in anima in sacramentis iterabilibus: quia cum auctor illius opinionis neget duo accidentia solo numero differentia in haerere eidem: non est facile saluare quin multi ornatus simul maneant, etiam eiusdem rationis. vel causam dare oportet quare vnum alius euertat. In super nullum est motiuum contra communem scholam tales ornatus ponere cogens.
⁋ Ornatibus igitur tanquam inanibus relictis dico quod iste nunquam habebit gratia poenitentialem siue recedat fictio siue non. Probatur suscipiens eucharistiam in mortali num quam habebit gratiam eucharistiae recedente fictione vt omnes concedunt: ergo nec gratiam poenitentialem. & ita in aliis sacramentis iterabilibus. Prae terea. vel iste fictus suam fictionem confitetur sacerdoti, vel non. Si secundum, sua confessio non est integra: cum omittat confiteri istud peccatum Confessio autem quae non est integra non valet exceptis quibusdam casibus quos sapientes ad mittunt: de quorum numero non est iste. Si veto iste impoenitens talem fictionem confiteatur: sacerdos non debet eum absoluere: cum sciat eum a deo non absolui, non quia homo teneatur semper conformare voluntatem suam voluntati diuinae beneplaciti in particulari cognitae secundum apparentiorem viam: sed quia homo est minister dei: qui nihil hic facit nisi moueatur a pricipali agente scilicet a deo. secundum illud Dionysii in fine ecclesiasticae hierarchiae. Sacerdotes de bent vti virtutibus hierarchicis quomodo diuinitas eos mouet. Aliorum autem ratio non est ponderanda in oppositum, non enim est idem sicut in sacramentis initerabilibus: quia si in eis recedente fictione non imprimatur effectus totalis sacramenti: nunquam imprimetur. secus est in aliis: quia si homo sit ineptus susceptioni fructus poenitentiae vel matrimonii in vno tpore: potest se disponere in alio. Operae precium nunc est paucis colligere nonnulla dicta circa hanc distinctionem. Diximus confessionem esse de iure diuino. Nunquam enim tale iugum imposuisset ecclessa: nisi fuisset ex institutione Christi. & ad hoc sunt auctoritates euangelii: & omnes theologi in hoc conueniunt. Periculosa autem est aliorum assertio: Apparati scilicet & Panor. quia secundum eos per consuetudinem in oppositum potest abrogati & euerti confessio. Sed humano iure duntaxat homo obligatur confiteri in pascha nisi in aliquibus casibus. Et licet Durandus & aliquot alii asserant quod homo non tenetur detestari peccatum suum etiam si plena memoria sui peccati sibi occurrat: sicut de confessione dicunt: ego tamen non auderem hominem sic excusare. & ratio est: quia licet confiteri sacerdoti vocaliter, sit positiuum divinum: & pro hoc tempore, demonstrando pascha / positiuum humanum: ad quod nemo dicendus est obligatus nisi hoc aliquo iure positiuo ostendatur: detetari tamen mortale peccatum contra deum commissum cum completa illius notitia habetur: iudico esse de iure naturae apud sanum intellectum: saltem quod semel ipsum homo detestetur nam si postea ei occutrat in via post detestationem praehabitam: & nouerit quod ante detestatus est: non constat quod teneatur iterato ipsum detestari quotiens sic occurrit. Si vero actum praeteritum velit: vel ipso se oblectet: notum est ipsum peccare nouo peccato. Si autem nolit ipsum commisisse: iam meretur si sit in gratia. sed si neque nolit neque velit: non audeo dicere quod peccet: praesertim cum iam ipsum alias rite detestatus est: & hoc nouit. Si autem ex malo actu proueniat aliquid boni: vt puta optimus filius extra matrimonium genitus: non est dolendum de fillo, sed solum de modo generationis filii: licet adinordinatam generationem filii sequatur filium esse. Non enim oportet ad nolle antecedens, nolle consequens.
⁋ Caeterum confiteri oportet proprio sacerdoti: vel habenti facultatem ab eo. Proprius sacerdos est sacerdos ordinarius: scilicet supremus episcopus: vel proprius & suus episcopus, vel cura tus, quem rectorem Britanni dicunt. An priuilegiati religiosi dicendi sint proprii sacerdotes, nec ne / est de lana caprina rixari. Nam sufficit in sententia quod facultatem habeant a proprio sacerdote. & dicere oppositum est de solo nomine cotendere. sat est autem ad confessionem condignam: siue confitens facultatem habeat: slue confessor. Sed confessio facta laico nullo modo est sacramen talis, nec valet argumentum, non sacerdos dat facultem sacerdoti audiendi confessiones: sed nemo dat quod non habet: ergo habet facultatem propinquam audiendi confessiones. hoc inquam non valet, quia iurisdictionem habet: & illam communicat sacerdoti iutisdictionem non habenti: quid est sufficiens quo ad sacerdotium.
⁋ Prae terea aliquam peccatorum partitionem esse rationabilem diximus vtpote quando occurrit homini memoria mortalis peccati post confessionem factam cum indagine suffi ciente praehabita: item in reseruatione casuum: & tertio si est verisimile quod ad confessionem peccati dabitur propinqua occasio peccandi sacerdoti, tunc enim quando potest haberi alius sacerdos, illud peccatum scandali generatiuum non debet ei detegere: etiam si esset morti vicinus. Nam sicut confiteri vocaliter est diuinum praeceptum: sic est & proximum non scandalizare / praeceptum vt recte dicit Altisiodorus, ante istud praeceptu de confessione, quod in omni lege obligat. Et non solum est hoc verum in circunstantiis mortalibus: sed etiam in peccato quod ex suo genere mortale est. Vbi adduximus de muliere habente vnum peccatum carnis, dicit. Altisiodo rus quod genus peccati propter deformitatem & similitudinem diaboli quam importat: horrorem potius incutit, & in fugam peccati quantum est de se inducit, quae prouocet ad peccatum. Circumstantia vero non habent illa similitudinem: nec incutit illum horrorem. Modus ergo faciendi vel circumstantia quae non est ipsum genus peccati: non est confitenda vt dicit: quando scit sacerdos esse fragilis. Et haec mulier confitendo genus non scandalizat sacerdotem: quia non praestat ei occasionem ruinae facto vel dicto minus recto, sed scandalizat se. mulier enim non dicit neque facit nisi bonum. Vnde locum habet ibi illud euangelii. An oculus tuus nequam est: quia ego bonus sum: Matthaei. xx. Sed dico quod genus peccati non incutit maiorem horrorem sacerdoti quam circumstantia: immo potest allicere sacerdotem ad peccandum non secus ac circumstantia peccati. Propterea mulier in isto casu non debet peccatum confiteri: sed expectare idoneum confessorem. Intelligo si sit vero simile quod scandalizabitur sacerdos. nam si mulieri de hoc non constiterit: vel sit ei minus probabile: tenetur peccatum confiteri siue scandalizetur / siue non Ratio. quia tunc ipsa non habet aliquid per quod absoluatur seu deobligetur a praecepto de confessione facienda illi sacerdoti. Ex quo solui potest quaestio: an mulier a curato cognita debeat illi cofiteri.
⁋ Diximus prae terea: quotiens homo teneatur confiteri. quibus addo quod totiens tenetur superior eius eum audire in confessione vel ei alium assignare. & non pluries. Prior pars probatur: quia interdum curatus tenetur audite suum subditum. & si non quando subditus tenetur confiteri: num quam tenetur audite eum: & si semel in anno tenetur audire subiectum quando subiectus tenetur confiteri: semper ad hoc tenebitur quando alter est obligatus confiteri: etiam si peste laboret. sed si in campis fuerit: potest stare in aliquanta distantia ab ipso laborante & aere infecto. Si autem laborans sitin domo egredi nequiens: capiat sacerdos antidotum / acetum vel huiusmodi: & domum ingressus accedat ignem: alios domo eijciendo. Non enim solum agitur de positiuo praecepto confessionis laborantis: sed etiam forte eget consilio: quod si non habeat damnabitur defectu restitutionis vel huiusmodi. vel solus relictus desperabit. Si enim pro salute animae ouis suae non laboret curatus: est mercenarius & non verus pastor: animam suam non ponens pro ouibus suis: sicut saluator noster fecit. Secunda pars patet: quia dato opposito curatus obligabitur ad impossibile a multitudine subditorum. Praeterea nullo iure ad hoc tenetur. Forte dicis cum quibusdam alium casum addentibus quando curatus tenetur audire subditum: vtpote quando subditus non potest esse immunis a peccato nisi confiteatur. lam hoc in cluditur in priore casu, quia talis subditus tunc tenetur confiteri: ergo nihil addit iste.
⁋ Diximus praeterea confessionem ficti esse iterandam. Nec excommunicatus potest absolui a peccatis absolutione sacramentali cum non sit capax eius: sed per contritionem potest se ab omni culpa exuere. Similiter quando est peccatorum partitio extra casus quos signauimus rationabiles: quos omnes posuisse putamus. Idem dico quando non est facta indago praeuia sufficiens de peccatis ante confessionem. sed vbi homo fecit indaginem peccatorum quam iudicat rationabilem: non faciat conscientiam confidens in domino: & iudicet se fecisse sufficientem: luxta notata in nona distinctione huius. Vltra ista siue poenitentia / data sit obliuioni siue non: homo non tenetur peccata iterare. Praeterea loquutus sum de reseruatione casuum conformiter ad illa quae in xiiii. distinctione huius diximus de contritione, quomodo ipsa sola culpam tollit. Secundum mentem autem doctoris subtilis tenentis quod per sacramentum poenitentiae cum attritione tollitur culpa: non est ita facile respondere. nam confitendo inferiori scilicet plebano nouem de eius foro: & decimum reseruatum quod non est de eius foro, videtur attritio cum sacramento illic nihil facere: cum vnum non sit de eius fotro. Si dicas. tollit totam culpam. Contra. si omnes actus eius fuissent reseruati superiori: nihil abstulisset de culpa. Respondetur. potest ipse consequenter dicere quod culpa tollitur cum attritione & sacrameto: si sint aliquae culpae de foro inferioris confessoris.
⁋ Ex omnibus his patet: quis confiteri teneatur / & cui: & quando & de quibus: & quod ecclesia obligat sub poena peccati occulta peccata detegere. Nullo modo enim placet aliorum assertio quod ecclesia non possit obligare ad actus interiores, nec multiplicanda sunt verba cum aliis dicentibus, hoc verum esse directe: tenendo eandem sententiam. Et ex consequente sequitur nihil esse quod Durandus dicit in. xii. quaest. dist. xv. quarti quod actus exterior impediens attentionem celebrandi est maius peccatum quam interor.
On this page