Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum creatura (a) inquantum est fundamentum relationis aeterna ad Deum ut cognoscentem, habeat vere esse essentiae, ex hoc quod est sub tali respectu?

Alensis 1. part. quest. 23. membr. 4. art. 1. S 6. D. Bonavent. Aic art. 4. quast. 1. Richard. quast. 4. Henric. sum. art. 2. quast. 23. et 25. et quodlib. 8. quast. 9. et quodlib. 9. quest. 1. et 2. Waldens. 1. tom. lib. 1. art. 1. cap. 1." et 2. Gabr. 1. dist. 55. quast. 1. mazime art. 3. Vasq. 1. part. dist. 10. et 71. Cajet. et Thomista 1. part. quast. 15. art. 1. 2. Suar. 1. pari. tract. 1. lib. 3. cap. 5.

Circa distinctionem — trigesimam sextam quaero unum : Utrum creatura, etc. Quod sic. Homo non est ex se ens ratum, quia tunc esset Deus ; ergo per aliquid aliud est ratum formaliter, non nisi per respectum ad ipsum primum ratum ex se, non autem per respectum ad aliud, ut ad efficiens, quia cum definitio sit entis rati, et efficiens in quantum efficiens producat existens in actu, si homo haberet esse ratum ab efficiente inquantum efficiens, definitio non esset ejus nisi ut existens, et ita definitio terminaret questionem an est, quod est inconveniens ; ergo est ens ratum inquantum parficipat primum, ut exemplar, hoc est inquantum habet relationem aeternam ad Deum ut scientem et exemplantem ; ergo, etc.

Praeterea, correlativa sunt. simul natura ; ergo simul natura Deus est intelligens lapidem, et lapis intellectus ab eo ; ergo cum ab aeterno est lapis intellectus. ab. intellectu divino, et hoc inquantum fuit. aliud ab essentia divina, et ista intellectio eril realis et Metaphysica, non Loeica ; ergo illud, quod terminavit istam intellectionem, erat vera res.

Oppositum, Magister in littera, c. 1. hujus dist. exponens auctoritatem Augustini 5. super Gen. ad litteram, istam scilicet : Erant in Dei scientia non existentia in sut natura, dicit sic : illos, (scilicet electos) habuit ab eterno Deus apud se, non in natura sui, id est, ipsorum, qui nondum erant, sed in sua praesentia, quia illos ita novit ac si essent.

Hic quidam dicunt (b) quod sic, quia ens communissime acceptum, vel res potest dici a reor, reris, et. sic est communis figmentis et aliis ' multis. Alio modo procedendo ultra, res dicitur a ratificatione, ut est res rata et distincta a re ficta ; et ista est duplex, vel tanquam res cui potest competere esse vel cui competit esse ; prius tamen est res cui potest competere esse.

Pro hae opinione arguitur potissime per illud, quod dictum est in secundo argumento principali de scientia Dei aeterna, et objecto reali aeterno.

Additur ad hoc quod proportio est passio entis, objecti autem cogniti in aeternitate proportio est aliqua ad cognoscentem, et haec talis est, quod impossibile est non esse sic proportionatum.

Praeterea, sicut ens ad. non ens, ita possibile ad impossibile ; ergo permutalim, sicut ens ad possibile, ita non ens ad impossibile ; sed omne ens est possibile, ergo omne quod est purum non ens, est impossibile.

Confirmatur ratio, quia si aliquod purum non ens, sive nihil esset possibile, et aliquod purum non ens esset purum impossibile, unum nihil esset magis nihil alio, quod videtur absurdum ; ergo possibile non est omnino nihil, sed aliquod ens.

Praeterea, Augustinus de natura boni cap. 8. S? bonitas est forma aliqua, nonnullum bonum est capacias formee? ; ergo nonnullum bonum est possibilitas ad bonitatem actualem.

Item super Joannem homil. 18. Easdem litteras format cor et manus, sed aliter et aliter ; ergo prius factae sunt a corde quam a manu. Et Avicenna 8. Metaph. cap. ultimo, vult idem de duplici fluxu rerum a Deo.

Additur autem ab istis, quod dis- tinctio ista essentiae ab esse existentiae sufficit ad compositionem, pro eo quod ipsa essentia intellecta ut habens esse essentiae, adhuc est in potentia ad esse existentiae, quod recipit ab efficiente inquantum efficiens est, et tunc est compositio ex potentia et actu.

SCHOLIUM.

Sententiam Henrici, scilicet creaturam fuisse ab c»terno secundum esse essentia, refutat. Primo, quia juxta hoc creatio non esset de nihilo, et hanc viam de creatione urget sex ra- tionibus. Secundo, qua sequerentur absurda, si daretur aliquid praeter Deum necessarium in esse existenti, sequerentur ex hoc, de quo supra dist. 8. quasst. 5. num. 18. Tertio, Deus esset mutabilis secundum aliquid in ipso existens, per actum intellectus sui. Quarto, cum intellectus Dei sit causa naturalis, sequitur quod ideae, quas prius causat, sint perfectiores ideatis, et sic ista non erunt realia, et impugnat alia dicta Henrici duobus ultimis argumentis.

Contra ista (c) arguitur primo, quia creatio est productio de nihilo. Sed si lapis praehabuit esse verum reale ; igitur quando producitur ab efficiente non producitur de nihilo.

Similiter secundo (d), si non producitur nisi secundum respectum tantum novum ad efficiens, non videtur esse productio ad esse simpliciter, sed tantum ad esse. secundum quid ; et minus erit creatio, produclio simpliciter, quam sit alteratio, ubiest productio saltem alicujus, quantum ad esse absolutum.

Tertio (e) secundum eamdem viam arguitur, quia eamdem relalionem ponit actualem et aptitudinalem ex parte Dei, et propter hoc non posse esse aliquam novam actualem in Deo praeter aptitudinalem antiquam ; ergo similiter ex parte ejus quod refertur ad Deum, eadem est relatio actualis et aptitudinalis, et non erit. actualis nova preeter aptitudinalem relationem anliquam ; ergo cum relatio aptitudinalis ad esse existentiae, fuerit. semperin ente. habente esse essentia, nulla est in ea relatio actualis nova inquantum existens est.

Et quarto (f), secundum eamdem viam, quia in fundamento eodem et termino immutabili, non potest esse respectus novus. Sed hoc funda- mentum idem est, scilicet esse essentiae, et terminus est immutabilis, scilicet Deus ; ergo nullus respectus novus potest esse ad talem terminum, qualis respectus ponitur esse ad esse existentia.

Et quinto (g) secundum idem medium de creatione, quia productio rei secundum illud esse essentia, verissime est creatio. Ipsa enim est mere de nihilo ut de termino a quo, et ad verum ens etad terminum ad quem ; et productio ista secundum eos est terna, ergo et creatio est eeterna, cujus oppositum nilitur ostendere, et dicit se habere demonstrationes.

Sexto, secundum eamdem viam (h) per oppositum de annihilatione, sequitur quod non possit aliquid annihilari ; sicut enim producitur de ente secundum essentiam, ita videtur redire in ens secundum essentiam, et non in nihil.

Praeterea secundo principaliter (1) ile rationes, qua tacta sunt dis. 8. contra Avicennam, quod nihil aliud a Deo sit. formaliter necessarium, possunt fieri contra istam opinionem, quia ita concludunt de esse quidditativo, si sit. verum esse,sicut de esse existentiae. Non enim voluntas magis necessario vult aliud a se esse in. esse quidditativo, quam velit aliud a se esse in esse existentiae, quia eadem est ratio utrobique, et ita de aliis mediis.

(J) Praeterea tertio, res secundum esse essentide, aut est terminus relationis idee quam ipsi ponunt in Deo, aut non, sed tantum aliud esse cognitum. Si secundo modo, ergo frustra ponuntur res in isto esse essentiae ; non enim videntur prop- ter aliud poni, nisi ut. sint termini relationum idealium, quae aeternaliler sunt in. Deo. Si. primo modo, ergo aliquid. est in. Deo per actum intellectus divini, secundum quod Deus potest aliter se habere sive mutari, cujus oppositum probatum est dist. 30. Probatio ultimae. consequenti? quia, per te, omne aliud esse a Deo non est formaliter necessarium ex se. Ponatur igitur, licet, per impossibile, istud ens quidditalive aliter se habere, sequitur. quod illa entitas in Deo sive rei sive rationis, quae» habet istud. esse pro termino, aliter se habebit, et sic. ex positione alicujus circa aliud a Deo mutari poterit aliquid, quod est in Deo per actum intellectus sui, quod est impossibile.

Praeterea (k) quarto, quando causa est perfecta et independens. naturaliter in causando, et agit naturaliter, videtur posse producere immediatiora sibi perfectiora, quia producit secundum ultimum potentie suae. Intellectus divinus, ut intellectus praecise secundum istam viam, producit in Deo rationes ideales et ipsas essentias in ratione essentiae, et quasi per prius in se rationes ideales, quam rationes illas in isto esse ; (sunt enim per hoc, quod exemplatae sunt) ergo illae ideae habent verius esse, cum sit naturaliter agens quam ipsa ideata. Non causat autem ideas nisi in esse rationis, et non in aliquo esse reali ; ergo nec dat aliquod esse reale ipsis ideatis, quae sunt. causata quasi remotiora.

Praeterea quinto, istas essentias producit in esse, aut ut. cognoscens, aut non. Si sic, ergo sunt cognita antequam sinl in isto. esse, et ia frustra ponuntur istae entitates propter cognitionem. Dei. aeternam... Si non, igitur producit eas mere naturaliter, sicut. ignis calefacit. Quod videtur valde absurdum de quocumque producto alio a se in natura, uno etiam Filium. producit, ut. intellectus, licet. non. ut. intelligens formaliter, sicut alias. expositum est.

(m) Praeterea, sexto quod attribuat alium. effectum causae exemplari, et alium causae efficienti, non videtur probabile, quia causa exemplaris non est, nisi quoddam efficiens ; efficiens enim dividitur in efficiens per intellectum sive propositum, et efficiens per naturam, secundum Philosophum 25. JPAysic. "Sicut igitur naturaliter producens non est alia causa ab efficiente, ita nec exemplaris nec exemplariter producens, et ita idera est effectum, et exemplariter productum alicujus intelligentis inquantum est. intelligens, et inquantum exemplans.

Quod etiam addit (n) compositionem essein creaturis per istam potentialitatem ad actum, non videtur rationabile, quia nihil videtur esse ibi, quod cum alio componatur. Si enim tota albedo praeexistat in potentia ut terminus potentiae, et poslea ipsamet sit in actu, non est propter hoc aliqua compositio rei et rei ; igitur si praeexistat res secundum esse essentiae, et ipsa producatur secundum esse existentiae, quod non est aliud secundum istos ab esse essentia, sicut nec generaliter relatio est aliud a fundamento (propter quod non ponunt relaüonem, et fundamentum facere compositionem) non erit res composita propter ista duo.

Et istud posset esse septimum secundum primam viam, ad improbandum creationem propter identilatem relationis cum fundamento, et essentice cum esse, quia. eadem res non potest esse realiter nova et non nova ; ergo si esse dicat relationem, qua est eadem cum essentia, nulla creatura erit simpliciter nova.

SCHOLIUM.

Concludit Scotus ex rationibus allatis, nullum esse reale dandum ab aeterno, et probat specialiter contra Henrici fundamentum, quia non tantum esse essentiae fundat ad Deum relationem, sed etiam existenti:|. Nam secundum Augustinum, non aliter novit facta quam lienda, atque adeo sequitur esse existentia: creatur: fuisse ab aeterno. Secundo, nos intelligimus aliqua, quia nullum esse reale essentiz;e vel existenti habent ; ergo magis Deus. Adducit et solvit instantias. Ad primam dat bonam doctrinam Logicam, de distractione et diminutione. Ad secundam tenet esse diminutum crealura, non esse respectivum tantum, sed etiam absolutum. Vide Scotum de hoc supra d. 3. q. ^. 8 Ad quaestionem, num. 18, et infr. d. 39. et $; dii. q;: 4790 d. 3 0

Concedo (a) conclusionem istarum rationum, scilicet partem negativam questionis. Ad quod videtur specialiter esse hoc, quod non tantum . esse essentiae fundat. ad Deum relationem talem, sed etiam esse existentiae, quia secundum Augustinum 5. super Genes. 7. Von aliter novit Deus facta quam fienda. Preecognovit igitur esse existentice, sicut esse essentiae, et tamen propter istam relationem fundatam, non concedit aliquis esse existentiae fuisse verum reale esse ab aeterno ; ergo pari ratione non est concedendum de esse essentiae. Omnia etiam motiva (b), qua? adducuntur de intellectu divino, videntur etiam posse adduci de intellectu nostro, quia si aliquid non sit, potest tamen a nobis intelligi, et hoc sive essentia ejus sive existentia ejus, et tamen non propter intellectionem nostram ponitur, quod illud habeat verum esse existenti:e Nec etiam est differentia aliqua quoad hoc, ut videtur inter intellectum divinum et nostrum, nisi quod intellectus divinus producitilla intelligibilia in. esse intelligibili primo, noster non producit primo. Sed si istud esse non est ex se tale, quod requirit esse simpliciter, producere illud in tali esse non est producere illud in aliquo esse simpliciter, et ideo videtur si istud esse intelligibile, (comparando ad intellectum nostrum) non requirit esse simpliciter, (comparando etiam ad divinum intellectum producentem in isto esse) non erit esse simpliciter, quia si esse album, non est nisi esse qualitativum, producere in esse albo non est producere in esse substanti, vel simpliciter, sed tantum in isto esse qualitativo. Similiter intellectus noster agens producit rem in esse intelligibili, licet sit producta prius, et tamen propter illud producere, intellectus nostri agentis non ponitur res sic producta habere esse simpliciter.

Contra istud objicitur (c), quia omne fundamentum relationis quando fundat relationem, est secundum illud esse secundum quod fundat, aliter secundum illud esse non fundaret. Sed lapis secundum verum esse essentiae. fundat istam relationem aeternam ad Deum ut scientem, et hoc in aeternitate ; ergo lapis est in aeternitate secundum illud esse. Probatio minoris, secundum illud esse fundat relationem ad Deum ut scientem, secundum quod esse ejus ut objectum cognoscitur a Deo ; cognoseitur autem a Deo vere sub ratione essentice, et non sub ratione essentiae diminuta, quia prima intellectio lapidis a Deo non est reflexiva.

Praeterea, prima productio non est tantum alicujus relationis, quia relalio non est nisiin absoluto ; ergo cum concessum sitin prideaedenti quaestione Deum producere res in esse intelligibili, secundum quod res cognita dicitur esse idea, sequitur quod in illo instanti. secundo oportet ponere aliquam entitatem absolutam rei productae, ita quod in ente absoluto habente talem entitatem fundetur relatio ad producens.

Ad primum dico (d), quod distractum respectu distrahentis non est distractum, sed respectu tertii ad quod comparatur sub ratione distrahentis, quia secundum Philosophum 2. Perihermen. praedicando de ali- quo, hoc quod est homo mortuus, est oppositum in adjecto ad quod sequitur contradictio ; ergo comparando praecise determinabile ad. determinationem, determinabile non est distractum respectu determinationis, sed nec includit contradictionem ad ipsum, sed respectu tertii, de quo dicitur; mortuum est determinatio distrahens, et illud quod determinatur per ipsum distrahitur, ita quod illud aliud non dicitur nisi secundum quid de isto. Ita dico, quod diminutum respectu diminuentis non est diminutum, sed respectu tertii, ad quod comparatur ipsum sub determinatione diminuente, sicut. cum dico : zsfe est albus secundum dentes, non. dinnuitur album, sed accipitur pro albo simpliciter respectu hujus determinationis, alioquin. esset nugatio. Ut autem accipitur sub ista determinatione, dicitur de tertio, scilicet de AEthiope, tanquam diminutum.

Ad propositum, haec determinatio esse in opinione est determinatio diminuens, secundum Philosophum, ubi prius, et sicut esse in opinione, ita et esse in intellectione, sive esse exemplatum sive esse cognitum, quae omnia acquivalent. Licet igitur istud quod comparatur ad aliquid istorum (ut comparatur ad ipsum) non sit diminutum, tamen ut sub aliquo istorum. comparatur ad tertium, est. diminutum. Esse enim Homeri simpliciter et non diminutum, est objectum opinionis, sed isium esse simpliciter ut in. opinione est esse secundum quid, et ideo non sequitur : Homerus est in opinione ; ergo Homerus est, nec etiam Homerus esf existens in opinione, er- go est existens, sed eost fallacia secundum quid ad simpliciter.

Ita hic comparando ad intellectionem divinam lapidem in aeternitate, lapis quidem simpliciter comparatur ad intellectionem illam, et hoc non tantum secundum esse essenlide lapidis, sed secundum esse existentiae, et quodcumque comparabile, tamen illud ut acceptum sub ista comparatione ad scientiam Dei diminuitur. Non quidem distrahitur, quasi non possit stare ens simpliciter cum tali respectu, sed diminuitur, ita quod talis respectus non pouit necessario suum determinabile esse ens simpliciter.

Tunc ad formam argumenti (e), fundamentum relationis est secundum illud esse quod fundat relationem. Verum est quando relatio illa fundata non est simpliciter diminuens esse fundamenti, et ratio realis istius secundum quid, et simpliciter videtur esse ista, quia prima distinctio entis videtur esse in ens extra animam, et ens in anima. Et illud extra animam potest. distingui in actum et potentiam essentiae et existentiae, et quodcumque istorum esse extra animam potest habere esse in anima, et illud esse in anima aliud est ab omni esse extra animam, et ideo de nullo ente nec de aliquo esse sequitur, si habet. esse diminutum in anima, quod propter hoc habeat esse simpliciter, quia illud esse est secundum quid absolute, quod tainen accipitur simpliciter inquantum comparatur ad animam, ut fundamentum illius esse in anima.

Contra hoc. arguitur : Lapis non. est ex se necesse esse in quocumque esse ; igitur in esse cognito est causatus non nisi ab efficiente, cujus non est lerminus nisi ens simpliciter.

Item, quod tantum. est in aliquo virtualiter, nunquam est formaliter. tale, nisi secundum causationem actualem, lapis secundum quod. cognitus, tantum est in. essentia. divina virtualiter ; igitur non fit actu. cognitus. sine. creatione, et tunc ut prius.

Ad ista potest dici aliter quam respondetur. hic supra, videlicet quod intellectto Dei licet non sit absolute causata, tamen ut est hujus lapidis ut objecti secundarii est quasi principiata, et hoc. ab essentia quasi ratione formali objectiva. acquivoca, et. ita magis principtata quam ut objecti primi, quia sic est prüncipiata quasi ratione formali objectiva univoca, el. intellectionem ut hujus esse, quasi principiatam equivoce est hoc principiari in esse diminuto, sicut speciem. inlelligibilem principiari in intellectu, est objectum secundum quid principiari. ut actu intelligibile. Aliud exemplum ad propo. situm, sicut. per speciem; subjecti, principiari intellectionem passionis, est passionem ut actu. intellectam principiari, ideo hoc exemplum congruit, quia lapis non prius principiatur aquivoce ab essentia, ut intelligibilis est quam ut intellectus, quia nullum esse habet formale in memoria ante esse in. intelligentia, sed tantum virtuale. Nec videtur inconveniens concedere actum divinum quasi. principiari non in se, sed ut hujus objecti, quia hoc oportet ponere de volitione, ut videtur, cum volitio sit. contingenter hujus objecti, et nihil contingens est. omnino incausatum, sicque ordo erit inter omnino imprincipiatum ut. essentiam, et quasi principiatum univoce, ut intelleclionem essentiae, et. quasi. principiatum aquivoce, sed necessario, wt. intellectio- nem lapidis, et quasi principatum zquivoce, et contingenter ut. volitionem: lapidis. Hac via bene dicit in hoc, quod essentia ut ratio movens, est omnino indisLincla univoce, ut. quasi movens ad se. ut ad primum terminum actus, et. quasi equivoce movens ad objectum secundarium ut ad. secundum terminum actus, ita quod nec in. intellectu, ut. patet, nec in ratione motiva, nec in intelligere, nec in primo termino oportet ponere distinctionem. Sed cum dicitur actum. quasi equivoce principiart, ut est objecti secundi, non est. aliud nisi ipsum, qua ultra objectum primum protendi ad secundum, virtute principi? elicitivi acquivoct ad ternnum secundum.

Sed quid est actum sic vel sic protendi ? non. relationem esse ?n actu, nec in objecto primo ad secundum, per te ; igitur est objectum secundum referri ad actum vel objectum primum. Hoc autem non est nist habentem aliquod esse, et tunc sequitur illud quod supra habetur ; igitur. falsa. est. imaginatio. intelligere distingui ad hoc, ut sit. multorum, quasi in multa. intelligere. Imo in ipso non oportet aliam differentiam esse, ut quasi est medium inter. rationem. et primum lerminum, quem consequitur secunda ; igitur falsum est quod. secundo. objecta immediate terminant. intelligere, sicut nec movent. Nam neutro modo necessario requiruntur ad actum, sed. si requiruntur in ratione termini ad. actum. ut. hujus, hoc non dicit nis? relationem in. objecto secundo.

Ad secundum dico (f) quod productio ista est in esse alterius rationis ab omni esse simpliciter, et non est relationis tantum, sed etiam , fundamenti absoluti. Non quidem | secundum esse essentiae vel existentiae, quod est verum esse, sed: secundum esse diminutum, quod esse est esse secundum quid, etiam entis absoluti, quod tamen ens absolutum, secundum istud esse diminutum, concomitatur — relatio rationis. Exemplum hujus: 51i Caesar esset annihilatus, et tamen esset statua — Caesaris, Caesar esset repraesentatus per statuam ; illud esse repreesentatum est alterius. rationis ab omni esse simpliciter, sive essentiae sive existentiae,, nec est esse diminutum Caesaris, quasi aliquid Caesaris habeat hoc esse, et aliquid non, sicut. AEthiops est diminute albus, quia aliquid ejus est vere album, et aliquid non. Sed totius Caesaris et esse ejus a causa sua, est verum esse existenticde et essenlie, cujus totius secundum totale esse suum, est istud esse secundum quid, et in ipso secundum istud esse secundum quid potest'esse aliqua relatio ad statuam ; et licet posset poni calumnia in exemplo, non tamen ita in proposito de intellectione et objecto, quin objectum totum secundum etiam totale esse suum diminutum, esse habeat in intellectu.

Et si velis (g) quaerere aliquod esse verum hujus objecti ut sic, nullum est quaere nisi secundum quid, nisi dicatur quod istud esse secundum quid reducitur ad aliquod esse simpliciter. quod est esse ipsius inlellectionis, sed istud esse simpliciter non. est esse. formaliter ejus quod dicitur esse secundum quid, sed est ejus terminative vel principiative, ita quod. ad istud verum esse, illud esse secundum quid reducitur, a. quod. sine isto vero esse istius, non esset illius esse secundum quid. Ex hoc autem apparet quoddam dictum superius dist. J. de cognitione in. regulis aeternis, videlicet quod. motio intellectus nostri a quidditalibus intelligibilibus reducitur ad ipsum intellectum divinum, per cujus esse simpliciter ista objecta habent esse secundum quid, scilicet. esse. objeetivum secundum quod esse movent intellectum nostrum ad cognoscendum veritates sinceras, et propter moionem. earum dicitur intellectus ille movere, sicut ista habent. suum esse secundum quid propter simpliciter esse illius.

Ad primum principale dico (h), quod ens ratum, aut appellatur illud quod habet esse firmum et verum 6886, Sive essenlicde, sive existentiae, quia unum non est sine altero, qualitereumque distinguantur; aut ens ratum dicitur. illud. quod primo distinguitur a / figmentis, cui scilicet non repugnat esse verum essentiae vel existentiae. 81 primo modo accipiatur ens ratum, dico quod homo non est ex se ens ratum, sed ab efficiente, a quo habet esse verum et essentic et existenlice. Et cum dicis, igitur nunquam est ens ratum nisi effectum, concedo hoc modo ; et quando est effectum est existens, ergo nunquam est ens ratum, nisi sit. existens, concedo. El cum dicis ultra, ergo non est ejus definitio nist sil existens, nego istam consequenttam, quia definitio est distincta cognitio definiti secundum omnes ejus parles essentiales; distincla. autem. cognitio. potest esse alicujus, licet ipsum non sil ens ratum, non enim oportet. nisi quod ens ratum terminet cognitionem de- finitivam, et non sequitur, ens ratum definitive intelligitur ; ergo ens ratum est.

Si secundo modo intelligatur ens ratum, dico quod homo est ex se ens ratum, quia formaliter ex se non repugnat sibi esse. Sic enim cuicumque repugnat aliquid pruino, ei repugnat formaliter ex ratione ejus, |a cui non repugnat formaliter, non ei repugnat per rationem ipsius, et ideo si homini de se repugnaret esse, per nullum respectum advenienlem, posset non repugnare sibi esse. Et si tunc ex hoc inferas, homo estex se ens ratum hoc modo ; ergo est Deus, consequentia non valet, quia Deus non est tantum cui non repugnat esse, sed est ex se ipsum esse.

Quod autem dicitur hoc, quod homo est ens formaliter ratum aliqua relatione, quae est ratitudo ejus, hoc improbatum est. distinct. 3. q. de vestigio, et videtur valde absurdum, quia secundum Augustinum 7. de Trin. c. 1. Si est. nihil. ad se, nihil est ad aliud, et hoc 1psi concedunt, quod relatio non potest fundari in relatione, sed in absoluto. Quaero igitur de. fundamento talis relationis, quae dicitur ratitudo, dicatur A, si est ad se; ergo non includit essentialiter in. suo intellectu perse respectum, quia nihil essentialhiter includens respectum est ad se formaliter. Istud. A, inquantum est ad se, aut est ratum, et habeo propositum; aut non est ratum, et tunc ille respectus fundabitur in ente non rato, et respectus per eos est idem fundamento; ergo respectus est idem enti non rato, et maxime est consequens inconve- niens, si accipiatur non ratum pro illo cui repugnat esse, quia tunc sequitur quod ratitudo illa fundabitur in non rato, quod est nihil, et ita ille respectus esset nihil, et tunc ens ratum erit ex duobus nihilis.

Ad secundum argumentum (1), concedo quod Deus ab aeterno intellexit lapidem, et non idem sibi, et illa intellectio fuit Metaphysica et realis, non autem Logica. Nec tamen plus sequitur ex hoc de lapide quod sit essentia quam existentia, nec magis comparando ad intellectum. divinum. quam meum, sequitur quidem, igitur res semper fuit. intellecta ; sed. arguendo, ergo res fuit in aliquo esse reali, dico quod est fallacia secundum quid ad simpliciter.

(j) Per idem ad. illud quod. adducitur pro opinione de proportione ad intellectum, dico quod ista proportio est relatio cogniti ad cognoscentem, et haec est diminuens ens in quo fundatur, sicut declaratum est; relatio autem diminuens ens, non oportet quod requirat secum entitatem simpliciter illius enlis, quod determinat.

Et cum dicis, non est talis proportio impossibilis ad. intellectum divinum, dico quod bene potest esse, quod omnino niger non sit albus; nec tamen propter hoc albus secundum dentes est simpliciter albus, ita potest esse, quod omnimoda improportio sit impossibilis ad intellectum divinum, et aliqualis proporlio sit possibilis ad. intellectum ejus, non tamen ad esse simpliciter.

Ad illud de permutata propor- tione (k), dico quod ille modus arguendi ortum habet ab. Euclide propositione 16, S7, inquit, quatuor quanlitates proportionales fuerint permutatim, proportionales. erunt, quae probatur per decimam quintam praecedentem, eadem est proportio multiplicium et submultiplieium. Et ista permutatione cerla et nola in quantitatibus, utuntur aliqui in. argumentis. Philosophus autem usus est eain duabus regulis 2. Priorum. Si 4 et 7 convertuntur, et C et D convertantur, et 44 et C, contradicant, P et D contradicunt, et e converso. Consequentia est necessaria, quia alterum contradictoriorum dicitur de quolibet, et quia converlibile cum uno contradictoriorum non recipit praedicationem alterius, nec e converso, ideo convertetur cum reliquo contradictorio, et generaliter ubicumque potest haberi aliqua proporlio correspondens illi decime quintiae/ Euclidis, per quam tenet ista permutatio correspoudens decime sexle, tunc. permutatio est bona, et quando non, non.

Ad propositum igitur dico, quod generaliter nunquam lenet (alis permutatio, comparando extrema ad inferius et superius, imo. est fallacia consequenlis, quia exirema duarum contradictionum ad. invicem comparata habent proporlionem conversam in inferendo, et non eamdem. Oppositum enim consequentis infert oppositum. anlecedentis, et non e converso, et ideo arguere ita inferendo : sicut primum ad tertium, ita secundum ad quartum, faciunt. fallaciam consequentis. Sed e converso deberet argui, sicut primum ad tertium, inferendo, ita quartum ad secundum. itta in proposito, si omne: ens est possibile, ergo impossibile est non ens; sed non e converso, ergo omne non ens, est impossibile.

(1) Et quod additur ibi, quod. tune unum nihil magis est nihil. quam aliud nihil.

Respondeo quod tripliciter inest negatio alicui. Quandoque non propter repugnantiam "alicujus posilivi ad affirmationem illius negationis, sed propter solam negationem causae non ponentis illum electum ; sicut si aliqua. superticies esset neutra, esset quidem non alba, non propter repugnantiam superficiei ad affirmationem oppositam huie. negationi, sed propter negationem causae non ponenlis albedinem inesse superficiei. Quandoque autem inest negatio positivi propter repugnantiam ejus ad. affirmationem oppositam illi negationi, et hoc dupliciter: quandoque enim preecise est talis repugnantia propter aliquid unum de intellectu. utrius que, sicut in speciebus ultimis ejusdem generis proximi negationes earum mutuee dicuntur de se propler repugnantiam earum, qua est propter solum. unum inclusum in intellectu utriusque, scilicet propter differentiam ultimam completivam. Quandoque autem propter plura inclusa in intellectu. utriusque vel alterius, sicut si accipiantur species specialissiuiae duorum. generum generalissimorum, repugnant quidem sibi invicem affirmationes propter multa inclusa in eis, tot scilicet quot sunt praedicata dicta in quid de utroque in suo genere. Nihil enim dicitur in. quid de albedine, quod non sit medium ostendendi hanc: homo non est albedo. Nihil etiam dicitur de homine in quid, quod non est medium ostendendi eamdem, et ideo ista : Aomo mon est albedo, vera est propter repugnantiam extremorum simpliciter, sive propter multa inclusa in intellectu repugnantium, quorum quodlibet ex utraque parte esset sufficiens ratio talis repugnantiae; et. tamen in omnibus istis inherentiis negationum (licet ex diversis causis insint) non dicitur aliquid. magis .vel minus negatum, sed quodlibet simpliciter non tale. Ita enim est simpliciter sapor nihil albedinis, sicut homo, et. similiter. superficies nihil habet albedinis, posito isto casu, et ratio est, quare non magis est hacc negatio quam ista, quia quaelibet negatio negat totam affirmationem sibi oppositam ex quacumque ratione sit talis, sive propter unam rationem sive propter plures.

Ita in proposito, homini in eternitate inest. non esse aliquid, et cchimere non esse aliquid; sed homini non repugnat affirmatio, quee est esse aliquid, sed tantum inest negatio propter negationem actus vel causae non ponentis in esse; chimere autem repugnat, quia nulla causa potest in ea causare esse aliquid, sed quare homini non repugnat, et chimere repugnat. Ratio est, quia hoc est hoc, et illud est illud, et hoc in quocumque intellectu concipiente, quia sicut dictum est, quidquid repugnat alicui formaliler, ex se repugnat ei; et quod non repugnat formaliter, ex se nou repugnat, nec est hoc fingendum quod homini non repugnat, quia est in potentia, et chimare repugnat, quia non est ens in potentia, imo magis e converso, quia homini non repugnat, ideo possibile est potentia logica; et quia chimaere repugnat, ideo est impossibile impossibilitate opposita. Et istam possibilitatem consequitur possibilitas objectiva, et hoc supposita omnipotentia Dei, quae respicit omne possibile, dummodo sit aliud a se, tamen illa possibilitas logica absolute, ratione sui posset stare, licet per impossibile nulla potentia eam respiceret.

Prima igitur omnino ratio et non reducibilis ad aliam, quare homini non repugnat esse, est, quia homo formaliter est homo, et hoc sive in re realiter sive in intellectu conceptibiliter. Et prima ratio, quare chimere repugnat esse, est chimara inquantum chimara. Aliter igitur inest ista negatio n/Aileitas homini in aeternitate, et chimeeree, et tamen non propter hoc est unum magis nihil altero.

Vel etiam posset dici, quod ab homine removetur tantum illud esse, et non aliquid consequens ad esse, quod est possibile esse ; a chimara autem removetur esse, et suum consequens, ideo propter plura negatur esse a chimara quam ab homine, non tamen magis est ista negatio in uno quam in alio. Sed prior responsio videtur esse ratior.

Ad Augustinum, capacitas formae secundum eum est materia, quae | habet aliquam entitatem veram, et: non tantum qualem habet anima Antichristi antequam creetur; de hoc in lib. 2. dist. 42. q. 4. et 9.

(m) Ad ipsum super Joannem concedo, quod quando sunt duce caused subordinatie, ambe. causant eflectum, sed aliter. et aliter, quia superior plus causat; et ita si cor sit causa superior, et manus inferior respectu litterarum, utrumque causal, tam cor quam manus; nec tamen prius cor quam manus producit litteras in aliquo vero esse, et postea manus addit eis quemdam respectum.

Ad ultimum de Avicenna loquitur de fluxu formarum a Deo, inquantum intellecta sunt, et de fluxu omnis entis, quod est, hoc est rei in vero esse, et concedo quod sicut aliud esse est intellecti inquantum intellectum, ab. esse vero, quod est essentiarum extra animam, ia est fluxus iste et ille, alius et alius. Utroque fluxu fluit res a Deo; non sic in nobis, quia res praeexisiunt extra animam vel in se vel in causa, ad hoc ut moveant intelleclum nostrum ad actum intelligendi ; non autem dicit Avicenna istum fluxum in esse intellecto, esse fluxum in esse quidditalivo, quia esse intellectum est esse distinctum. conira totum esse reale, tam quidditativum quam existentiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1