Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum operatio angeli mensuretur aevo
D. Thom. 1. p. quast. 10. art. 5. ad 1. ubi Cajet. Conrad. Henr. quodl. 12. quaest. 8. Capreol. hic q. 2. art. 1, Durand. quaest. 6. Vasq. 1. p. d. 36. ipse Scot. 4. d. 49. quaest. 6. 8 de secundo dubio, et Doctores citati quest. prima. Mayr. Aic Dionysius Carthus. 2. d. 2. q. 2.
Quarto et ultimo quaero quam- , tum ad istam materiam: Utrum operatio Angeli mensuretur sevo ? Quod non, per Auctorem de Causis, propositione penultima. Inter rem, cujus substantia et actio mensuratur tempore, et rem, cujus substantia et actio mensuratur aeternitate, est res media, cujus substantia mensuratur aeternitate vel zevo, et actio mensuratur tempore ; Angelus est hujusmodi, ergo, etc.
Praeterea 8. Physic. nihil generatur ut statim non sit ; ergo omnis operatio Angeli durat per tempus, et per consequens praecise non est in instanti, si autem esset in svo, eoum non sit sempiterna, esset praecise in aliquo instanti, ergo, etc.
Oppositum, operatio Angeli non mensuratur tempore. nec saterni- tate ; igitur svo. Consequentia probatur, quia non ponuntur plures mensure in mora essendi. Antecedens probatur, et patet de taeternitate; de tempore probatur, quia Angelus posset habere operationem non existente motu coeli ; sed motu coeli non existente non est tempus, ergo, etc.
Sententia D.Thom. Henric. et aliorum, operationes Angeli mensurari tempore discreto, id est,quantitate discreta, distincta a numero et oratione, quam non novit Arist. quia posuit Intelligentias esse parvos Deos, et sic non posuit specialem mensuram ipsorum operationibus.
(a) Hic dicitur, quod operatio Anceli intrinseca mensuratur tempore discreto, quod ponitur sic: MenSura, qua est durationis rei, est modus quo res mensuratur et ipsa proportionatur mensurato, sicut mensura permanentis est permanens, et fluentis est (luens; igitur talem proportionem oportet invenire inter cognitiones vel operationes intfrinsecas Angeli, et mensuras eorum. [stoe autem cognitiones sunt transeuntes,quia Angelus non omnino habet unam intellectionem sibi possibilem,sed multas, quae fluunt et transeunt ordine quodam, ita quod una post aliam, etl tamen absque connexione, ita quod Angelus non habet unam cognitionem connexe post aliam, vel ex alia, quia non discurrit absque etiam successione,. quia nulla istarum operationum est in continua acquisitione et deperditione, sed dum est, est tota simul et indivisibilis ; ergo correspondebit eis mensura proportionalis habens partes transeuntes ordinatas et indivisibiles; tale est tempus discretum, igitur, etc.
Et confirmatur ista ratio per Augustinum super Genesim ad litteram, ubi vult quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus.
Dicitur, quod est vere quantitas et quantitas discreta, distincta specie a continua, nec est species quantitatis discrete, quae est numerus aut oratio, quia partes hujus temporis non permanent ; numeri quidem partes permanent, ita quod si non permaneant, hoc aceidit numero; pars autem orationis necessario non permanet, et tamen non continuatur cum alia parte. Convenit ergo tempus discretum cum oratione per hoc, quod pars ejus non permanet; sed differt ab oratione, quia qualibet pars orationis vocalis continuatur cum voeali, vel consonantis eum consonante, et potest esse in tempore nosiro vere, et mensurari ab aliqua parte temporis, licet non necessario continuetur alii parti, nulla autem cognitio Angeli potest in se mensurari tempore, quia in- divisibile est, nec potest continuari cum alia.
Sed si quaeritur, quare istam quantitatem discretam non ponit Aristoteles inter species quantitatis ?
Respondetur, quod posuit Intelligentias esse quosdam Deos, et ideo non posuit aliquam mensuram correspondentem operationi tali eorum nisi simul totam.
Dicitur, quod nunc temporis discreti necessario coexistit alicui parti temporis nostri, et per consequens omnibus partibus,quese sunt simul cum illo instanti. Si enim Angelus cum aliquo instanti nostro, habeat aliquam cognitionem primo, non statim in proximo instanti habebit aliam; sed in tempore sequenti habet aliam cognitionem, etin ultimo instanti illius temporis sequentis potest habere aliam eognitionem continue eum tempore nostro.
Et additur quod instans istud non habet aliquam proportionem ad instans nostrum, quia idem nune illius temporis discreti, potest coexistere cum quantocumque nostro tempore majori vel minori, secundum quod Angelus potest continuare eamdem intellectionem indivisibilem, cum majori vel minori parte temporis nostri, absque alia nova intellectione.
Impugnat dictam sententiam de tempore discreto,late probans operatione: Angeli,vic et patrize, mensurari zvo, quia habent uniformem modum permanenti: cum ipsis Angelis.
Contra conclusionem (a) hujus positionis, arguo primo sic : Quae habent uniformem modum manendi, dum manent, habent mensuram ejusdem rationis in manendo, licet una diutius maneat,quam altera. Sed' cognitio Angeli, dum manet, habet modum manendi eumdem cum existentia Angeli, licet. non habeat tantam durationem sicut existentia ejus habet; igitur habet mensuram ejusdem rationis eum illa existentia, et ita mensuraturzvo sua operatio, et non tempore. Major probatur, quia formali rationi existentizc Angeli secundum uniformitatem vel difformitatem, correspondet propria ratio mensurze, secundum istos, distinguendo tres modos mensura rerum,secundum triplex esse rerum, et ita patet major. Patet etiam minor, quia volunt quod mensura media correspondeat illi quod habet moram indivisibilem, et tamen defectibilem, ita quod potest ex se non esse, et. illam mensuram ponunt s»evum; nunc autem, sicut Anceli existentia est indivisi- bilis, et tamen defectibilis, ita et cognitio ejus, secundum istos.
S1 dicatur, quod cognitio non semper erit,et existentia ejus semper erit, et ita non est simile de existentia ejus et cognitione. Istud non videtur valere, quia etiamsi Angelus foret statim annihilandus, non propter hoc non mensuraretur aevo dum manet.
Si etiam dicatur, quod in potestate ejus est. habere cognitionem istam, vel non habere, sic non est de actuali existentia ejus. Nec hoc videtur valere, quia sicut aliquando non fore, non variat existentis mensuram dum manet, ita multo magis illa causa, per quam potest ista potentialitas reduci ad actum, puta per creatam vel increatam, non variabit formalem rationem mensure existentiae ejus, vel moram ejus in existendo.
Praeterea secundo, (b) omnes concedunt actum beatificum Angeli mensurari sevo; patet per Augustinum de fide ad Petrum 18. ille autem actus necessario includit vel praesupponit actum naturalem, et hoc ponendo Angelum habere aliquam productionem in actu suo beatifico, licet non possit ex se in totalem productionem actus beatiticiiimpossibileautem est aeviternum necessario includere, vel praesupponere aliquid posterius aeviterno, quod mensuratur scilicet. mensura posteriori x» vo; igiturille actus naturalis, qui includitur in actu bea. tifico, non potest esse temporalis.
Contra modum (c) ponendi, videtur coneedere magnam multitudinem femporum sine necessitate; sequitur enim quod quilibet Ange- lus habeat suum tempus discretum, quia unus potest continuare cognitionem suam cum die nostro» et Angelus alius, potest suam continuare eum dimidio die, tertius cum hora, et ita unus Angelus habebit quatuor instant:a sui temporis discreti, dum alius habet unum instans ; imo sequitur, quod in quolibet Angelo erunt duo tempora discreta, quia quilibet poterit continuare intellectionem suam, non continuando volitionem, et ita habebit duo instantia intellectionis, et tantum unum instans volitionis.
Praeterea aeva (d) secundum istum, in diversis z:eviternis sunt alterius rationis, si existentice actuales aeviternorum sunt alterius rationis, et in Angelis diversarum specierum ponit sva diversarum specierum ; igitur similiter intellectionum alterius speciei erunt nunc temporis discreti alterius speciei.
Ex hoc arguo sic, nulla una quantitas componitur ex pluribus omnino diversarum rationum, quia licet. senarius possit componi ex binariis et ternariis, quod tamen negat Philosophus 5. Metaph. sez sunt tantum semel sez, et Avicenna 3. Metaph. tamen nulla quantitas composita ex pluribus, quantumcumque distinctarum rationum, potest esse eadem quantitas, puta quod senarius posset esse ex denariis et binarilis et quibuscumque. Sed dum fluit dies nostra, posset Angelus intelligere quacumque intelligibilia naturalia distinctarum rationum, puta lapidem, liegenum, ferrum, aquam, cuprum, et quodcumque aliud post quodeumquae aliud; ergo et tempus suum componeretur ex instantibus diversarum rationum correspondentibus illis intellectionibus diversarum specierum, posset etiam non cogitare ista vel intelligere, sed alia plura, vel tot aliarum specierum, posset etiam per consequens tempus suum correspondens isti dici, esse compositum ex omnibus aliis partibus, et in nulla determinata positione se habentibus ad istud tempus; ergo, etc.
Praeterea, quod ponitur unum (e) nunc illius temporis necessario coexistere pluribus instantibus nostri temporis, videtur esse fuga; et propter hoc poni videtur, ne concedatur tempus nostrum esse diseretum, quia si instantia illius temporis pracise coexisterent instantibus temporis nostri, tune sequeretur quod sicut illud tempus est discretum, ita et nostrum tempus esset discretum, et hoc fugiendo videtur poni istud sine ratione, scilicet quod oporteret unum instans illus temporis coexistere multis partibus nostri temporis. Quod autem hoc non sit necessarium, probo, quia quotcumque intelligibilia possum ego intelligere in aliquo tempore, tot intelligibilia, vel plura, potest Angelus intelligere in eodem tempore distincte, quia in intellectu creato, qui non potest omnia simul intelligere, videtur esse perfectionis, posse multa intelligere sine aliqua mora, nam hoc magis attribuitur ingeniosioribus. Sed intellectus humanus potest habere intellectionem aliquam in aliquo uno instanti, et post statim potest habere aliam, et sic multas in aliquo tempore dato; igitur non est necesse intellectum Angeli si intelligit A cum aliquo instanti nostro, sistere in intellectione ipsius A, per aliquod tempus, et per instantia illius temporis, in quorum aliquo posset intellectus meus habere aliam intellectionem. Si enim dicatur, (f) quod intellectus meus post instans, non potest intelligere immediate, sed oportet quod per tempus maneat in illa cognitione, alioquin non esset dare primum instans illius cognitionis sequentis. Si enim poneretur intellectionem illam indifferenter mensurari tempore et instanti, non concluderet argumentum, tunc enim sicut non est medium inter instans et tempus, itd nec inter intellectionem meam, quae est in instanti,et illam,et quae est in tempore immediate habito, et tunc secunda intellectionis non est dare primum. Sed inconveniens videtur, (g) quod similes intellectiones non habeant praecise similes mensuras.
Si autem intellectio Angeli mensuretur aevo, sicut postea dicetur, tunc etiam posset esse aliqua cum uno instanti, et aliqua eum tempore habito, et illa secunda habet primum sui esse, sicut eb prior, quia illa secunda habet mensuram indivisibilem, sicut et prima habet, sed tamen nihil temporis nostri primum coexistit ille secundae intellectioni, et hoc modo est de intellectionibus Angeli; quia si aliquid intelligat cum instanti nostro, non oportet illam intellectionem manere per tempus habitum, sed si statim habeat aliam intellectionem, illa coexistit tempori habito post instans, eum quo fuit prior intellectio, et tunc nihil erit temporis nostri primum coexistens illi secundae intellectioni.
Praeterea videtur, quod iste deberet dicere consequenter, quod similiter intellectiones nostrae mensurentur tempore discreto, quia intellectiones nostrae videntur esse totae simul secundum Philosophum 10. Ethice. cum sint. perfectae et transeuntes, et ordine quodam se habentes.
Et si dicatur, sicut ipse videtur dicere, quod habent connexionem, quia intelligimus discurrendo, discendo hoc ex hoc, Angelus non sic, contra, haec (h) non facit per se continuationem, vel non per se continuationem intellectionis ad intellectionem, non enim magis successive acquiritur cognitio conclusionis, vel intellectio conclusionis ex hoc, quia pars acquiritur post partem, et cognitio conclusionis acquiritur post,et per cognitionem principii,quam si ista coenitio, videlicet conclusionis, habetur praecise post cognitionem principil et sine ea.
Similiter possumus habere intellectiones distinctas succedentes sibi absque discursu, etsi illae sint notze simul; igitur illae essent continuatae quasi in tempore discreto, quod est contra Philosophum in de Memor. et Reminiscentia, quia intellieimus cum continuo et tempore.
Praeterea quod dicitur de diiIerentia numeri et, orationis et hujus temporis, quia partes numeri manent, et partes orationis pos- sunt esse in se continuae, sed partes temporis istius nec manent, nee possunt esse in se continuze. Omnes ists differentiae videntur esse materiales, et non formaliter distinguere rationem quantitatis discretze, inquantum disereta est; accidit enim quantitati habenti partes non coputatas ad terminum communem,quod ille partes simul maneant sive fluant, sive quaelibet in se sit indivisibilis, sive non. -
Concludit, maxime propter duas primas rationes, operationes Angeli zaevo mensurari, et idem docet de forma substantiali generabili. De formis autem permanentibus, sed acquisibilibus partibiliter, v. g. calore, frigore, problematicus est, an aevo vel tempore mensurentur, et dat modum utrumque tuendi.
Concedo conclusionem duarum primarum rationum, quod intellectiones Angeli mensurantur aevo, et breviter quaecumque existentia actualis invariabilis, hoc est, cui repugnat, ut secundum ipsam sit variatio, sive fluxus vel aequisitio partis post partem; nec enim perpetuitas aliquorum, vel corruptio vel annihilatio aliquorum variat mensuram formaliter, dummodo existentia sit ejusdem rationis dum manet.
Sed contra hoc, (a) quia tune videtur; quod omnia permanentia | mensurantur svo; nihil enim est permanens, cujus existentia non maneat eadem dum manet, et hoc absque successione proprie dicta, ; quae sit acquisitio vel perditio partis post partem. Consequens videtur esse inconveniens propter duo: Primo, quia secundum Philosophum 4. Physic. quies mensuratur tempore; igitur illa, circa quae natus est esse motus, quando non sunt in motu, mensurantur tempore, sicut si essent in motu.
Secundo, quia omnium generabilium et corruptibilium generationes et corruptiones mensurantur instanti temporis, cujus autem primum ese mensuratur mwunc temporis, ejus esse habitum mensuratur tempore; ergo omnium istorum esse habitum post generationem, mensuratur tempore.
Ad primum dico, (b) quod in entibus ista se habent secundum quemdam ordinem. Primo fluxus. formas; secundo forma, secundum quam est actualiter fluxus; et ter- : tio forma, secundum quam potest esse fluxus partis post partem; et; quarto permanens, in quo non est natus esse fluxus partium, tamen necessario habet formam consequentem, in qua natus est esse fluxus; quinto illud, in quo nec po-. test esse fluxus, nec in aliquo antecedente ipsum naturaliter.
Primum essentialiter mensura- tur tempore, quia contra rationem ejus formalem est permanentia, vel quod aliqua pars ejus maneat eadem, sed ratio ejus requirit partem ejus succedere parti. Quintum omnino invariabiliter manet idem dum manet, et ideo nullo modo mensuratur tempore, nec secundum se totum, nec secundum partem ejus, nec etiam mensuratur tempore per aecidens. Quartum non mensuratur tempore per se, nec secundum ipsum esf proprie quies, quia non est natum moveri; quiescit tamen per accidens, quia quies est secundum aliquam formam necessario consequentem ipsum. Secundum et tertium est eadem forma, licet secundum diversam dispositionem accepta, et secundum illam, uno modo acceptam, est actu motus, et secundum alium modum acceptam, est actu quies.
De ista forma (c) potest dici, quod licet non habeat esse actu variatum, quando est quies secundum ipsam, habet tamen esse variabile, et ideo nunquam mensuratur sevo quamquam non Sif actu variatum, quia saevum requirit in suo mensurato esse invariabile cui repugnat successio partis post partem.
Si tamen dicatur omne esse non variatum mensurari sevo, tunc potest concedi quod ista forma, quando secundum eam non est actu motus, potest dici mensurari aevo.
Sed ista pars videtur minus probabilis quam prima, quia actualiter nunc existens, videtur habere instans temporis pro mensura, non autem nunc sevi, quod tamen oporteret ponere, ponendo ipsum, inquantum est actualiter sub motu, mensurari «unc temporis, et ut est actualiter sub quiete mensurari nunc z£evi; quando ergo infertur quod omnia permanentia mensurantur nunc ?e:vi vel svo, patet quod non sequitur secundum unam viam, sed sola illa, quae sunt. vere permanentia, scilicet. invariabilia dum manent in actu, et tunc improbatio prima consequentis de quiete non valet, quia quies non est secundum aliquam talem formam, sed secundum illam preaecise, secundum quam naturaliter est motus.
Si tamen aliquis vellet (d) concedere, calorem inquantum habet esse non variatum, mensurari evo, potest dici quod quies ejus mensuratur tempore, et tamen calor cui inest, mensuratur avo, quia quies non est nisi privatio alicujus successionis partis post partem, secundum quod vult Philosophus 5. Physic. ubi tractat de contrarietate motus et quietis, quod quies est privatio motus, et alibi; ista autem privatio preaesupponit actualem existentiam illius formae, in qua est ista privatio, ita quod ipsa non est prima ratio existentiae actualis. Licet ergo privatio mensuretur sic tempore, non tamen sequitur propter hoc quod existentia talis forma» mensuretur tempore, sed magis alia mensura priore.
Et si dicas quomodo potest ista privatio, ut distinguitur contra actualem existentiam, mensurari tempore ?
Dico, quod sicut. vacuum si esset, mensuraretur eadem magnitudine, qua plenum. Si enim esset ista domus vacua , major distantia esset mei ad unum parietem quam ad alium, sicut natum est esse majus plenum inter me et illum parietem, quam inter me et alium; tunc enim diceretur vaeuum esse tantum, quantum corpus illud, si vacuum non esset, esset, interceptum in vacuo, et quantum natum esset esse plenum. Ita in proposito, tanta privatio est successionis in partibus forme, quanta nata est esse per motum in eadem forma. Haec enim mensuratio est quietis, non positive, sed privative per motum, qui tunc posset inesse, quando ista privatio inest, sicut in aliis privatio semper mensuratur suo habitu, tantum enim malum est csecitas in oeulo apto nato ad videndum in determinato tempore, quantum bonum est visio.
Hoc modo licet Aristoteles dicat, quod quies non mensuretur nisi per accidens, potest tamen dici hocc modo quod mensuratur per se eo modo, scilicet quo privatio mensuratur per se, quia hoc convenit privationi per se, quod convenit ei inquantum est talis natura, hoc autem quod ipsa sit tanta vel tanta, convenit ei, inquantum est tanti vel tanti positivi.
Etsi igitur concederetur calorem inquantum quiescentem sive quietem ealoris, mensurari tempore, non tamen oportet quod actualis existentia caloris mensuretur tempore, quas praecedit naturaliter istam rationem quietis; illa enim secundum se non habet habitudinem ad tempus inquantum talis, nec actualem, nec aptitudinalem. Si tamen conceditur secundum illam aliam viam omnem talem formam dum manet, habere existentiam variabilem et existentiam non tantum variatam, sed etiam variabilem, mensurari tempore; tunc omnino est ponendum, illa entia non mensurari evo, secundum quorum formas potest esse motus sed bene concedendum est substantias generabiles et corruptibiles, per se mensurari svo, licet per accidens hoc est secundum quantitatem naturalem consequentem eas, mensurentur tempore.
Et tunc ad secundam (e) instantiam, qua est de generabilibus et corruptibilibus, dicendum quod accipiendo istarum substantiarum mutationem, secundum quod loquitur Philosophus de ea, illa est indivisibilis necessario concomitans indivisiblle terminans motum, ita quod eum dicitur, mutari est aliter se habere nunc quam prius, aliter se habere nunc accipitur pro indivisibili, sed quam prius accipitur pro divisibili. Primum igitur esse formae per se terminans fluxum, per se primo mensuratur instanti, et ad illud proprie est mutatio,sed ad primum esse forma, quod non est per se terminans ftluxum, non est. proprie mutatio, et primo, sed quasi secundario, inquantum illud primum esse concomitatur mutationem proprie dictam. Concedo igitur, (D quod pri- : mum. esse substanti» generabilis, inquantum ceoncomitatur mutati- onem proprie dictam, mensuratur instanti, sed non sequitur ultra, -ergo esse habitum post illud instans, mensuratur tempore, quia in primo instanti comparatur illud esse ad causam particularem generantem, a quo est, et post illud instans non habet dependentiam ad illam particularem causam generantem, sed tantum ad primam causam conservantem ; et tunc habet habitudinem uniformem ad illam causam conservantem, sicut esse Angeli, quia conservatur in identitate perfecta absque varietate.
(g) Et ex hoc patet ad argumentum, quod posset fieri de successione in avo, quia si est successio, ergo innnovatio, et per consequens mutatio, et ulterius, mutatio mensuratur in instanti temporis;ergo eeviternum est temporale, quia quidquid mensuratur tempore vel instanti temporis, est temporale.
Respondeo, quod non omnis forma, secundum quam est innovatio vel variatio, mensuratur tempore, vel instanti temporis, sed solum illa secundum quam mutabile aliter se habuit successive, quam nune se habet indivisibiliter, hoc est, cujus termino ad quem divisibiliter habito, necessario prsesupponitur terminus « quo indivisibiliter, et in termino habitus, et hoc vel secundum quem fuit motus mensuratus tempore, vel ut necessario concomitans motum mensuratum tempore.
Per haec etiam patet, quod Deus posset creare aliquid sine omni tempore, dare etiam quod creatio vel annihilatio diceretur esse mutatio, quoad hoc quod est ibi successio formae post negationem ejus, quia non est mutatio eo modo quo Philosophus loquitur de mutatione, quia non est indivisibile necessario terminans fluxum sui oppositi, nec ut primo fluentis nec ut necessario concomitantis motum mensuratum tempore.
(h) Ad primum argumentum A principale dico, quod doctrina de causis tradita, est secundum doctrinam Avicenne erroneam, ac si intelligeret ille Auctor Intellicentias esse Deos quosdam, et earum operationes mensurari nunc temporis; non quidem intrinsecam operationem, quia hoc non poneret potentialitatem nec successionem, sed extrinsecam circa corpus esse in momento temporis, et ideo auctoritas illa non est habenda sicut auctoritas, quia tradita est per radicem erroneam.
Ad secundum (i) potest concedi, quod intellectio Angeli non raptim est, sed durat cum aliquo tempore nostro, et tamen non propter hoc sequitur quod fit in tempore ; potest enim quod est in saevo, durare cum nostro tempore. Vel potest dici, quod aliqua intellectio potest inesse Angelo praecise cum instanti temporis nostri, et post illud instans potest habere aliam intellectionem immediate. Et quando dicis, natura nihil producit, ut statim non sit, verum est, quod natura non intendit hoc statim non esse, quod producit, nec etiam natura per generationem aliquid produeit, quin inter generationem et corruptionem, quae sunt in in- stantibus temporis continui, sit tempus medium, et ideo generatio et corruptio non possunt continuari sibi invicem perpetuo secundum intentionem Philosophi ibi. Tamen non est inconveniens aliquid esse non intempore continuo, et statim non esse, sicut apparet de mutatione et instanti, quae non habent esse nisi raptim, et statim non sunf.
Ad aliud, quod adducitur pro prima opinione secundum Augustinum : Deus movet per. tempus. Potest dici, quod accipit ibi tempus pro omni eo quod potest habere esse post non esse, sicut expositae sunt auctoritates n1. q. de. 2vo, et hoc modo, quodlibet aliud a Deo est temporale, et illud potest dici moveri per tempus, quod habet aliquid succedens alteri, ut esse post non esse, licet succedens, vel illud eui succedit, non sic proprie temporale, quia non esse vel nihil nullam habet mensuram, ita dicendum est in proposito.
On this page