Text List

Quaestio 1

Quaestio 1 (5)

Utrum angelus sit in loco

QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?

Alensis 2. part. quaest 20. Memb. 3. D. Thom. 1. parl. quasi. '|9. art. 7. et. quasi. 58. art. 3. et hic d. 3. quest. 1. art. 6. D. Bonavent. A?c art. 3. quaest. 1. Gabr. quaest. 6. Henric. quodlib. 12. quaest. 8. Vide Scot. 5. Metaph. quaest. 5. 6. 7. et Tartaret. hc. Bacon. 2. d. 3. g. 2. Mayron. 2. d. 1. q. 6.

Quinto circa secundam partem huius distinctionis in qua tractat Magister, ubi fuerint Angeli creati, quaeritur de loco Angeli. Ubi quaero primo circa hoc : Utrum Angelus sit in loco? Videtur primo quod non. Boetius de Hebdomadibus: Communis animi conceptio est incorporalia non esse in loco.

Secundo sic, Augustinus 83. q. q. 20. videtur probare ex intentione, quod Deus non est in loco per hoc medium, quod non est corpus; praemissa est vera de Angelo, ergo et conclusio. Item super Gen. dicit de Deo, quod movet creaturam corporalem per locum et tempus, spiritualem per tempus tantum; ergo negat a spirituali motionem per locum, et ita negat eam esse in loco.

Tertio Aristoteles 4. Physicorum : Locus est ultimum corporis continentis immobile primum, etc. Sed nullum corpus continet Angelum, quia continens est actualius contento ; nullum autem corpus est actualius Angelo, ergo, etc.

Quarto sic: Omne locatum habet situm; sed situs non convenit nisi quanto, quod patet, quia positio uno modo est differentia quantitatis, et illo modo non convenit nisi quantitati. Alio modo, ut est Przdicamentum, est passio fundata in quantitate; ergo nullo modo convenit Angelo; ergo nec locus.

SCHOLIUM.

Resolvit Angelum esse in loco, quod habetur expresse ex Scriptura et locis Sanctorum citatis a Magistro 1. distinct. 37. de quo quast. sequent. cujus fine solvuntur argumenta hic posita pro parte falsa.

Contra hoc est Magister in littera et distinct. 37. prini, et, adducit ad hoc auctoritates, similiter Damascenus cap. 13. et 16. et 20.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1