Quaestiones 1-3
Quaestio 1
De his. quaestionibus, scilicet de distinctione in divinis agunt D. Thom. 1. p. q. 28. art. 2. et 39. art. 6. et q. 1. de veritate arl. 6. Aleusis, 150.9... 68. m. 5. art. 2 et 6. 8. 3. D. Bonav. 1. d. 33. q. 1. et 2. Richard. bid. art. 2. 9.4. Capreol. 1. d. 2. q. 3. Durand. q. 2. Gabr. quast. 1. et2. Henr. sum. art. 56. et quodl. 5. q. 6. Suar. 4. p. tract. 3. lib. 4. cap. 2. et ^.
Scotus in his tribus quaestionibus non immoratur, quia saepius eas tractavit. De prima egit d. 26. n. 2. contra Prapositivum. De secunda et tertia egit d. 2. p. 2. q. 1. 8 Sed Aic restat num. 41. et d. 8. q. 4. $ Ad quaestionem, et d. 13. num. 7. et d. 23. n. 4. et d. 26. n. 8. et alibi saepius Ejus sententia est in divinis esse distinctionem actualem, formalem ex natura rei, ante opus intellectus, non tamen admitlit distinctionem absolute realem, quod prater omnes Scotistas, tenet Durandus hic d. qd q etd. 25. q. 2.et 3. dist. 4. q.. 2: Occham 1. q. 1. Gabr. 1. d. 2- q. 4. art. 1. et 3. Marsil. 1. q. 6. art. 2. concl. 4.
Circa istas tres quaestiones non oportet immorari, quia earum solutio patet ex dictis alibi supra dist. 2. q. illa : Utrum cum unitate essentiae stet pluralitas personarum ? ubi ostensum est qualiter proprietas personalis non est idem formaliter cum essentia; dist. etiam 26. contra Prepositivum ostensum est, qualiter proprietas non est idem formaliter cum persona. Illud etiam quod dictum est de non identitate formali proprietatis cum essentia, concludit quod persona non est idem primo formaliter cum essentia.
Et quod aliqui distinguunt inter omnia ista, quod tantum differant ratione, improbatum est dist. 2. et dist. 8. in consimili de attributis, et dist. 143. de distinctione emanationum in divinis et alias, et tamen cum hoc, quod istud non est idem formaliter illi, stat, quod vere et simpliciter sit idem. sibi. lino. hoc est necessarium propter perfectam simplicitatem divinam, quia sequitur ex perfecta infinitate. illius. essenlide, propter quam simplicitatem et infinitatem, non potest illa essentia esse in aliquo cum aliqua realitate in eodem, nisi illa realitas sit perfecte eadem sibi. Et istud dictum est confirmatum per commune dictum antiquorum, qui concesserunt multas praedicationes esse veras in divinis per identitatem non formaliter, quod non videtur intelligibile, nisi per hoc quod praedicatum erat vere idem cum subjecto, et ex hoc erat propositio affirmativa vera per identitatem, et tamen praedicatum non erat idem formaliter cum subjecto, et propter hoc non erat ibi praedicatio formalis. Et quae sit distinctio 1identitlatis formalis ab identitate simpliciter, tactum est dist. 8. qg. de attributis et alias frequenter, et ideo nunc transeo.
On this page