Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum in Deo sint relationes aeterne ad omnia scibilia, ut quidditative cognita.

Alensis 1. p. q. 23. ng. 4. art. 1. D. Thom. 4. p. q. 15. per tot. et q. 1*4. a. 6. D. Bonav. Ac a. Vp. £'Eed. 1.4. 36. g. 2. art 27 Gapreot: q. 1. art. 1. lüchard. d. 36. art. 2. q. 2. Durand. g. 3. Occhain Aic g. 5. Gabr. q. 5. art. 2. Henr. quodl. 5. g. 3. et. quodl. 3. g.. 4. Vasg. 1./p..d. 10, -e1 14.6112. uar. Lg otp. c. lib 73-0. 5.

Circa, distinctionem trigesimam quintam quaero unum : Utrum in Deo sint relationes aeterne ad omnia scibilia, ut quidditative. cognita ? Quod sic, Augustinus 83. q. q. 46. Zdece? sunt. forme aeternee et incommutabiles in mente. divina, et non absolute ; ergo respectiva, et non nisi ad alia a se ut. quidditative cognita, quare distinguuntur secundum distinctionem istorum.

Item, Avicenna 8. Mel. c. 1. con- cedit in Deo esse. relationem Dei ut intelligentis ad. formas intellectas.

Item, Deus novit distincte alia a | se; ergo per aliquas distinctas rationes cognoscendi, et illae non. possunt esse absolutae ; ergo relativae.

Praeterea, secundum Augustinum , 2. super Gen. cap. 1. Omnia in Deo sunt vita, et idem videtur dicere super Joannem : Omnia in ipso vita erant, non vita aeterna creata, sed creatrix. Hoc non est verum, loquendo de ipsis objectis formaliter in se ; Igitur de ipsis rationibus formalibus quibus cognoscuntur.

Contra, igitur illae relationes essent reales, quod est contra dictum in dist. 30. Probatio consequentiae, quia Deus prius intelligit alia a se quam intelligat se intelligere illa, quia actus reflexus praesupponit actum rectum ; ergo illae relationes, quae essent in Deo ad alia, essent in Deo ex natura rei, et non per actum intellectus considerantis illam intellectionem; sed quod est ibi ex natura rei et non in objecto, ut cognitum est, est reale.

Praeterea, qua ratione essent relationes aeterne in. Deo ad. omnia cognita, pari ratione et ad omnia volita ut volita, et tunc ille relationes essent reales, quia prius vult alia esse quam intelligat se velle illa, et ita relatio voluntatis ejus ad alia erit realis, quia non est in aliquo, ut cognitum est.

Supposito quod Deus sit intelligens, ex dist. 2. et quod essentia sua sit primum objectum in ratione sui, er questione de subjecto primo Theolorice, et quod intellectus suus sit omnium intelligibilium, non quidem potentia, sed actu et simul, ex distinct. 2. et hoc distincte, quia imperfectionis est in intelligente confuse intelligere.

Circa istam (a) quasstionem notandum est, quod ad intellectionem alicujus, tria videntur concurrere, videlicet objectum cognoscibile, intellectus ipse, et ratio cognoscendi. In intellectu autem. ut potentia est, non oportet ponere distinctionem ad hoc ut distincte intelligat, quia etiam intellectus noster, ut. videtur omnino indistinctus secundum rationem potentice, potest plura intelligere; igitur si est distinctio, quaratur in objecto, vel ratione cognoscendi objectum, vel in ipsa intellectione.

Ponuntur (b) igitur relationes esse eternas in Deo ad alia a se cognita simplici intelligentia, et quod istae relationes sint in essentia, ut est ratio cognoscendi, propter hoc quod nihil est. ratio cognoscendi plura, nisi ut illa ratio appropriatur aliquo modo illis pluribus objectis cognitis.

Quod etiam confirmatur per hoc quod cognitio fit per simile; ergo oportet rationem cognoscendi habere aliquam rationem propriam similitudinis ad ipsum objectum cognitum. Propter igitur istam determinationem, et istam assimilationem rationis cognoscendi ad objectum, ponuntur relationes aeterne tanquam ratones determinantes essentiam ut ratio intelligendi, et quibus ipsa essentia sit distincte similis objectis cognitis.

Aliter ponitur (€), quod iste relationes sunt in essentia divina ut est objectum — cognitum, — intelligitur enim ipsa omnino prima intellectione, ut penitus indistincta; sed ad hoc, ut postea creaturva intelligatur, intellectus comparat ipsam primo cognitam ad creaturam sub ratione imitabilis, et tunc intelligendo essentiam ut. imitabilem, intelligit creaturam per illud objectum primum, sic sub tali relatione rationis consideratum.

Et differt haec opinio a prima, sicut isti modi dicendi videntur diversi, quorum unus poneret speciem eamdem esse rationem cognoscendi principium et conclusionem, non tamen nisi ut sub distinctis relationibus rationis correspondent bus istis cognitis sub propriis rationibus ; alius diceret ipsum principium sic cognitum esse rationem coenoscendi conclusionem, et hoc non ut principium absolute intellectum, sed in comparatione sive in relatione ad conclusionem.

Tertia opinio ponit ideas sive relationes tales in actu intelligendi, et habent talem rationem, quia Zn£ elLgere nostrum, secundum Philosophum 5. Metaph. habet respectum ad intelligibile, sicut mensuratum ad mensuram ; igitur si esset infinitum sicut divinum, haberet respectum ad. infinita intelligibilia ; quia autem finitus est, habet respectum ad intelligibile unum ; igitur cum Znlelligere divinum sit. infinitum, in ipso erunt infinitae. relationes ad infinita intelligibilia.

SCHOLIUM.

Positis tribus opinionibus convenientibus, quod essentia divina sine ideis vel relationibus rationis non est ratio cognoscendi creaturas, licet dissentiant in modo, refutat Doctor id in quo conveniunt, scilicet necessarias esse tales relationes. Primo, quia illae idec:? cognoscuntur sine aliis, vel dabis processum ; ergo idem de omnibus aliis. Secundo, essentia si esset limitata sine idea, repraesentaret limitatum ; ergo cum sit illimitata repraesentat illimitatum sic, Tertio, ex essentia et idea non potest fieri principium, vel ratio cognoscendi per se una.

Contra (d) conclusionem, in qua concordant istae opiniones, scilicet quod istae relationes rationis sunt necessario ponendae in Deo distinctae secundum rationem, ad hoc ut intelligantur creature distincte in Deo, in ratione objectorum.

Arguitur primo sic: Istae rationes sunt cognoscibiles ab intellectu divino, quaero qua ratione cognoscendi, si aliis rationibus determinantibus essentiam ut est ratio, vel determinantibus essentiam, ut est primum objectum respectu objectorum Ssecundorum, proceditur in infinitum, quia iterum ad istas alias rationes intelligendi praecedent aliae, et sic nunquam istze alice rationes sunt intelligibiles a Deo, quia oportebit ipsum anle ipsas intellectas, intelligere alias infinities ; ergo oportet dare quod istae rationes possunt intelligi aemp; Deo per essentiam ut nude acceptam, sive ut per rationem, sive ut istae cognoscantur per ipsam ut per primum objectum cognitum absolute. Et qua ratione ista poterunt cognosci per essentiam, unde essentia nude, pari ratione et ipsa objecta secundaria alia, quia ita videntur istae. rationes habere rationes distinctorum objectorum, sicut et alia.

Sed dices quod rationes cognoscuntur ab intellectu divino per ipsa objecta ad qua sunt, ita quod essenlia sub rationibus istis est. ratio cognoscendi objecta alia, et illa coenita simul cum essentia sub diversis rationibus sunt ratio cognoscendi istas rationes, sicut extrema relalionis videntur esse ratio cognoscendi relationem.

Hoc videtur vilificare intellectum divinum, quia tunc esset passivus respectu aliorum objectorum cognitorum per isfas rationes, per que objecta actuabitur intellectus ad cognitionem istarum rationum.

Praeterea. secundo (6), cujuscumque objecti ratio aliqua cognoscendi determinate potest esse aliquid limitatum ad illud, ejusdem potest esse aliquid illimitatum. ad illud. et ad aliud. Sed si essentia esset limilata respectu alicujus unius determinati cognoscibilis, ipsa esset determinate ratio. cognoscendi illud absque omni respectu rei et rationis; igitur si ipsa sit illimitata ratio. respectu plurium. cognoscibilium, potest esse ex se ratio cognoscendi quodcumque illorum, et omnia illa sine omni relatione rei et rationis. Probatio majoris, illimitatio non aufert ab aliquo aliquam perfectionem, sed stante perfectione, qua erat ad aliquid, quasi ponit similem perfectionem ad aliud, et ideo sicut dictum fuit. dist. 1. ed. dist. 28. indeterminatum ex illimitatione, scilicet quod. est indeterminatum ad plura positiva, ex seipso est determinatum ad quodlibet illorum, deter- minatione repugnante indeterminationi ad contradictoria. Probatio minoris, essentia ponitur propria ratio cognoscendi seipsam, et hoc sive ut. objectum primum sive ut ratio cognoscendi objectum ; et istud competit essenticte mere sub ratione absoluta sine omni respectu rei, quia respectus realis non est in eadem persona ad se sine omni etiam respectu rationis. Probatio, quia ista intellectio non est collativa vel comparativa nec negotiativa; igitur per eam nulla relatio rationis causatur in aliquo.

Praeterea tertio. (f), unius operationis oportet dare unumet objectum per se unum, et hoc maxime in simpliciter prima. operatione, qualis est intellectio divina. Relatio autem raüonis et ens reale, nihil unum per se faciunt, quia non possunt etiam habere per se unitatem secundi modi perse, quede minor est, quam essentialis unitas. Non. enim. potest. relatio rationis consequi rem ex natura rei, et ideo non potest esse passio ejus; ergo essentia sive ut objectum sive ut ratio intelligendi, et illa. relatio rationis, non sunt unum per se objectum, nec una ratio intelligendi; ergo oportet dare alterum, scilicet. praecise in ratione primi objecti vel in ratione quo praecise, non autem praecise illam relationem rationis, quia ipsa non est primum objectum cognitum, quo cognito cognoscatur aliquid aliud ad quod est ille respectus, nec est etiam ratio, qua intellectus divinus habeat intellectionem hujus objecti, scilicet lapidis, quia intelligere lapidem est perfectio simpliciter, ita quod intellectus divinus non esset omnino perfectus, si non intelligeret lapidem. Nulla autem relatio videtur esse ratio inherentiae alicujus perfectionis simpliciter ; ergo oportet dare praecise essentiam, qua subest isti relationi tanquam primum objeetum, quo cognito cognoscatur lapis, vel tanquam rationem formalem intelligendi lapidem.

Et ex hoc ultra (g) ostenditur, quod frustra ponitur talis relatio determinans ipsam essentiam, nam ipsa sub respectu rationis est formaliter infinita, quia intellectus quomodocumque comparet essentiam, et per hoc causet in ea relationem rationis, non comparat eam nisi ut est formaliter infinita; et ita. ut est sub. tali relatione formaliter est infinita, et per consequens ita indeterminata, ut est sub illa ratione, sicut secundum se; etita ut est sub prima ralione, potest fundare aliam propter sui infinitatem, sicut. secundum se potest; igitur per relationem rationis non determinatur.

SCHOLIUM.

Primam opinionem D. Thomam tenentem eatenus Deum cognoscere creaturas, quatenus cognoscit suam essentiam, ut participabilem et imitabilem ab eis, et consequenter necessarias esse relationes ad earum cognitionem, refutat Scotus tripliciter, Secundam opinionem qua est Henrici, etiam aliis tribus rationibus refutat.

Contra opinionem (h) primam specialiter videtur sequi quod istae relationes erunt reales, quia ratio intelligendi ut est ratio, praecedit naturaliter intellectionem, et per consequens quoad nihil, quod est ejus, ut est ratio intelligendi, causatur per intellectionem, nec sequitur intellectionem. Si igitur sub relatione rationis est ratio intelligendi lapidem, illa relatio non producitur in essentia per intellectionem lapidis, quia praecedit naturaliter illam intellectionem ; ergo alia produceretur ; sed istam non praecedit nisi illa quae est essentiae, ut essentia ; hac autem non producitur, quod conceditur ab eis, ubi minus videtur de personis divinis et de principis producendi eas; igitur ista relatio erit in essentia ut est ratio, et non per aliquam actionem intellectus.

Praeterea, secundum aliquos (i) istorum, ad distinctionem realem in principiatis sufficit distinctio rationis in principiis; ergo ista distinctio rationis, ut. est ratio intelligendi A et B, sufficiens est ad distinctionem realem ipsius A et B.

Praeterea (k), res extra immediate intelligerentur, quia tota distinctio quie ponitur intra, praecedit intellectionem ; nihil igitur intra terminat intellectionem quasi objectum secundarium.

Contra secundam positionem (l) specialiter arguitur sic : Omnis. relatio rationis, qua est in. objecto, ex hoc quod comparatur per intellectum ad aliud, est in eo praecise, ut est ens diminutum habens esse in intellectu, ut cognitum in cognoscente. Et posset esse in eo, si per impossibile illud non haberet esse essenliz:e neque existentiae, dum tamen haberet simili modo esse in intellectu comparante; igitur iste relationes erunt in essentia divina praecise, ut habet esse diminutum in intellectu comparante essentiam ad creaturam, non ut essentia est aliquid in se; et ultra essent in essentia, si per impossibile illa essentia non esset, dum tamen ab aliquo intellectu intelligente comparetur ad eosdem terminos ; et ultra, si per impossibile essent duo dii, essent in intellectu hujus Dei comparante istum Deum ad creaturas, et non in isto Deo in se.

Praeterea, Deus prius naturaliter (m) est imitabilis a creatura quam comparetur ut imitabilis, quia enim est imitabilis, ideo vere comparatur ut imitabilis a. creatura, ut videtur, et non e converso ; igitur ante istam comparationem factam per intellectum essentiae. ut imitabilis, est. in essentia imitabilitas. Sed secundum aliquos istius vice, relatio. aptitudinalis est eadem cum actuali, propter quam identitatem in Deo dicunt non esse aliam relationem novam et antiquam, nec etiam aliam creativi et creantis; ergo iste relationes in essentia ut objecto comparato, non erunt prime ad extra, sed erunt alie priores et reales, ut videtur, quia ante omnem actum intellectus comparantis.

Praeterea, etsi essentia ut cognita, sit ratio deveniendi in notitiam lapidis, tamen videtur postea quod intellectus divinus possit cognoscere lapidem in se, et non praecise per hoc quod comparat essentiam suam ad lapidem, quia sic sine tali comparatione alterius ad. ipsum, possumus nos intelligere lapidem ; in ista intellectione lapidis, quaero, in quo est relatio ad lapidem ? Non in. essentia ut in objecto comparato, quia in isto objecto ut sic, non est infelligere ut objectum comparatum ; ergo oportet quaerere eam in intellectione vel in ratione intelligendi, et redibit ad aliquam aliarum opinionum.

SCHOLIUM.

Probat ulterius, et explicat quomodo hujus, modi respectus non sunt necessarii in Deo ad intelligendum creaturas, quia relatio" creaturae ad Deum est tertii modi, ex dist. 30. quaest. 4. et terminatur ad absolutum, atque adeo intellectio divina cum ipsa det primum esse creaturis, de quo 2. dist. 1. quest. 1. et quodlib. 135. erit mensura earum, et non e contra, et. sic non referretur ad ipsa, sed e converso.Secundo intellectio Dei est essenti» sine ullo respectu praecedente. Tertio, vult frui fine sine tali respectu. Quarto, non videtur quo actu intellectus, isti respectus producerentur in Deo. Propter allata, negat Scotus respectum antecedenter ad intellectionem creaturarum, admittens tamen relationes zternas ad objecta cognita, et circa hoc ponit quatuor instantia clara in textu.

Potest dici ad questionem (n), quod relationes terti modi differunt per se ab aliis duorum modorum, quia in tertio modo non est mutuitas, sicut in aliis duobus modis ; et ex hoc sequitur, sicut deductum est Zn. dist. 30. quest. 1. quod terminus relationis est. absolutum ut. absolutum. Sicut igitur objectum intellectionis nostrae. terminat relationem ipsius inquantum mere absolutum, et sic ipsa est mensurata per ipsum, ita videtur quod cum intellectio divina sit simpliciter mensura omnium aliorum a. se intellectorum, sequitur quod alia praecise referantur ad intellectionem divinam, et ipsa terminabit relationem istam sub ratione mere absoluti.

Hoc confirmatur, quia omnino prima intellectio divina, qua beatifica est, est essentiae ut essentia est, sine omni respectu rei, vel rationis, hoc propter perfectam identitatem realem intellectus ad essentiam absolutam. Non oportet igitur propter intellectionem. alicujus objecti praecise quaerere relationem, nec in utroque extremo nec in altero; ergo o portet aliquid aliud addere, propter quod sit relatio in utroque extremorum vel in altero. illud autem non videtur esse nisi vel mutua coexigentia, si est relatio mutua, vel dependentia in altero extremo, si non est mutua. Hic autem quando Deus intelligit aliquid. aliud a se, non potest poni mutua coexigentia in utroque extremo, ut videtur; ergo praecise sufficit ponere relationem in altero extremo ubi est. dependentia ; illud est objectum ut cognitum.

Praeterea (0), voluntas fruens fine non producit aliud ab ipso in. esse volito, amando finem in ordine. ad aliud, sive comparando ipsum ad aliud amabile, sed magis comparando aliud amabile ad istum finem, ita quod relatio causata per comparationem voluntatis, videtur esse in aliquo alio amato ad. finem. Nulla autem comparatio per voluntatem videtur esse in fine amato; ergo a simili in intellectu cognoscente primum objectum, et ex illius cognitione cognoscente objectum secundarium, nulla videtur relatio produci in ipso primo objecto ad secundum objectum, sed e converso.

Praeterea, ista. intellectio prima est recta »t. habet modum realem ; secunda est rationis. Si. enim intelligo hominem absolute, hac intellectio realis est, et ha- bet modum realem. Si autem eum intelligam postea comparando ad Socratem, hac est intellectio comparativa, et est rationis. Si ergo ille habitudines sunt. intellecta intellectione non. reflexa, ergo erunt reales.

Praeterea, sicut argutum est, non videtur posse poni quo actu intellectus ista relatio produceretur. Primo, non propter perfectionem absolutam illius actus. Si secundo, ergo non est principium illius actus secundi. Etiam in illo secundo actu perfecte cognoscitur creatura; ergo in nullo actu erit talis relatio quasi ratio prior creatura in ratione objecti.

(p) Concedi potest conclusio trium rationum factarum contra duas opiniones communes superius recitatas, et concedi possunt iste rationes hie jam facete ; et secundum hoc potest concedi quod sunt ibi relationes in Deo aeterne ad. objecta cognita, sed non priores naturaliter ipsis cognitis in ratione objectorum.

Hoc potest poni sic: Deus in primo instanti intelligit essentiam sub ratione mere absoluta, in. secundo instanti producit lapidem in esse intelligibili et. intelligit lapidem, ita quod ibi est relatio in lapide intellecto ad intellectionem divinam, sed nulla adhuc in intellectione. divina ad lapidem, sed intellectio. divina terminat relationem lapidis intellecti ad ipsam. In tertio instanti. forte intellectus divinus potest comparare suam intellectionem ad quodcumque intelligibile ad quod nos possumus comparare, et tunc comparando se ad lapidem intellectum, potest causare in se relationem rationis; et in quarto instanti potest quasi reflecti super istam relationem causatam in tertio instanti, et tunc illa relatio rationis cognita erit. Sic igitur non est relatio rationis necessaria ad intelligendum lapidem tanquam prior lapide ut objectum, imo ipsa ut est causata, est posterior, quia in tertio instanti, et adhuc posterior erit ipsa ut cognita, quia in quarto instanti. Et ista via videtur tenere istam propositionem, quae videtur probabilis, quod relatio non naturaliter cognoscitur nisi cognito termino. Sed nec intellectus comparat ad aliquid, nisi naturaliter. prius cognito termino, quam propositionem non potest alia via tenere, quia oportet quod dicat quod illa relatione, qua comparat istam intellectionem, comparet essentiam ad aliquid. non prius cognitum naturaliter. Ista positio de relationibus aliorum a. Deo ut intellectorum ad ipsum intellectum divinum ut - absolutum, consimiliter confirmatur et intelligitur sicut illa supra dist. 30. creaturarum relatarum ad Deum.

Contra istud arguitur (q): Videtur enim quod destruat intentionem Augustini 83. g. g. 46. ubi dicit : . Szquidem in ideis tanta vis constituitur, u£ nisi eis intellectis, sapiens esse nemo possit. Secundum autem istam positionem, sapientia perfecta Dei ad creaturas erit in. secundo instanti, et praecedit naturaliter tam esse idearum quam cognitionem earum. Ibidem etiam dicit, quod zstarum visione fiet anima beatissima, quod non esset verum de visione prima qua est in creatore, nec de visione secunda quae est in creaturis, quare, etc.

Praeterea arguitur, illa quae sunt divisa in inferioribus, quae sunt alterius rationis, non reducuntur ad aliquid unum in superiori, sicut licet potentiae cognitivie in nobis reducantur ad unam potentiam coenitivam in Angelis, propter unitatem rationis omnium potentiarum cognitivarum ; tamen intellectus et voluntas, quae sunt in nobis alterius rationis, non reducuntur ad unam potentiam in Angelis. Erit. igitur in Deo intellectus sub tali ratione talis potenti:e distinctus a voluntate sub ratione talis potentiae, et per consequens intellectus ut in Deo erit passivus; ergo oportet sibi dare aliquam formam antequam operetur actu, et per consequens ad hoc ut habeat distinctam operationem, oportebit sibi dare distinctam formam, non autem poterit hic dari aliqua forma distincta, si idee ponuntur consequi creaturarum intellectionem.

Praeterea, si propter illimitationem essentiae divina, ponatur ipsa, ut omnino absoluta, esse ratio cognoscendi omnes creaturas, cum ita sit illimitata inquantum intellecta, sicut inquantum ratio, sequitur quod ipsa sola cognoscetur sub ratione objecti; aut si ponatur pluralitas ex parte objectorum, non obstante infinitate unius objecti, pari ratione videtur posse poni ex parte rationis intelligendi.

SCHOLIUM.

Ponit Doctor descriptionem, quod sit ratio eterna, etc. et juxta eam bene explicatam decidit ideam non esse aliquam relationem in essentia divina, ut est. objectum, ratio cognoscendi vel intellectus, sed esse ipsum objectum ut cognitum seu esse cognitum creature. Ista enim cognitio est ratio cwterna in mente Dei, secundum quam format aliquid ad extra, et juxta hoc solvit loca Augustini et alias duas instantias, confirmando subtiliter propriam sententiam.

Ad ista (a). Sententia Augustini in illa quaestione potest colligi in ista descriptione ideae: idea est ratio aeterna in mente divina, secundum quam aliquid est formabile extra, ut secundum propriam rationem ejus. Probatio prime particule: Deus omnia causat vel causare potest, non irrationabiliter, ergo rationabiliter ; igitur habet rationem secundum quam format. Non autem eamdem omnium, ergo singula propriis rationibus format, non autem rationibus extra se, quia non eget in efliciendo aliquo alio ase; igitur rationibus in mente sua. Nihil autem in mente sua est nisi incommiutabile; ergo omne formabile, potest formare secundum rationem pro- priam sibi aeternam in. mente sua. Nihil autem in mente sua tale ponitur nisi idea, secundum istam descriptionem ; igitur videtur, quod lapis intellectus possit. dici idea. Ipse enim habet omnes istas conditiones, quia ipse est ratio factibilis extra, propria sibi, sicut arca in mente, potest dici ratio. respectu arcee in materia, et est propria ratio secundum quam arca in materia formatur, et ista ratio est cdeterna in mente divina, ut cognitum in coenoscente per actum intellectus divini. Quidquid autem est in Deo secundum quodcumque esse sive rel sive rationis per actum intellectus divini, est aeternum, sicut. declaratum fuit supra dist. 30. quod nulla relatio potest esse nova in Deo per actum intellectus sui.

Istud. videtur (b) consonare cum dicto Platonis, a quo accepit Augustinus nomen idecz. ipse enim posuit ideas quidditates rerum per se quidem existentes, secundum Aristotelem, et male; secundum Augusünum in mente divina, et bene. Unde loquitur de mundo intelligibii secundum eum; sicut. igitur ponerentur ideae secundum illam impositionem Aristotelis quidditates rerum, ita ponuntur secundum Platonem, ut videtur, quidditates habentes esse cognitum imn intellectu divino.

Hoc posito, (c) non oportet laborare circa relationes aliquas formaliter sive in. essentia ut est objectum, sive in essentia ut est ratio, sive in essentia ut infelligere divinum, quae relationes dicantur idea, imo ipsum objectum cognitum est idea secundum istud.

Et tunc concedi possunt auctoritates Augustini adductaie, quod nisi cognitis ideis sapiens nemo esse possit, quantum scilicet ad. omnem plenitudinem. sapientiae. Licet. enum Deus principaliter sit. sapiens. sapientia essentiae. suae ut objecti, tamen non omni modo si non saperet creaturam, quia creatura ut intellecta ab ipso, est idea; et ita non intellectis ideis sapiens omnino esse non potest. Ponitur autem esse sapiens perfectissime in. priino instanli, sed non sapiens omnino in primo instanti ita absque secundo. Si autem idec ponerentur quiedam relationes rationis in Deo, non videretur formaliter esse sapiens in intellectione earum, quia. etiam ibi essent ut rationes intelligendi antequam ipse intelligerentur.

Similiter alia auctoritas. Augustini: Harum visione fit anima beatissima, si ideae ponuntur esse quidditates ut cognitae, tune. exponenda est de beatitudine, quee. potest haberi in creaturis ut in objectis, quia certum est, quod non est perfectissima beatitudo in. creatura. absolute secundum ipsum 5. Confessionum : Beatus est. qui te et. illa novit, nec propter illa beatior, sed est intelli gendum beatissima, hoc est totali beatitudine possibili beato, non quidem in eis formaliter, sed in objecto, cujus cognitio praesupponitur istis et quasi concomitanter in istis, in quibus aliqua beatitudo est, licet non prima. Et si Augustinus aliquando (d) loquatur aliter de ideis, quasi sint rationes cognoscendi aliquid, cum tamen hic non dicat ipsas esse nisi rationes secundum quas formantur, qua formantur, potest, inquam, exponi illud dictum ejus si alibi dicatur, non quod ly secunduin notet rationem formalem intelligendi, sed secundum quas, ut sunt objecta non prima nec moventia intellectum, sed objecta secundaria terminantia intellectum.

Ad secundum (e) qualiter intellectus est passivus in se, et qualiter est passivus respectu intellectionis, dictum est dist. 3. Sed posito. quod sit passivus in nobis, et quasi passivus in Deo, et quod debeat hic assignari forma vel quasi forma ut qua operetur, potest dici quod illud est essentia sub ratione qua essentia, qua sub ratione absoluta est ratio cognoscendi, non tantum ipsammet, sed omne. aliud sub quacumque ratione cognoscibilis, et hoc isto modo intelligendo. Per hoc enim quod intellectus divinus est in actu per essentiam suam ut est ratio inlelligendi, habet primum actum sufficientem ad producendum omne aliud in esse cognito; et producendo illud in esse cognito, producit ipsum ut habet dependentiam ad ipsummet ut ad intelligentiam, et per haec, quod intellectio est ejus, illud dependet ad istam intellectionem, ut ad absolutum, sicut. etiam in alus dicetur, quod causa sub ratione mere absoluta, est actus primus a quo procedit effectus; et effectus productus habet relationem ad causam, quandoque ut ad absolutum, quandoque autem mutua est relatio effectus ad causam, et e converso, nunquam (tamen ex parte causae requiritur relatio prior quam sit effectus positus in esse.

Quod nunc breviter suadetur, quia nihil habens perfectius esse in aliquo genere, ad illud quod habet minus perfectum esse, in genere tali dependet; ergo relatio actualis non dependet ad aliquid, quod tantum est ens potentiale et non actuale; omnis igitur actualis relationis terminus est aliquod ens actu. In quocumque igitur instanti. nature causa refertur actu ad effectum, tunc est in termino esse actuale. Potest autem illud absolutum terminans esse sine respectu ad ipsum ; igitur ita est simul cum isto respectu quod est prius naturaliter eo ; ergo non potest esse aliqua relatio in causa naturaliter antequam absolutum sit, ad quod debet esse ista relatio. Et ita intelligo, quod in primo instanti est .4 sub ratione absoluti; in secundo est 7 sub ratione absoluti, habens esse per A; in tertio 2 refertur ad A4, sub ratione absoluti, si est relatio non mutua, vel A et Z7 referuntur relationibus mutuis. Ita ergo hic in primo instanti intellectus est in actu per essentiam, ut est mere absoluta, tanquam in actu primo sufficienti ad producendum quodlibet in actu intelligibili. In. secundo instanti. producit lapidem in esse intellecto, ita quod terminus iste est, et habet respectum ad intellectionem divinam; nullus autem est respectus e converso in intellectu divino, quia respectus ejus non est mutuus. Istud quod dictum est relationem prius non esse in causa quam in causato, habet instantias, de quibus alias.

Ad tertium de objecto illimitato. Respondeo, objectum inquantum ' motivum et inquantum primo terminativum, et per consequens, ut du- pliciter. necessario. requisitum. vel coexaetum ad actum, est aque illimitatum, et. ideo nihil aliud. est sic objectum. Tamen aliud est objectum secundario lerminans, nec oportet objeetum illimitatum esse praecise lerminans quomodocumque actum, sicut. praececise. est. movens et ratio actus, quia aliquid potest. sequi terminum primum et esse terminus secundus; nihil autem potest esse secundario movens ad actum. Ralio est, quia omne movens aliqualiter. pre:cedit. actum; non. autem quomodoeumque terminans pracedit, nec coexigitur ad actum, sed secundario terminans sequitur acium, sicut. mensuratum et causatum, sicut intellectio in nobis sequitur objectum.

Ad argumenta principalia.

Ad illud de 83. question. patet quomodo loquitur de idea. Ad. Avicennam, concedo quod in Deo potest esse relatio intelligentis, vel prout hoc quod est intelligens terminat relationem intellecti, sicut dominum esse est appellatio relativa, et significat terminate relationem servi ; vel prout intelligens dicit relationem rationis positivae, sed tunc non est hoc in primo instanti nec in secundo, sed in tertio.

Ad aliud patet ex dictis, quod eadem ratio intelligendi illimitata polest esse propria ratio intelligendi quodcumque eorum ad quae est illimitata, sicut si esset limitata ad. aliquod solum, et maxime respectu istius actus, qui est inftelligere, in quo non semper requiritur univoca ratio vel assimilatio cum cognito, alioquin. nihil posset cognosci per causam, nec conclusio per princi- pium, sed sufficit. ratio eminentior conlünens perfecte — similitudinem virtualem cogniti.

Et quod arguitur pro prima opinione quod oporteat illam rationem indeterminatam determinari, dico quod ipsa est ex se determinata determinatione opposita indeterminationi, quae est ad. contradictoria, licet non. sit ex se determinata determinatione. limitationis, nec. hoc oportet ad hoc, ut per ipsam objectum determinate intelligatur.

Etsi dicatur, quantumcumque essentia sit. excedens medium, non est ratio intelligendi hoc in particulari, nisi determinetur ad illud per aliquid aliud.

Respondeo, semper ab antecedente ad consequens arguendo cum distinctione, est. fallacia consequentis ex forma; tenet autem gratia materie, quando consequens illud non potest esse, nisi numeretur in pluribus. Et per hoc tenet illa forma arguendi Augustini 7. de Trin. S? duo homines, ergo duo animalia, sed hoc est ex imperfectione et limitatione consequentis ad antecedens. Unde non sequitur : S7 Pater, ergo Deus; si Filius, igitur Deus ; igitur Si Pater et. Filius sunt duo, igitur duo dii. ta dico, quod ad intellectionem hujus oportet dare rationem, qua intelligatur, et propriam, vel formaliter vel eminenter continentem quidquid est perfectionis in propria ratione, et ad intelligendum illud. oportet habere propriam et determinatam rationem; sed inferendo, ergo ad intelligendum aliud et aliud, oportet habere aliam et aliam rationem determinatam, est fallacia consequentis, quia haec consequens, scilicet rationem esse intelligendi. illimitatum, est ad alia antecedentia.

Quod additur ibi etiam pro illa prima opinione, quod ratio intelligendi est similitudo. intelligibilis, respondeo, non est similitudo formalis, sed vel illa, vel aliud. simile antonomastice, hoc est continens perfecte similitudinem formalem , secundum omne illud perfectionis quod est in ea, inquantum ipsa est ratio intelligendi, et sic est in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1