Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO I. Utrum Deus (a) sit nominabilis aliquo nomine significante essentiam divinam ut haec?

Alensis 1. p. q. 48. m. 1. D. Thom. 1. p. quaest, 183. art. 4. et quast. 1. art. 1. D. Bonavent. hic q. 4. et Richard. q. 1. et deinceps. Durand. q.1.Henr. sum art. '13. q. 9. Vasq. 1. p. disp. 97. Suarez 1. p. tract. 1. lib. 2. c. 34. Mayron. hic. i

Circa istam distinctionem vigesimam secundam quaero unum Utrum Deus sit nominabilis a. nobis viatoribus aliquo nomine significante essentiam divinam ut haec

Hic dicitur (b) quod sicut Deus intelligitur a nobis, ita. potest et a nobis nominari ; secundum igitur quod diversimode aliqui asserunt de cognitione Dei ab intellectu viatoris, ita consequenter dicunt diversimode de possibilitate etiam nominandi Deum. Et qui negat conceptum univocum Deo et creature, et ponit duos conceptus analogos, quorum scilicet alter, qui est creaturae, attribuitur alteri illi, scilicet qui est Dei, dicit secundum hoc consequenter, quod Deus est nominabilis a. viatore nomine exprimente illum conceptum analogum.

SCHOLIUM.

Henricus ait non dari conceptum univocum Deo et creatis, sed analogum ; unde secundum istum conceptum Deus est nominabilis, et non secundum quod haec essentia. Hanc refutat Scotus, quia ex Henrico colligi potest, Deum posse cognosci a viatore, qua haec essentia ; ergo et sic nominari. Contra Henricum late dictum est supra dist. 3. q. 1. et 3. et dist. 8. q. 4.

Sed contra istam positionem specialiter arguo: Quia omnis conceptus realis possibilis haberi de essentia divina, natus est fieri in . intellectu virtute illius essentice.. Probatur, quia quodcumque objectum intelligibile minimum, natum est facere in intellectu conceptum omnem realem possibilem haberi de eo. Sed secundum istos, tantum unicus conceptus realis natus est haberi de essentia divina virtute ejus, licet intellectus negotians pos- sit plures. conceptus causare et fabricare circa idem. objectum ; ergo quodcumque objectum potest facere conceptum realem in intellectu. de | Deo, potest facere illum unicum, quem conceptum illa essentia essel nata de se facere. Sed ille unicus est hujus essentiae, ut est cec ; ergo quodcumque objectum faciat aliquam notitiam de Deo in intellectu nostro, faciet. secundum opinionem istam conceptum ejus, ut est hiec essentia, et ita nominabilis est a vialore notitia signifieanle hanc essenliam. ut haec.

SCHOLIUM.

Resolvit Doctor aliquid distinctius posse significari per nomen quam ab impositore concipitur, alias nullum nomen impositum a viatore significaret ullam. substantiam, sed aliquam ejus proprietatem. Quia pro hoc statu nullam substantiam concipimus, sub propria ratione, sed sub ratione entis substantis accidentibus, ex.-d..3. q..3. n. 9. et q. 4. prol. consequens est falsum, quia impositor intendit per nomen significare distincte, illud quod ipse confuse tantum concipit, quod optimo exemplo declarat Doctor.

Potest dici breviter (c) ad quaestionem, quod ista propositio communis multis opinionibus, quod scilicet sicut aliquid intelligitur, ita. et nominatur, falsa est, si intelligatur praecise, quia distinctius potest aliquid significare quam intelligi, quod videtur persuaderi ex hoc, quia cum substantia non sit. intelligibilis a viatore, nisi in conceptu communi entis, sicut probatum est dist. 3. si non posset distinctius significari quam intelligi, nullum nomen impositum a viatore significaret aliquam rem de genere Substantic. Sed sicut praecise. concipitur ab. in- tellectu viatoris aliqua. proprietas a qua imponitur nomen, qua: proprielas communiter exprimitur per elymologiam nominis, ita praecise. talis proprietas significaretur per nomen, puta per hoc nomen /«pis, non sienificaretur aliquid de genere Subslantiie, sed. tantum aliquid de genere Actionis, puta lesio pedis, quam exprimit etymologia hujus nominis, et fuit ratio a qua imponebatur nomen. ita potest argui de omnibus aliis nominibus impositis rebus de genere Substantiae, quod nullum eorum significat aliquid nisi proprietatem accidentalem aliquam, quae intelligebatur ab imponente, vel oportet dicere quod ipse distincilius nominabat substantiam quam intellexit.

Qualiter autem hoc sit impossibile, potest intelligi sic. secundum. viam Augustini 6. de Trinit. cap. 6. qua probat compositionem in omni creatura, nam concipiuntur ab aliquo multa accidentia concurrentia in eodem, puta talis qualitas et. talis quantitas, et probatur neutrum illorum esse alterum, quia utrumque illorum manet sine. altero. Probatur etiam secundo, utrique illorum aliquid aliud esse subjectum commune, quia utrumlibet illorum potest destruir non destructo altero ; ergo aliquid concluditur esse subjectum utrique, ut quantitati: et. quahlitati. Illud autem quod subest, non concipitur in conceptu quidditativo. nist entis vel hujus entis ; et tamen frequenter accidit, quod. talis qualitas et talis quantitas conjunguntur in aliquo et alibi non conjunguntur, et hocc non est ex natura qualitatis et quantitatis, ut praeostensum est. su- pra. Concluditur igitur, quod hoc est ex natura illius tertii, in. quo fundantur ambo ista, non autem conjunguntur talia in isto tertio, qualiain illo. Ex quo etiam diversimode conjunguntur in diversis, concluditur substratum istis esse. diversum a substrato 1llis, et ex hoc concluditur tertium illud esse aliud ab alio tertio ; ergo cognoscitur aliud tertium esse substratum, et similiter quod sit aliud. a. subjecto alterius. Neque enim cognosco distincte quid sit in se, nisi quod sit ens vel res affecta talibus accidentibus, unde ulterior conceptio quam possim de illo habere quid sit, est res aliqua habens talia accidentia et relationes.

Ad propositum ergo, non accidentibus illis, sed isti alii. sic disüncto, quidquid sit, quod est cum istis conjunctis qua intelliguntur, imponitur nomen aliquod. lHlud videtur esse proprium signum hujus sub ratione qua hoc, ita quod imponens nomen, intendat illam essentiam de genere Substantiae significare, et sicut intendit significare, ita nomen quod imponit est signum ; et tamen ipse non intelligit. illud disüncte, quod distincte intendit sienificare per hoc nomen vel per hoc signum.

Exemplum esset etiam, si quis imponeret characteres Hebraeos, nesciens voces IHebreas in. particulari, sciens. tamen quod aliqua vox est prima, aliqua secunda et aliqua tertia, imponeret sic, aliqua est prima, et quacumque sit illa volo, quod significetur tali nomine vel tali charactere, illi characteres essent signa illarum vocum Hebraarum, quas aliquis Hebreeus distincte cognosceret objectis sibi talibus signis ; non Hebraeus autem, et si cognosceret quid significaretur per istas figuras, non tamen illud quod significatur distincte cognosceret, sed tantum in ratione prima vocis vel secunda.

SCHOLIUM.

Juxta discursum factum, dicit Doctor primo, muita nomina imponi Deo, qua significant eum in conceptu communi, quo a nobis concipitur, de quo supr. dist. 3. quost. 3. Secundo, si aliquid potest distinctius significari quam concipi, posse Deum nominari nomine significante hanc essentiam. Tertio, quidquid sit de his, Deum sic a nobis nominari, sive a nobis, sive ab Angelo, sive ab i ipso Deo nomen impositum sit. Quarto, viator utitur nomine distincte significante Deum ab alio imposito, et hoc quartum tantum assertive tenet.

Breviter igitur dici potest, quod ad minus nomina multa imponuntur, quae significant Deum in communi, quia sic naturaliter potest concipi a simpliet. viatore, ut patet dist. 3. Vel si verum est, quod distinctius potest significari quam concipi, potest Deus nominari a viatore nomine significante hanc essentiam.

Quidquid sit de istis, verisimile est Deum nominari tali nomine, et hoc sive illud nomen sit. impositum ab ipso Deo, vel ab Angelo cognoscente ipsum Deum, vel a viatore. Verisimile est enim, quod multa nomina sint in. sacra Scriptura distincle illam essentiam significantia, sicut Judaei dicunt de nomine. Dei, quod vocant Tetragrammaton.

Et videtur Deus dicere Exod. 3. H»c dices filiis Israel : Qui est misit me ad vos. Hoc nomen mihi est in elernum, etc. 6. Ego Dominus, qui apparui Abraham, etc. nomen meum Adonai non indicavi eis. Vst ergo Deus nominabilis (d) a viatore nomine significante propriam essentiam, ut est haec essentia, quia vlator potest uti illo signo, et intendere exprimere significatum illius signi, sive ipse imposuerit. illud signum sive alius quicumque, qui cognovit significatum, et tali etiam signo polest viator uti lanquam nomine, licet non potuerit illud imponere tanquam signum. 51 autem ista proposilio. esset. vera, quod nullum nomen potest alicui imponi distinctius quam intelligatur, hac tamen est falsa, quod nullus potest uti nomine distinctius significante rem quam ipse possit intelligere.

Et ideo simpliciter concedendum est quod multis nominibus uti po- test viator exprimentibus essentiam divinam sub ratione essentiae divina.

QUAESTIO II. Utrum Deus sit nominabilis ab aliqua creatura ?

Doctores citati pro quaestione praecedenti.

Circa istam (a) distinctionem quaero, utrum Deus sit nominabilis ab homine viatore aliquo nomine proprio ? Quod non. Augustinus de verbis Domini, c. 394... Quidquid potest. fari, non est ineffabile, Deus autem est ineffabilis. Hanc minorem probat Augustinus per hoc, quod continuo subdit dicens : S7 enim raptum. se dicit. Apostolus Paulus usque ad tertium celum, et audisse ineffabilia. verba, quanto magis. et ipse ineffabilis est, qui. talia demonstrat ?

Praeterea, Augustinus super Joannem homilia 19. exponens illud Joannis 5. /Von. potest. facere quidquam, nisi quod viderit Patrem [ acientem, dicit. quod videre Filii est ipsum esse verbum Patris, quod demonstrari vere non potest.

Praeterea, Hilarius 3. de Trin. c. 9. Sermonem humane naturae. virlus generationis excedit.

Item, Ambrosius primo de Trinitate cap. 5. Vox silet, non mea tanlum, sed et Angelorum, loquitur de generatione Fili.

Praeterea per rationem : Nihil potest significari ab aliquo quod ab ipso non potest intelligi, sed Deus ab homine viatore conceptu proprio non potest intelligi ; ergo, etc. Major probatur auctoritate. Aristotelis et Commentatoris 4. .Me/aph. etiam ad propositum auctoritate Augustini 1. de Trin. c. 4. Verwis eogitutur Deus quam dicitur, et. verius est quam coritatur. Et per Philosophum primo Perihermenias, voces sunt nolz? passionum, d est, conceptuum ;ergo non potest esse alicujus significati remoti, nisi sub ea ratione sub qua concep!us est signum proximum illius. Minor probatur Exodi 33. .Von videbit me homo, et vivel ; et per rationem, quia ille conceptus proprius si habetur, includeret virtualiter. notitiam omnium illorum propriam, quia neces- sario insunt Deo. Hoc consequentia probatur, quia universaliter etiam in creaturis conceptus proprius subjecü, virtualiter. includit notitiam propriam illorum, quae insunt subjecto ; et tunc sequitur. ultra, quod sicut habens. proprium. conceptum . subjecti, potest naturaliter scire omnia scibilia simpliciter de. subjecto ; ita viator habens talem conceplum, posset naturaliter scire omnes veritates de Deo:necessarias, et per consequens omnia illa, de quibus habemus fidem quantum ad Unitatem et Trinitatem in divinis, et quantum ad potentiam creativam et incarnativam, et. sic de alus necessario convenientibus ipsi Deo.

Oppositum videtur in Psalm. Zn Israel. magnum nomen ejus, et! Exodi tertio : Haec dices filiis Israel, qui est, misit ie ad vos, hoc nomen miht est in aeternum.

Item Augustinus contra Adamanuum cap, 3. Illa sublimitas. inzstimabilis, ut auribus congruat humanis sonis * servanda est.

Praeterea per rationem, viator potest habere proprium conceptum de Deo ; ergo et nomine proprio nominare. Antecedens — probatur, quia naturali ratione potest cognoscere aliquod ens esse primum, et infinitum, et illud esse unicum et esse hoc ; ergo potest habere conceptum de illa essentia ut est Acc ; talis conceptus maxime videtur proprius esse, de quocumque objecto, scili- - cet concipere ipsum, ut est hoc in se.

SCHOLIUM.

Hac quaestio eadem cum praecedente, sed addita est, quia copiosius rem tractat. Sententia Henrici quam hic refert Doctor, tenet rem in se debere intelligi ab eo qui ei nomen imponit. Ex quo colligit primo, cum Deus a se solo cognoscatur sub ratione immensitatis, a se solo nominabilem esse qua immensus est. Secundo, quia a Beatis videtur in se, ab eis etiam nominabilem esse. Tertio, quia aliquo modo agnoscitur a viatore, etiam aliquo modo ab eodem nominari posse, sed nomine ipsi Deo imposito, non a creaturis ad eum translato. Quinto, ait hoc nomen Deus, ex prima sua impositione, significare perfectionem simpliciter in summa ; reliqua vero nomina significare quod est specialis dignitatis in Deo, ut sapiens, justus, etc.

Hic est opinio talis (b). Nomen sive verbum vocis debet esse symbolum inter loquentem et. illum cui loquitur, sic quod res significata sit nota uirique in se, et notum etiam sit utrique, quod nomen ad. significandum ipsam rem sit institutum, sed' unitas divince essenlice nota est ipsi Deo soli, quoad rationem immensitatis suede ; ergo solus Deus nomen sibi proprium. vocale posset appropriare. Subdit quasi pro secunda minori sumenda sub prima majori, quod Beati cognoscunt illam essentiam in se; ergo aliquo verbo ut sieno illius essenticte sub. propria ratione possunt ipsi Deum nominare, sive illud. verbum sit institutum a Deo sive ab aliquo Beato.

Tertia minor est, quod viator non potest concipere divinam essentiam, nec secundum rationem immensitatis, quia est proprium Deo, nec eo modo quo Beati vident; et ideo siegenum impositum illi essentiae primo modo vel secundo modo, non posset eos ducere ad aliquam divinae essentice notitiam, sicut nec se perducit czecus ad notitiam coloris per verba, sicut videntes colorem, et cognoscentes per rememoraüonem perducunt se ad coloris notitiam.

Quarta minor, intellectus viatoris aliquo modo potest concipere Deum ; ergo proportionabiliter nominare. Addit ibi, quod nullum nomen proprium Deo ad. placitum viatoris impositum, potest esse transtatum a creaturis, quia quodlibet etiam tale nomen est commune creaturis, et primo ills impositum. Sed debet illud nomen primo et principaliter ei imponi, pro tantillo tamen, quod de Deo a creaturis potest cognosci.

Infert ulterius, quod haec nomen Deus ex impositione sua significat, quod est perfectionis simpliciter, quasi in summa et in generali, respectu aliorum nominum, quae quasi particulariter exprimunt — aliquid, quod rationem dignitatis habet in Deo, ut sunt sapiens, bonus etc. Hoc etiam nomen Zeus, primo est sibi impositum, ita. quod. creaturae non convenit nisi transtative, sicut Moyses dictus est Deus Pharaonis Kod. 1. ideo inter omnia nomina Latina, nomen proprium est sibi hoc nomen Deus, et sic est proprium sibi. sibi in lingua. Graeca, hoc nomen theos

SCHOLIUM.

Impugnat Doctor quod ait Henricus, Deum sub ratione immensitatis a se solo cognosci. Primo, quia alias intellectus creatus non posset satiari ex dist. 2. quist. 1. quia immensitas vel infinitas est perfectio simpliciter compossibilis suo objecto, ex dist. 3. quaest. 3. Secundo, omnis notitia non comprehensiva Dei competere potest creaturae. Tertio, intellectio creata est signum naturale Dei secundum immensitatem, licet non comprehensive; ergo sic signum ad placitum ei imponi potest. Impugnat etiam quod ait Henricus, viatorem non posse habere conceptum quidditativum de Deo, quia hoc videtur contra ipsum, quia docet posse eum habere conceptum qualitativum de Deo, et hic praesupponit conceptum quidditativum de eodem, ex dist. 3. quaest. 3. et cum non admittat Henricus conceptum communem Deo et creatis, ex eadem dist. et quist. et ex dist. 8. quaest. 4. ille quidditativus erit proprius Deo. Secundo, quia ex citatis locis, secundum Henricum essentia tantum causat unicum conceptum realem sui, et reliqui habentur per negoliationem ; ergo si viator habet conceptum realem de ea, erit proprius. Tenet tamen Scotus viatorem non posse habere conceptum proprium de Deo, sed probat oppositum sequi ex dictis IIenrici.

De ratione (c) hujus opinionis quomodo major habeat veritatem, dicetur in solutione questionis. Sed minores vel diversce partes ejusdem minoris dubice videntur. Prima quidem, quod solus Deus cognoscit se sub ratione immensitatis suze quantum ad affirmativam, quod ipse sic cognoscaL se, est cerlissima ; sed quantum ad negativam, quod nullus intellectus sub illa ratione illum cognoscit, improbatur sic : Nulla polentia operativa potest perfectissime quietari, nisi in objecto includente summam perfectionem possibilem objecto adequato ipsius potentiae : immensitlas sive infinitas est perfectio simpliciter possibilis enti. vel vero vel cuicumque rationi transcendenti, et aliquod eorum est objectum adaequatum cujuscumque intellectus; ergo intellectuscreatus non perfecte quielatur, nisi in Deo sub raione immensitatis suae. Major apparet. et in exemplo de visu et convenienlissimo visibili, et etiam ratione, quia quoeumque alio habito, adhuc inclinatio potenticde est ad aliud non habitum, et principalius, quam ad islud. habitum. Prima pars minoris probata est d/sf. 2. quest. 1. et. secunda pars, dist. 3. quest. 3.

Secundo sic : Sola intellectio comprehensiva Dei repugnat intellectui creato, sed alia de Deo sub ratione immensitatis ejus potest esse non comprehensiva ejus; ergo, etc. Minor probatur, quia actus comprehensivus objecti infiniti, estinfinitus intensive, quia est itla perfectus in ratione actus, sicut objectum in ralione objecti, et ideo simpliciter adequatus. Sed. objecti, ut immensl, potest. esse actus. non infinitus, quia sicut objectum potest esse simpliciter perfectius actu, et hoc sub illa ratione sub qua est objectum actus, ita et infinitum sine infinitate actus. Confirmatur, quia non apparet, quare circa objectum sub ratione infinilatis non posset esse vel haberi actus perfectior in uno, et minus perfectus in alio.

Ex hac parte minoris (d) improbata, 1improbatur conclusio correspon- : dens. Primo sic, nominantem ' objectum sub aliqua ratione, non oportet. comprehendere illud sub illa ratione, sed. sufficit quod distincle apprehendat illud; intellectus creatus potest. sic apprehendere Deum sub ratione immensitatis, ut patet ex rationibus jam positis ; igitur, etc. Major probatur, quia Adam imposuit nomina propria diversis speciebus animalium Gen. 2. et tamen non comprehendit illas, quia tunc aque perfecte novisset eas, sicut anima. Christi, quod non tenetur.

Tertio, quia signum naturale verius significat quam signum ad pla-. citum ; intellectio creata potest esse signum naturale Dei secundum ralionem immensitatis illius ; igitur sic intellectus potest imponere signum ad placitum sibi sub illa raüoue. Minor probatur; quia intellecluo. ut est obiecti. est naturale si- enum ejus, primo Perihermenias, passiones sunt nota rerum et naturaliter, ae hoc ideo, quia propria intellectio est propria ratio objecti. Probatum est etiam prius quod aliqua intellectio creata potest esse sub ratione immensitatis.

Secundo, quia nomen quodcumque est signum finitum, etiamsi 1mponatur a Deo sibi secundum rationem immensitatis suae ; ergo ad hoc ut sit alicui intellectui signum, non oportet quod illud habeat intellectionem infinitam. Potest igitur. Deus quoeumque nomine nominari ab intellectu. finito, 1mo plus, non potesi Deus se nominare aliquo nomine, ita excedente nomen, quo nominabilis est a beato, quantumcumque comprehensio Dei excedit apprehensionem beat. Nec mirum, quia nec necessario in nobis est proporlio nominis ad nomen in significando, sicut. intellectionis ad. intellectum imponentis vel dicentis, et ideo nomen ab utrolibet impositum potest esse signum ambobus ; ergo ita hie, nomen impositum a Deo comprehendente, potest esse commune sibi et Beato, quia tantum finite sienificat, nec per consequens infinitam intellectionem in utente requirit.

Quarta pars (e) minoris (licet sit in se vera, tenendo quod viator non potest habere proprium conceptum quidditativum de Deo, et Beatus nomen imponit ad significandum conceptum proprium qualem habet de Deo,) tamen arguitur quod repugnat dictis istius alibi. Primo sic : concedit enim viatorem aliquem conceptum quidditativum posse habere de Deo; et patet quod alias nullum posset habere qualitativum vel rela- tivum de ipso. Nam conceptus qualitativus semper requirit conceptum quidditatüivum, cui insit, sed secundum ipsum, non potest haberi conceptus quiddilativus de ipso communis Deo et creature ; igitur erit proprius, nam simpliciter primo diversus a conceptu creature; ergo nomen impositum a beato ipsi Deo sub propria ratione, non sic erit viatori, sicut nomen coloris caco nato.

Si dicatur, quod non potest viator Deum intuitive intelligere — sicut Beatus, hoc non obstat, quia nunquam per nomen fit cognitio intuiliva rei significalce, sed tantum quadam rememoratio ad considerandum rem prius notam. Apparet in exemplo, nam cecus non natus, qui aliquando vidit colorem, bene ulitur nomine coloris tanquam signo communi sibi et. videnti, quia uterque per rememorationem potest intelligere colorem, licet cecus nune non posset intueri colorem.

Secundo sic, objectum perfectum potest facere in intellectu proportionato quemcumque conceptum realem possibilem haberi de se. Hoc probatur, quia etiam haec potest objectum minus perfectum ; sed essentia divina, secundum istum, in intellectu proprio non potest causare nisi unicum conceptum realem. Ahi autem si habentur, habentur per negationem sui intellectus ; ergo unicus conceptus realis est possibilis de illa essentia; igitur si habet aliquem conceptum de Deo, ille erit proprius. Nec accipitur in ista ratione conceptus pro actu concipiendi, sed pro objecto formali terminante actum. Hujus rationis licet major videatur probabilis, tamen. negaretur de intellectu. proportionato, id est, infinito, quia ille est. comprehensivus unico conceptu, et ita non capax multorum de objecto, sicut intellectus non comprehensivus. Neearetur etiam de quocumque intellectu, intelligendo de objecto immediate in se movente, quia ipsum propter perfectionem suam, non moveret ad conceptus imperfectos possibiles haberi de se, per motionem aliorum objectorum imperfecte ducenlium in cognitionem ejus.

SCHOLIUM.

Notat Doctor, nomen proprium illud dici, quod significat hoc sub propria ejus ratione, quia solum tale est proprium signum vocale. Secundo, notat perfecte uti nomine, esse quando quis utitur eo ut signo proprii conceptus, nec requiritur quod eo utatur ut signo conceptus ab alio habendi, hoc tamen requiritur ad perfectum signum inter duos, ex Augustino; Tertio, ait uti nomine contingere quadrupliciter. Primo, ut re tali. Secundo, ut signo ad placitum, de quo tantum scit utens, quod est significativum. Tertio, ut signo alicujus, cujus utens habet tantum conceptum universalem, ut entis, intendit tamen significare speciale. Quarto, ut signo expressivo proprii conceptus. Resolvit Deum esse nominabilem a viatore tribus primis modis, non quarto modo, quia non requiritur quod :eque distincte concipiat imponens vel utens nomine, ac nomen significat, et probat, ut quaest. proced. num. 2. rem amplius declarando. Vide Reportat. Hic quaest, unic. ubi solvuntur argumenta qua etiam ex doctrina data facile patent.

Ad quaestionem (f) praemitto quaedam. Primo, quod nomen quodcumque aliquid significans, quod huic soli potest. inesse, potest dici proprium nomen huic. Sed simpliciter nomen proprium hujus non est, nisi quod primo significat hoc sub ralione propria, quia solum illud est proprium signum vocale hujus.

Secundo praemitto, quod nominari ab aliquo, potest intelligi dupliciter ; vel ut nomen imponente vel ut nomine utente, et utrumque duplieiter, scilicet perfecte vel imperfecte. Perfecte uti nomine, est non tantum uti nomine, ut re quadam naturali, formando scilicet. sonum illum, sic enim potest avis edocta formare ; sed est uti nomine, ut signo non tantum conceptus possibilis haberi ab aliquo per illud nomen, sic posset Latinus aliquod verbum Hebreum proferre Hebreo, nesciens quid diceret, sed ut signo conceptus habiti ab utente, ut. sic perfecte uti. nomine, sit illo uti, ut signo conceptus proprii expressivo. Uti autem illo, ut quodammodo causa similis conceptus habendi ab. audiente per rememorationem, non est necessarium ad perfecte uti. simpliciter, sed ad perfecte uti illo, ut. sieno communi inter duos, et ideo requirit ad hoc, quod est uti nomine perfecte moraliter, quia requiritur ad utendum nomine ad finem debitum. Et hanc utramque perfectionem tangit Augustinus super Ezechiel. Verba instituta sunt, per que in alterius notitiam. quisque cogitaliones suas proferat. Per qua quisque coritationes suas proferat, ecce perfectio prima ; m alterius motiliam, ecce secunda. Intellige, a/ ferius vel quasi alterius, quia quandoque aliquis seipsum alloquendo efficacius ducit in intelligendo per rememorationem, quam si sine loquela intelligeret, et in notitiam non tunc novam ; sic loquimur Deo, orando. |

Item, de prima perfectione, cogitationes suas, distingue, vel habet conceptum ita proprium sicut nomen significat, et tunc significat perfecte, cogitationes suas. Vel habet minus proprium vel eonfusum, utpote non. habens nisi conceptum animalis, proferat hanc vocem, // 0mo, intendens illud exprimere audienti, quod alii concipiunt per nomen et ad quod est impositum, sciens ipsum esse impositum alicui speciali sub animali, quod tamen non intelligit in particulari, sicut sienificatur per hoc nomen. Est igitur hic ordo, uti nomine ut re tali, ulterius ut signo ad. placitum alicujus, cujus tamen nullum conceptum habet utens, nisi in hoc universalissimo, quod est aliquid significatum hoc nomine.

Tertio, uti nomine ut signo alicujus, cujus conceptum universalem tantum habet ut ens, intendit tamen illud exprimere, ut significatur per nomen, licet illud sic in particulari non concipiat.

Quarto, uti nomine, ut signo. expressivo proprii conceptus in particulari, et semper hiec prior gradus est imperfectior respectu postertoris. Primus igitur est imperfectissimus, ultimus simpliciter perfectus.

His praemissis ad questionem (g) sit prima conclusio, quod possibile est Deum simpliciter nomine proprio nominari a viatore imperfecte, secundum tres gradus primos pradictos.

Secunda conclusio est, non est hoc possibile perfecte, scilicet. secundum quartum gradum.

Tertia conclusio est qualiter de facto a nobis nominatur. Prima probatur, quia si non, hoc esset, quia non potest habere conceptum proprium de Deo, et oportet rem sic concipi sicut nominatur, sed ista secunda est falsa. Probo, de nulla substantia habemus conceptum proprium et per se ;si igitur non est possibile distinctius'nominare quam concipere, sequitur quod viator nullo nomine significat - aliquam substantiam distincte, neque ut utens nomine, neque aliquod. nomen impositum a viatore signabit aliquam substantiam distincte. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Nam illa propositio prima, quod non intelligimus aliquam substantiam distincte, probata est supra dist. 3. Qualiter autem. oppositum consequentis sit. verum, quia hoc est preambulum ad propositum, declaratur primo — denominatione substantiae, utendo nomine imposito. Secundo, denominatione ejus imponendo sibi nomen. Primum sic, hiec minor, per hoc nomen / omo non intendimus tantum signifi- care animal, patet, sed aliquid sub animali distinctum ab equo et aliis. Unde hoc est nobis nota tanquam vera: homo per se distinquitur ab equo, etc. nec intendimus per hoc nomen significare aliquod. accidens vel aliqua accidentia, 1mo speciem in genere Substantice tantum. Unde hec est nobis vere cognita, homo per se distinguitur a. quocumque accidente, distinctione etiam maxima, quia secundum genus generalissimum, nec intendimus signifieare aliquam descriptionem ex animali et accidente vel accidentibus, imo aliquid per se unum et in se natum habere unuu per se conceptum definitivum. Quod autem intendimus. significare sub propria ratione, nec tamen illud sic intelligimus, nominamus imperfecte secundum tertium gradum et modum, ut dictum est prius ; quare, etc. Consimiliter patet de impositione sicut de usu. Sicut. enim si Adam intelligens hominem sub propria ratione, imposuisset sibi nomen proprium, quo ego utens intendo illud significare, sicut nomen est sibi impositum, de quo tamen non habeo conceptum nisi in universali imperfectum vel per accidens, vel in quadam deseriptione, sic si idem. nondum nominatum sicut. intelligerem, possem sibi nomen imponere, intendens per illud nomen sic ipsum significari, sicut nunc intendo per nomen significare ab alio sibi impositum. Et hoc modo licet quandoque imponens non habuit conceptum de re, nisi in. quadam descriptione quam significat etymologia nominis, non tamen impositum est nomen ad significandum illam des- criptionem, sed. illam. substantiam, cujus est illa descriptio, sicut hoc nomen /apis non est impositum ad significandum actionem istam Zzedere pedem, quia tunc lapis per se esset in genere Actionis, sed. 1mponitur illi substantice sub propria ralione, cujus est haec. descriptio, / edens pedes. loc patet etiam, quia eidem quandoque imponuntur multa nomina secundum multas proprietates, non ab eadem proprietate, sed alia, ut lapis, petra. Nec imponuntur illis proprietatibus, quia tunc non essent ejusdem per se in numero, imo nomen unum alicujus esset de genere Actionis, aliud alicujus de genere Passionis, ut. petra pede trita. Patet igitur, quod alia est ratio a qua nomen imponitur, et ' hoc significat. etymologia, alia cui |amponitur, et ita licet. imponens non habuit distinctum. conceptum nist rationis a qua imposuit, non tamen illi nomen imposuit, sed illi substantiae, cujus est haec descriplio ; et hoc sub propria ratione, quam tamen non sic intelligit, et per consequens iste nominat ut imponens imperfecte secundum tertium gradum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1