Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA.

Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri, Filio et Spiritui sancto, dicat praecise aliquid secunda intentionis ?

Alensis 1. p. q. 56. m. 4. art. 2. D. Thom. 1. p. q. 29. art. 4. et q. 30. art, 4. et hic q. 1. art. 3. D. Bonav. dist. 25. art. 1. q. 1. Richard. d. Eum xg. 1. eb 2. etd. 26. art. 1. q. 2. Gabr. hic. q. unic. dub. 1. et 3. d. 1. q. 1. art. 1. Durand. q 1. etd. 25. q. 1. Henr. Quodl. 5. q. 6. Suar. 1. p. tract 3. l. 1. c. 8. Vide Scot. 1. Phys. q. 7. ubi deunivocatione entis ad. substantiam et accidens. Mayr. d. 24. q. 2. Bacon. 19:9: 1.

Circa istam. distinctionem vigesimam tertiam, quaero unum, utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri, Filio et Spiritui sancto, dicat praecise aliquid secundee intentionis ?

Quod non, probo, quia persona est terminus productionis realis, et adoratur ; secunda intentio non terminat productionem realem, nec adoratur ; ergo, etc.

Praeterea, Trinitas in. divinis non est tantum conceptuum, sed rerum, contra errorem Sabelli.

Contra, omne commune pluribus univocum et distinctum et plurificatum in eis, dicitur de eis secundum aliquam rationem universalis. Persona est commune univocum Patri et Filio et Spiritui sancto, et plurificatum in eis etiam. secundum Augustinum 7. de Trinit, cap. ^4. et 6. ergo dicitur de eis secundum aliquem rationem universalis. Et si dicat aliquam intentionem secundam, vere est in divinis aliqua ratio universalis, quod non videtur conveniens. 5i vero dicat intentionem primam, erit in divinis universale reale commune, et ita aliqua realitas potentialis, quod videtur inconveniens.

Hic dicitur quod persona tantum dicit intentionem. secundam, quia sicut individuum reperitur communiter in omni natura substantiali, et persona in natura intellectuali ; sed individuum et suppositum dicunt tantum rem secunde intentionis; ergo et persona dicit tantum rem secunde intentionis.

Confirmatur ratio, quia natura, in qua sunt ista, ut essentia, nou est de per se ratione istorum. Ponitur enim in definitione istorum, ut additum ; igitur non variat. rationes formales istorum.

Item, omne commune dictum de pluribus, dicitur de eis secundum rationem alicujus universalis ; ergo si persona significet rem. prime intentionis communem tribus, illa dicetur de eis sub ratione generis generalissimi aut. alicujus intermedii, aul secundum rationem speeiel specialissimcs, quorum opposita sunl manifesta. Quod non sit species specialissima, manifestum est, quia iunc sequeretur quod duc erunt quasi species specialissime respectu earumdem . personarum, — Aeitas enim, secundum Damascenum cap. 5. notat quasi speciem circumplectivam hypostaseon, et persona etiam notabit speciem specialissimam respectu earumdem ; ergo, etc. Additur huic opinioni, quod licet persona dicat aliquid secunde. intentionis, non tamen dicitur. illud in abstracto, sed in concreto, et ideo potest predieari de re primae intentionis et supponere pro ea. Exemplum, species est secunda intentio, ibi accipitur species pro ipsa intentione in se, et species praedicatur de pluribus differentibus numero, ibi accipitur species pro re quam denominat. Non enim praedicatur hiec haec intentio species de pluribus, ut videtur, sed homo vel asinus, de quibus dicitur haec inten-

SCHOLIUM.

Sententia AEgidii (et videtur Henrici) est, personam, quia est communis tribus, esse secundam intentionem, sicut. est. individuum, quod est ejus superius, additur, quod dicit secundam intentionem in concreto, et ideo potest dici de re prime intentionis. Hanc refutat Doctor. Primo, ad hominem, et postea variis rationibus. Prima, quia persona esset relatio rationis. Secunda, quia unitas individui et person: est maxime realis. Tertia, ex Augustino, personae suni res et res non est secunda intentio. Quar- ta, supponendo ex dist. 5. quist. 1. concretum esse sicpe adjectivum, persona in concreto erit adjectivum, et sic non terminabit dependentiam termini numeralis tres, quietiam est adjectivus, nisi subintelligatur substantivum, quod juxta hanc opinionem non potest assignari. De hoc actum est dist. 12. quaest. 1. quaerendo quare admittimus plures spirantes, sed non plures spiratores.

Contra istud, et primo contra opinantem, quandocumque a formalibus constitutivis aliquorum potest abstrahi aliquod. commune primae intentionis, pari. ratione. vel majori, potest abstrahi aliquid commune a consütutis per illa; personce autem diving? secundum istos constituuntur per relationes . formaliter, ab illis autem constitulivis potest abstrahi aliquid commune reale. primo intentionis. Paternitas enim est relatio, filiatio est relatio, et hoc univoce sumendo relationem, quia potest esse cerüiludo de conceptu relationis ad intra, dubitando de quolibet conceptu speciali, et talis sic certus non tantum habet certitudinem de voce, sed de conceptu aliquo; ergo conceptus ille de relalione in communi alius est a conceptu illius in speciali. Ergo multo magis a constitutis per istas relationes poterit abstrahi aliqua res . primae intentionis. Assumptum autem de univocatione relationis magis patebit inferius in ista questione.

Contra opinionem in se (a), quia. omnis intentio secunda est relatio : rationis, non quaecumque, sed perünens ad extremum, vel actum, intellectus componentis vel divi-- dentis. vel saltem conferentis unum ' ad alterum. Hoc patet, quia intentio secunda, secundum omnes, causatur per actum intellectus negotian- tis circa rem primae intentionis, qui non potest causare circa objectum, nisi tantum relationem rationis, et praecipue non dicit relationem pertinentem ad actum intellectus comparantis.

Quod autem non dicat aliquam relationem rationis, videtur, quia tunc saltem necessario coexigeret correlativum ad quod referretur, quia impossibile est intelligere relationem, et non esse ad aliquem terminum et correlativum. Sicut omnis intentio secunda requirit correlativum ad quod refertur, ut species respicit genus pro suo correlativo, et particulare universale pro suo correlativo, et sic-de aliis; persona autem non dicitur alicujus persona, vel saltem non dicit extremum intellectus conferenüs.

Item, duco rationem eorum ad oppositum, quia unitas est passio entis, sicut patet 4. Metaph. et per consequens consequitur rem ex natura rei. Et maxime est verum de illa unitate, qua est vera unitas, cujusmodi est unitas individui; ergo talis unitas non. dicit. intentionem secundam, et sicut non unitas in communi, ita nec unitas in natura intellectuali. 31 igitur. persona dicat unitatem in natura intellectuali, sicut individuum in communi, sequitur oppositum — conclusionis eorum,

Praeterea (b) contra rationem secundum Augustinum de doctrina Christiana, et ponitur in littera dist. Ec! dist. 223. primi. librt, dicit : quod res quibus fruendum est, sunt Pater, Filius et Spiritus sanctus. Unde secundum ipsum, tres persone sunt tres res, res autem non videtur dicere secundam intentionem, et tamen est commune tribus personis et numeratur in eis ; ergo non oportet dicere personam significare secundam intentionem, quia est commune numeratum in multis. Magister etiam dist. 25. cap. 8. exponit. tres personas per tres subsistentias vel tres subsistentes ; subsistentia autem non videtur significare rem secunda intentionis, et. tamen est comimnune tribus et numeratur in eis.

Item, praedicta opinio quaerit quomodo persona possit univoce pradicari de pluribus individuis, nisi sit universale, sed eamdem difficultatem pelit de relatione, et eodem modo sequitur; magis enim videtur, quod a constitutis possit. abstrahi commune quam a constituentibus. Sed quomodo potest abstrahi aliquod commune prime intentionis, et tamen non universale reale, dicetur dist. 26.

Praeterea (c) contra additum. arguo sic: Adjectivum non determinat aliquid, nisi illud ad quod terminatur ejus dependentia, sed adjectivum non potest lerminare dependentiam alterius adjectivi, quia equaliter. dependent et ambo sunt eque dependentia, ergo neutrum determinat alterum ; ergo si hoc nomen, persona, sib tale. concretum, non potest terminare dependentiam alterius, cujusmodi est ille terminus numeralis /res. Igitur non. bene diceretur quod sunt tres personae, nisi intelligendo aliquod substantivum, quod determinetur per utrumque adjectivum, sed non est dare aliquod substantivum tale subintellectum ; ergo, etc.

SCHOLIUM.

Resolvit personam non esse secundam intentionem, ex definitione Richardi communiter recepta; et explicat quomodo ei competat dupliciter incommunicabilitas, opposita duplici communicabilitati convenienti Deiltati, quia hie communicatur pluribus, quibus est idem, et ut forma dans esse. Occasione objectionum explicat quomodo negatio sit communis tribus sine eo quod affirmatio, in qua fundatur, sit communis eisdem. Nec contradicit sibi supra dist. 3. quasst. 1. num. 2. quia ibi dicit tantum negationem non praedicari de aliquo, nisi supponat in eo aliquam affirmationem seu positivum, quia negatio asini convenit homini, quia tale positivum habet, tamen negatio communis non pelit positivum commune in his quibus convenit, quia non Deus convenit enti et non enti. Ultra resolvit, conceptum communem po - sitivum, saltem quidditativum, non esse abstrahibilem ab ultimis constitutivis, de quo supra dist. 3. quaest. 1. num. 15. Admittit tamen abstrahi a personis conceptum communem negativum, et dubitative quarit in fine, an modus aliquis positivus communis ab eis sit abstrahibilis, de quo latius 3. dist, 1. quaest 4. art. 3. et infra dist: 25. si admittatur tale positivum commune, non erit species, sed instar proprii, ut risibile est commune individuis hominis.

Ad questionem respondeo (d), quod accipiendo definitionem perso- nae, quam ponit Richardus 4. de Trinit. cap. 22. quod est intellectualis nature incommunicabilis. existentia, per quam definitionem exponitur vel corrigitur definitio. Doetu dicentis, quod persona est rationalis nature individua substantia, quia sic sequeretur animam esse personam et Deitatem esse personam, et etiam non conveniret proprie Deo, quia individuum non est nisi ubi est dividuum, quod non convenit Deo. Similiter tantum proprie nomen persone conveniret. homini, qui consimiliter solus proprie dicitur rationalis, quod est inconveniens. Dico quod nihil proprie est in hac definitione Richardi quod signilicet intentionem secundam, quia ex natura rei sine omni operatione intellectus, est in Patre natura intellectualis et entitas incommunicabilis; ista autem incommunicabilitas duplex est, quod potest intelligi ex supra dictis in dist. 2. quia communicabile pluribus dicitur. dupliciter. Uno modo dicitur. communicabile pluribus, quod est idem cuilibet eorum, ita quod quodlibet sit ipsum, sicut. universale dicitur communicari suls inferioribus. Alio modo communicatur alicui ut forma, qua aliquid est tale secundum ipsum, sed non est ipsum, ut anima communicatur corpori; et utroque modo Deitas est communicabilis, et neutro modo persona est communicabilis. Et ita duplex est incommunicabilitas pertinens ad rationem persone, propter quod anima separata, licet habeat primam incommunicabilitatem, tamen. non est persona, quia non habet secundam; et utraque incommunicabilitas requi- ritur ad rationem persona, et est in re ex natura rei, et ita nihil. de ratione personae. dicit. intentionem secundam.

Contra istud potest objiei, quia secundum istud videtur quod persona tantum significet duplicem negationem duplicis communicabilitatis.

liem, arguo sic, si. persona dicit formaliter incommunicabilitatem ; ergo formaliter. dicit. negationem, sed negatio est secunda intentio cum sib. ens rationis; ergo persona dicit rem secunde intentionis, quod est propositum.

Respondeo, quod persona non tantum dicit incommunicabilitatem, sed dat intelligere naturam intellecLualeim in. qua est, sicut individuum naturam in communi. Dubito tamen, si dicat existentiam formaliter cum duplici incommunicabilitate, aut dicat tantum formaliter incommunicabilitatem, et existentiam in concreto tanquam modum habendi naturam, ut sit sensus: Persona est. incommunicabilis habens. exisLentiam in natura. intellectuali; et posito quod. sic esset, adhuc dico, quod persona non dicit intentionem secundam, quia secunda intentio solum causatur. per. intellectum neqgotiantem circa objectum. Quidquid igitur movet intellectum ad intellectionem ante negotiationem, non est intentio secunda; sed res movens intellectum. movet ad negotiationem si. objecti ante negoliationem intellectus, quia negatio talis consequitur rem ex natura rei ante negotiationem. Et hoc ideo est, quia unum oppositorum movet ad. notitiam sui oppositi ante negotiationem intellectus, propter quod dicit Philoso- phus, quod eadem est scientia oppositorum. Ideo quamvis ponatur per sonam tantum dicere formaliter negationem, non. tamen. intentionem secundam, quia negatio, quae consequitur. ex natura ret, non est secunda intentio, et praecipue negatio in genere, cujus est incommunicabilitas.

Quando igitur dicitur, quod negatio est ens rationis, dico quod est negativa entitas ex natura rei, sicut enim Socrates est homo er natura rei, i(a est non asinus ex natura ret. Sunt autem negationes in intellectu entitatis, quia prima motio inlellectus non. ante. affirmationem, sed negotiationem, est ad apprehensionem negationis. Sic igitur teneo, quod persona non sit nomen secundee intentionis, sed prime, et quod formaliter significet duplicem negationem communicabilitatis, et quod importet naturam intellectualem, et forte formaliter etiam importat existentiam persone; et tunc non tantum. negationem communicabilitatis importat, sed etiam positivum aliquod vel forte non dicit formaliter existentiam, et tunc. de formali significalo est tantum. duplex negatio, dans intelligere duplex positivum, scilicet naturam. et modum habendi naturam. Et per hoc quacumque via data patet. ad. argumenta, quod si persona dicat existentiam in abstrac. to, et modum habendi naturam in concreto, est formaliter positivum, et tunc persona est formaliter. exislentiaincommunicabilis habens naturam. intellectualem. Si autem tanlum. formaliter importat negationem, (unc connotat existentiam in natura. intellectuali, et sic stat pro illo, quod est incommunicabile, et sic adoratur, et est lerminus productionis realis.

Ad aliud argumentum patet dist. 25 alibi.

Etsi hoc sit verum, tunc videtur dubium, quomodo negatio possit esse communis tribus personis, nisi alfirmatio aliqua sit eis communis propter quam insit eis talis negatio, quia negatio non videtur tribus convenire, nisi consequatur affirmationem. Non est autem Deitas ista affirmatio, quia ipsa non numeratur in tribus ; ergo oportet dare aliquod commune- positivum prius ab eis abstractum quam sit. negatio talis, et tunc habetur propositum. 81 etiam dicat persona talem negalionem praecise, non videtur dicere lolam rationem persona, quia persona dicit. rem ad dignitatem vel ad perfectionem pertinentem, negatio autem nullam dignitatem vel perfectionem ponit. Videtur etiam. quod dicat. relationem rationis per hoc quod suum oppositum, scilicet communicabile tantum dicit relationem rationis in. essentia divina. Est enim essentia communicabilis Filio, et tamen essentia non refertur realiter ad. Filium ; ergo incommunicabile dicit relationem rationis.

Ad primum istorum dico (e), quod ab ultimis distinctivis et consüitutivis. personarum nihil. potest abstrahi commune dictum de eis in quid, quia 1lla sunt primo diversa, Id est, nihil idem realiter includentia, tunc enim esset quaerere de els per quid distinguerentur ; et ideo omne commune abstractum ab eis, vel est conceptus omnino negalivus, vel saltem non est quidditativus conceptus unius rationis. Certum est autem, quod aliqua negatio communis potest abstrahi ab illis ultimis, et hoc unius rationis, quia negatio est unius rationis per hoc quod repugnat affirmation! unius rationis. Quibuscumque igitur repugnat affirmatio unius rationis, convenit negatio unius rationis, et ita tribus personis, et etiam distincüivis illarum ultimis potest competere negatio aliqua communis, si illa dicatur esse incommunicabilitas. Et $i ponatur incommunicabilitatem solam esse de per se ratione constitulivi persona, ita quod personalilas sit. incommunicabilitas. subsistentis in. natura intellectual, et ita omnia alia praeter primum sint additain ratione persona, tunc persona proprie non diceret aliquem conceptum proprie positivum.

Sed tamen non dicet aliquem conceptum secunde intentionis, omnis enim conceptus est intentionis prime, qui natus est fieri immediate a re sine opere vel actu intellectus negoliantis, qualis est conceptus non (tantum positivus, sed negalivus.

Tamen dubitatur (f), quomodo potest negatio esse cominunis sine positivo cui insit.

Respondeo, quantumcumque diversis, si nihil etiam commune haberent, potest esse negatio communis ; sicut non Socrates est commune univocum ad omnia alia a Socrate, entia et non entia ; et licet illa, quibus negatio est communis, habeant aliquod positivum commune, non tamen oportet quod per illud commune insit eis negatio communis. Non rationalitas enim. convenit ulti- me differentiae asini et equi, et non per aliquid commune in illis, quibus convenit ista negatio, quia vel nihil es. commune differ entiis ultimis, vel si entitas est eis communis, non propter entitatem convenit eis talis negatio, sicut nec propter entitatem repugnat eis talis affirmatio. Et sic dicendum quod major est falsa, quia negatio est unius rationis, quia opponitur affirmationi unius rationis, et non quia consequitur alfirmationem unius rationis. Von /iomo enim est unius rationis, quia homo cui opponitur, est unius rationis, et non quia consequitur — affirmationem unius rationis. .Von homo enim commune est enti et non enti, quibus nihil affirmativum sive posilivum, est commune.

Cum secundo objicitur (g) quod negatio non dicit aliquid ad. dignitatem pertinens, et ad hoc etiam possunt adduci rationes ad. principale, quia negatio non adoratur nec etiam est terminus actionis realis. Posset dici, quod negatio in genere differt a negatione extra genus et a privatione. Privatio quippe requirit subjectum aptum vel secundum se, si est privatio secundum se ; vel secundum genus, si est privatio secundum genus, sicut. talpa dicitur caeca 5. Met. c. de Privatione. Negatio extra genus absolute nihil. re-- quirif, quia aequaliter. dicitur. de ente et de non ente. Negatio autem in genere quasi medial, quia requirit subjectum de quo dicatur, non tamen aptitudinem ad formam. Talem forte negationem importat diversitfas, de quo alias, quia negat identitatem. vel notat non identitatem talem in ente ; ergo talem po- test nominare incommunicabilitas, ut importatur in. persona, quia nolat negationem duplicis communicabilitatis in natura intellectuali. Nec (amen dicit" aptitudinem ad. aliquam communicabilitatem, sed. neeationem illam in natura positiva intellectuali ; et ita dicit aliquid pertinens ad dignitatem, non ratione significali, sed ratione connotati et subjecti, et sic posset concedi personam generari et adorari, sicut ca cus ambulat vel amatur, non quod ciecilas sit. ratio. ambulandi, sed quod illud in quo est talis privatio, sit subjectum respectu talis. praedicati.

Cum arguitur de communicabili et. incommunicabili, dico — quod unum opposituin potest esse relatio rationis, et alterum relatio realis, vel saltem negatio vel privatio realis alicujus relationis, sicut zdem perfecta identitate: dicit relationem rationis 5. .Met. c. de Eodem, et tamen diversum, quod negat istam identitatem, convenit rei absque actu rationis et intellectus. Et ratio est, quia licet aliquid non conveniat rei, nisi ex opere vel actu intellectus, tamen potest repugnare rei ex se sine actu intellectus. Sic Socrati universalitas repugnat, qua tamen non convenit homini, nisi per actum intellectus operantis et negotiantis circa hominem.

Et si igitur communicabilitas dicat tantum relationem rationis in essentia, tamen potest repugnare person ex aliquo quod est in re, et propter idem potest sibi incommunicabilitas competere.

Ista igitur via supposita sicut certa, quod a personis potest abs- trahi aliquis conceptus negativus negationis in genere, et hoc non solum a personis quasi constitutis, sed etiam a formalibus constitutivis earum, est dubitatio ulterior (h) : Utrum tale commune solummodo negativum sit abstrahibile ab eis, vel aliquod commune positivum. Et C videtur quod oporteat ponere ali- ^1 quod positivum possibile abstrahi 3. ab eis propter verbum Augustini de Doctrina Christiana, et verbum Maeistri in littera dist. 25. quae adducla sunt contra opinionem. Potest dici, quod ab individuis non tantum potest abstrahi species, quae dicit quidditatem individuorum, sed etiam aliquid quasi proprium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1