Quaestio 1
Quaestio 1
QUAESTIO UNICA. Utrum Deum (a) esse praesentem ubique secundum potentiam inferat ipsum esse ubique secundum essentiam, hoc est, utrum omnipotentia inferat immensitatem ?
Alensis 1. part. quast. 9. membr. 4. et quaest . 10. membr. 2. Henric. sum. art. 30. quast. 5. D. Thom. 1. part. quaest. 8. art, 4. et. 2. ubi recentiores. D. BDonavent. Ate art. 1. quast. 1. et art. 2. quast. 4. et 2. Richard. art. 4. quest. 1. et 4. Durand. quast. 1. et 2. Capreol. quast. un. art. 3. et 4. Gabr. quast. un. art. 3. dub. 1. et. 3. Suarez in Metaph. disp. 30. sect. 7. Vasquez 1. part. disp. 27. 28. 29. Scotus 7. Physic. text. A0. et quast. 3. Occham Atc quaest. unic. Bassol. quest. un. Mayr. Aic quast. 1.
Circa distinctionem — trigesimam septimam, quaero unum : Utrum Deum esse praesentem ubique secundum potentiam, inferat ipsum esse ubique secundum essentiam, hoc est, utrum. omnipotentia inferat immensitatem ? Quod sic. Omne agens est priesens passo, secundum Philosophum 7. Pnyysicorum ; et hoc immediate, si immediate posset agere in illud ; vel mediate, si agat in illud mediate. Omnipotens autem potest agere in quodlibet immediate ; ergo est praesens cuilibet immediate.
Resolvit Deum esse ubique, id tamen non sequi ex ejus operatione, ut vult D. Thomas. Primo, quia imperfectionis est in causa creata non agere, nisi sit simul cum passo. Secundo, potentia Dei est ejus voluntas, qui potest velle distans, si per impossibile esset in certo situ sicut indistans. Tertio, creavit Deus mundum in quo ante non fuit, quia omnes fere antiqui, Lenent ipsum modo non esse extra celum. Scotum sequuntur Occham, Gabriel, Bassol. et omnes Scotist:, Nec locus ille Act. 17. Non longe abest ab unoquoque nostrium, in ipso enim vivimus, movemur et sumus, obstat, quia non agit de immensitate, sed de facilitate habendi notitiam veri Dei, quia arguebat Paulus titulum illum are Atheniensium, ignoto Deo, Utinam qui ex hoc loco censurant Scotum, Scoti addiscerent modestiam ?
Respondeo (b), agens creatum potest agere ubi non. est, tamen communiter oportet quod. sit. immedia- tum cuilibet sibi proximo. passo. in quod agat, licet. quandoque non agat in illud. passum actione. ejusdem rationis actioni. qua. agit in remotum,ut piscis mortificans manum piscatoris non mortificat rete. Quandoque autem agens in proximum passum, non agit eadem potentia activa qua agit in. remotum, licet agat alia potentia. activa, sicut. corpus ceceleste generans mineram in visceribus terree, vel^ aliquod. mixtum animatum vel inanimatum ; hie inferius agit sua forma. substantiali, quia non substantia non potest generare substantiam, nec accidens aliquod in medio potest esse ratio generandi substantiam. Est igitur forma corporis coelestis potentia activain remotum absque hoc, quod corpus illud agat in proximum secundum eamdem potentiam — activam, secundum quam agit in remotum, licet agat in. propinquum secundum aliam potentiam activam. Sed hoc accidit, vel propter con-: junctionem — istarum — potentiarum : duarum activarum in eodem, qua-' rum utraque est activa, et una habet proximum pro passo proportionato, et alia potentia activa. habet reliquum passum remotum proportionatum. Vel accidit propter imperfectionem Ipsius agentis, in quo est defectus virtutis. activae, propter quem defectum prius agit secundum formam unperfectiorem quam secundum perfectiorem, sicut. generans corruptibile prius alterat quam generat, propter illius agentis imperfectionem, a. quo prius origine est 1mperfectius.
$i igitur primo tollamus talem duarum potentiarum concursum ab agente creato, et secundo tollamus ab eo istam imperfectionem, quod non oporteat eum prius producere imperfectius, non videtur aliqua ralio quare. non erit praesens remoto secundum potentiam, secundum quod est modo praesens sibi in ratione potenti:e. activae ; et tamen. non aget in propinquum, nec illa potenlia, sicut nec modo, nec alia, et hoc maxime si illa potentia secundum quam agit in remotum, sit simpliciter potentia activa perfecta ; quanto enim perfectior forma est in creaturis, tanto videtur esse ratio agendi in remotius. Ex his ad. propositum, videtur quod cum omnipotentia, quie est simpliciter perfecta potenlia activa, non requirat actionem in unum passum prius quam in aliud, nec propter diversas potentias concurrentes in agente, nec propter priorem generationem imperfectioris ; quod talis;,omnipotentia sit ralio agendi in quodcumque, et producendi quodcumque possibile, licet per impossibile ipsum, cujus est omnipotentia, non esset ubique.
Et secundum hoc videtur tenenda negativa pars questionis, et confirmatur. Si enim omnipotentia est voluntas ad cujus velle sequitur rem esse, cum voluntas possit «eque velle distans sicut propinquum, videtur quod si omnipotens esset, per impossibile, in aliquo loco determinato et non ubique, posset velle aliquid esse in alio loco, cui non repugnaret esse, et per consequens suo velle illud haberet esse in illo loco, et per consequens illud fieret ab omnipotente, absque hoc quod. omnipotens esset praesens ibi secundum essentiam.
Confirmatur etiam, quia ante minundi creationem non. est imaginandum vacuum infinitum, quasi ibi fuerit prius praesens Deus secundum essentiam antequam produceret mundum, imo non ut alicubi praesens Deus secundum essentiam fuit potens facere mundum. Sicut igitur ibi praesentia immensitatis, non praeexigebatur praesentiae polentice suae, ut potentia est, imo polentia prius habuit. terminum suum quam esset praesentia secundum essentiam, ita videtur modo, quod non oporteat praeintelligere Deum in aliqua parte universi, ut ibi aliquid causet, sed magis quasi e converso prius sit ibi secundum potenliam, ut ibi aliquid causet ; et tunc, licet per impossibile, non. esset ibi prius secundum essentiam, posset tamen ibi causare.
Ad argumentum in oppositum dici potest, quod illud dictum Philosophi verum est de agentibus naturalibus, quae agunt per qualitates naturales, vel formas naturales, vel formas naturales activas, quia non sunt principia agendi in. remotum, nisi sint aliae formae. concurrentes, quae sunt principia agendi in propinquum, ita autem non est de voluntate, qua omnipotens agit.
On this page