Quaestio 2
Quaestio 2 (6)
Utrum angelus requirat determinatum locum
Alensis 2. part. 33. Memb. 1. 2, D. Thom. 1. part. quast. 53. art. 1. ubi Cajet. Bannes, Bonavent. 1. dist. 37. art. 2. quaest. 1. Richard. art. 3. quaest. 1. Durand. quaest. 1. 2. part. Herveus tract. de motu Angeli quast. 1.art. 1. JEgid. 1. dist. 37. Bacon. 2. dist. 3. quest. 2. Vasquez 1. parl. dist. 194. ipse Scot. 6. Physicorum quast. 1. 2. et 3. et 2. Metaph. quaest. 4. 9. et 8. Metaph, quaest. 3. et de primo princ, cap. 3. et in Theor. S omnes forme ejusdem.
Sexto juxta hoc quaero sine argeumentis: Utrum Angelus requirat determinatum locum, ita quod nee in majori, nec in minori possit esse, sed praecise in tanto loco? et. ineluditur hic: Utrum possit esse, in loco punctuali? et : Utrum in quantumcumque magmo loco, et; in quantumeumque parvo ?
Ponit sententiam D. Thom. Angelum esso in loco per operationem tantum, quam rejicit, quia damnata est per Episcopum et universitatem Parisien. et videtur putare aceessisse auctoritatem Papzx, qua mediante, illa condemnatio transivit mare Anglieum, de quo quidquid sit, condemnatio tam eelebris universitatis facit opinionem dictam suspeetam; rejicit opinionem Goflredi, qui» voce tantum a praecedenti differt,
Ad primam (a) quaestionem diel- , tur, quod Angelus est in loco per operationem praecise, ad quod pro- * bandum adducitur Damascenus cap. 13. Incorporea (inquit) natura ubi adest et. operatur, non. corporaliter, sed spiritualiter continetur, et. infra eodem cap. Intelligentia dicitur circumscribi, ubi adest intellectualiter et operatur, et cap. 16. Intellectualiter adesse et operari, ubi utique missi fuerint. Ita quod semper videtur cum esse Anceli in loco, adjungere operari, quasi haec sit angelum esse in loco ipsum operari in loco.
Contra hoc est, quia istud (b) videtur esse damnatum, sicut quidam articulus damnatus ab Episcopo Parisiensi et. excommunicatus. Quod si dicatur, quod excommunicatio non transeat mare, vel dicecesim ; si tamen fuit articulus condemnatus, sicut articulus hareticus, ubique est condemnatus sicut. haereticus, non auctoritate diceeesani tantum, sed etiam auctoritate Papae, extra de heresi cap. Ad abolendam, vel saltem sententia est, suspecta quando in aliqua universitate solemniter est damnata.
Alii autem (c) nolentes verbo suspecto uti, Angelum videlicet esse in loco per operationem, dicunt ipsum esse in loco per applicationem ejus ad locum.
Sed illi videntur idem dicendo, sub alio vocabulo oecultare; non enim videtur applicatio posse intelligi aliquid esse, nisi sit actus primus vel actus secundus; non actus primus, patet ; nec actus secundus, quia si intelligitur actus secundus, ergo operatio; et non immanens, ut intellectio vel volitio, quia operatio ejus immanens ita abstrahit aloco,sicut essentia Angeli; igitur applieatio est operatio transiens in corpus, et ita erit in loco per operationem ejus circa corpus in loco.
Eamdem .sententiam efficacissime impugnat. Primo, quia D. Thom. alibi ait ex operatione colligi Deum esse ubique secundum substantiam, ergo. Secundo, alias Angelus posset nusquam esse. Tertio, quod esset in toto coelo. Hxec late confirmat et declarat. Quarto, id quod est in loco, est in eo formaliter, operatio transiens non est talis. Quinto, esset in loco commensurative. Sexto, ex Damascen. Nazian.Augustino.
Contra conclusionem (d) hujus opinionis arguitur primo, quod sic ponens contradicat sibi ipsi, quia in quaestione illa : an Deus sit ubique, probat quod sic per hoc, quia secundum Philosophum 7. Physic., Movens est simul cum moto, et. Deus est primum efficiens, et ideo potens movere omne mobile ; ex hoc concludit quod est in omnibus et prcsens omnibus.Qusero quid intendit per hoc concludere? Aut esse prazsentem omnibus, hoc est moventem, et tunc est petitio principii, quia idem est praemissa et conclusio, et nihil ad propositum, quia ibi intendit concludere immensitatem Dei, secundum quam Deus est praesens omnibus.
Aut intendit concludere illam praesentiam, qua competit Deo, inquantum est immensus, et. tune ex operatione alicubi," secundum ipsum sequitur praesentia illa, quae pertinet ad immensitatem divinam, qua est Dei inquantum Dei, ita quod prius naturaliter erit prassens inquantum immensus, quam inquantum operans, et hoc concluditur. ex hoc, quod est in omnibus per operationem, sicut ex posteriori; igitur a simili in proposito, prius naturaliter est Angelus praesens alicui loco secundum essentiam, quam sit praesens secundum suam operationem. Confirmatur ratio, (e) quia minus videtur de Deo, quod oporteat ipsum esse praesentem ei, in quod agat per praesentiam sive per essentiam, quam Angelus, quia illud quod est illimitatae potentiaee videtur posse agere in quantumcumque distans; sed illud quod est determinata et limitate virtutis, roquirit determinatam approximactionem passi, ad hoc quod agat in ipsum. Nullum enim videtur agens virtutis limitate: et determinatze, cujus actio non possit impediri per nimiam distantiam ad passum, et ita magis videtur necessario ponere Angelum esse praesentem ad hoc quod agat.
Confirmatur etiam (f), quia si actio aliqua est in corpore ab Angelo, quaero quomodo se habet actio ista ad virtutem illam a qua procedit, aut mediate, aut immediate. S1 est immediata illi a qua procedit, igitur immediate est Angelus in tali corpore vel juxta tale corpus. Si mediata, igitur est ab illa virtute per aliud medium, et de illo medio fiat eadem quaestio, et. tunc oportebit stare ad hoc quod illud, quod primo est a tali virtute immediatum est tali virtuti, et per consequens illi, cujus est talis virtus, et ita e converso erit praesens ibi.
(g) Praeterea secundo sequitur quod Angelus aliquando, imo frequenter nusquam sit, nihil enim operatur in coelo empyreo, quia illud non est mutabile nec mobile; ieitur nusquam Angelus est in co- lo empyreo, ubi tamen est ut. plurimum.
Item (h) si transeat de coelo ad terram, potest operari in locis extremis, nihil agendo in omnibus locis intermediis, quia potest esse aliquis Angelus, qui non est motor alicujus orbis intermedii; igitur nec ille tunc erit in cclo, nec in terra, nec in medio.
Praeterea (i) tertio, si Angelus est in loco per operationem; ergo ibi primo est, ubi primo operatur. ' Sed primo operatur in toto coelo, totum enim coelum est primo proportionatum virtuti Angeli, ita quod totum primo movet, et ita proportionatum secundum Philosophum secundo de Celo et Mundo. Quod si adderetur una stella, moveret cum poena et labore, et tamen non est primo in toto coelo; ergo, etc.
Si dicas, quod primo movet aliquam unam partem, et ibi est, et per motum illius partis movet aliam partem, quasi impellendo vel trahendo.
Contra (k) hoc, licet Philosophus " imaginetur illum rusticum habere « pedes, et caput in polis, et braehia p protensa et extensa ad Orientem e et Occidentem,secundum veritatem og tamen, si primum coelum ponatur mobile et non quiescens, nullus punctus est in coelo magis oriens quam alius, sed quilibet, punctus est oriens successive. Nullus etiam punctus est magis capax motus quam alius secundum veritatem, et ideo non est in celo ex natura rei dextrum et sinistrum, sicut in animali. Pars enim dextra, qum est in animali, magis eapax est virtutis anime quam pars sinistra, in nulla parte potest poni Angelus primo, ex hoc. quod primo illam partem moveat.
Hoc etiam confirmatur, quia si esset in aliqua parte, quasi quiescens per se, motus tamen per accidens, sicut nauta in navi, ita quod semper circumferretur cum illo motu, videretur inconveniens talem motum attribuere Angelo moventi orbem. Nec etiam potest (Ü poni quasi per se quiescens, et quod juxta illum sit fluens pars et pars ipsius eoceli, et quod partem magis illi praesentem semper primo moveat; non enim est assienare in quo quiescat ille Angelus, cum continue moveat partem praesentem, et existendo in aliquo inquantum est motum non erit quiescens in eo, ut videtur.
(m) Praeterea, illud quod est ratio Angelo existendi in loco, est in eo formaliter, alioquin Angelus nullo modo erit formaliter in loco; operatio autem transiens in corpus non est formaliter in Angelo; ergo, etc.
Praeterea, illa operatio (n) est commensurative in loco per aecidens; igitur si per eam Angelus est inloco, et nullo alio modo est ibi commensurative.
Praeterea Damascenus eui maxime innituntur, non est pro eis. Tum quia omnes auctoritates communiter semper coputant ad esse et operari, ubi esset superfluitas, nisi aliud esset formaliter Angelum esse in loco, quam ipsum operarl inloco. Dicit enim in prima auctoritate, ubi adest et operatur, et in secunda auctoritate dieltur Angelum esse in loco propter adesse intellectualiter et. operari, et in tertia : intellectualiter adesse et operari, ubi utique fuerunt missi; similiter idem Damascenus cap. 20. dicit, quod c« elum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, et infra ipsum. Angelorum virtutes. includuntur. ita igitur secundum ipsum, sunt modo Angeli in eco, quod includuntur intra coedlum, non sic autem. ineludebantur in principio sus creationis, quia ipse cap. 17. * videtur assentire Gregorio Theologo, quod conditi :fuerunt ante corporalem creaturam; tunc enim non erant in loeo sicut modo sunt, quia modo continentur in loco, tunc autem non continebantur, et tamen tunc potuerunt intelligere creaturam * eorporalem, secundum Augustinum super Gen. quia prius habuerunt cognitionem matutinam quam vespertinam, et potuerunt intelligere objectum ex parte objecti sub eadem ratione qua modo intelligunt illud; ergo per solam intellectionem objecti, non ponit eos Damascenus esse pressentes objecto.
Ante solutionem quaestionis declarat locum eorporeum, explicans sex circa hoc, Scilicet esse in loco, actualiter, aequaliter, commenusurative, determinate, naturaliter. Et subjungit explicationem definitionis loci ex Aristotele, de quibus agit 4. Physicorum, q. 1. 2. 3. et 4. et pulcherrime exponit immobilitatem et incorruptibilitatem loci.
Ad quaestionem (a) igitur illam solvendam, primo videndum est de loco corporis; cuilibet. enim corpori praeter ultimum, cujus non est, aliud extra continens, sex eonveniunt. Primo esse in loco; secundo esse in loco actuali; tertio esse in loco determinato, quia equali; quarto esse in loco commensurative; quinto esse in loco determinate hoc vel illo; sexto esse in loco naturaliter vel violenter. Quatuor prima conveniunt corpori inquantum quantum, vel inquantum corpus. Quintum convenit sibi ab agente; ultimum convenit sibi inquantum est corpus naturale. Licet enim nullum quantum existat, nisi ipsum sit quale, tamen existens, prius naturaliter est quantum quam quale, et secundum hoc prius naturaliter est. Mathematicum quam quale, hoc est tale quale primo consideratur a Mathematico per se et primo. Et hoc intelligit Philosophus 4. Physic. cap. de vacuo, ubi vult quod si corpus cubum ponatur in aere vel aqua, licet nullam habeat passionem naturalem tantum, tamen facit distare latera corporis continentis quantum est ipsum corpus ibi positum, ita quod quantum est ipsum corpus, tantum facit distare, et hoc non convenit sibi inquantum est naturale tantum, sed inquantum est quantum praecise, et ita Mathematicum.
Exponendo (b) autem ista per ordinem, dico quod omne corpus tale, aliuda primo, primo est in loco, hoc est, in continente praeeise, etiam immobili ; hoc. enim intelligitur per illam definitionem Philosophi, quam ponit 4. Physic. de loco, scilicet, locus est ultimum corporis continentis immobile primum, etc. Divisibile enim secundum illam dimensionem, secundum quam est divisibile, non potest immediate esse applieatum alieui ut continens ipsum, sed prsaecisum continens alicujus est indivisibile. Nihil autem indivisibile de genere Quantitatis per se existit, sed in aliquo divisibili, et ideo sequitur illud preeisum continens esse ultimum alicujus divisibilis continentis; ista autem ultimitas non est de rationc loci, sicut est de ratione continentis praecise, quia si posset indivisibile per se esse, et nullius divisibilis ultimum, illud indivisibile vere manens per se posset esse preeisum continens.
Ultra autem istam continentiam praecisam, addit locus immobilitatem, qua distinguitur a vase, secundum Philosophum, 4. PAysicor. quam immobilitatem * visi sunt diversi diversimode salvare per respectum ad polos et ad centrum.
Sed breviter dico (c) quod si subjectum non maneat idem, nullum aecidens absolutum, vel respectivum manet idem, secundum Philosophum, et ideo cum manifestum sit omnem substantiam, qua continet hoc corpus, posse moveri localiter, et non manere idem numero; patet, omne accidens absolutum et respectivum, quod est in continente istud corpus, manere non posse idem numero, et ideo nec locum, sive locus ponatur esse aliquid absolutum in tali corpore, sive respectivum.
Et si dicatur, quod est (d) ultimur totius universi, et licet ut est ultimum continentis varietur, tamen ut est ultimum universi non variatur, nec hoc salvat, quia non est ultimum totius universi, nis] quia primo est ultimum alicujus partis ejus; et ideo si est aliud et aliud, ut est alterius et alterius partis, non est idem, ut est totius universi, licet enim in aliquo toto sint multae partes, tamen quod competit sibi per unam partem primo praecise, et post aliam praecise, non est idem numero.
Dico igitur (e) quod locus habet immobilitatem oppositam motui locali omnino, et incorruptibilitatem secundum aquivalentiam per comparationem ad motum loczlem. Prunum patet, quia si est ! aliquo modo mobile localiter, quantumcumque accipiatur per accidens, posset dici esse in loco per accidens, et ei assignari alius ' et alius loeus, sicut licet similitudo moveatur quasi acecidentaliter per accidens, quia scilicet in quarto vel in quinto gradu, quia primo corpus, et per hoc superficies, et per hoc albedo, et per hoc similitudo; tamen superficies vel albedo, vel similitudo, vere est, quando movetur in toto corpore in alio et alio loco. Similiter tunc aliquid quiescens posset moveri localiter, nam quod habet alium et alium locum suaeessive, localiter movetur ; fixum autem posset habere alium et alium locum continentem, si moveretur locus per accidens.
Secundum probo (f) quia licet locus corrumpatur moto ejus subjecto loealiter, ita quod moto aere . localiter non manet in eo eadem . ratio loel, quae prius, sicut patet ex jam probato. Nec eadem ratio loci potest manere in ' aqua succedente, quia idem accidens numero non potest manere in duobus subjectis, tamen illa ratio loci suecedens, quae est alia a ratione praecedenti secundum veritatem, est eadem praecedenti per sequivalentiam, quantum ad motum localem, nam ita incompossibile est localem motum esse ab hoc loco in hunclocum, sicut sj esset. omnino idem locus numero.
Nullus autem idem motus localis potest esse ab uno ubi ad aliud ubi, quae duo ubi non correspondeant duobus locis differentibus specie propter spatium intercepium, quia habentibus alium respectum non tantum numero, sed eiiam speci: ad totum universum; ex hoc illi respectus, qui sunt tantum numero alii, videntur unus numero, quia ita sunt indistincti respectu motus localis, sicut si tantum esset unus respectus.
Exemplum hujus patet aliqualiier in nominibus significativis, quia haec vox Aomo, quotiescumque prolata dicitur una vox numero, et distingui ab hae voce lapis numero, cum tamen non possit eadem vox numero bis proferri, ita quod quot sunt prolationes, tot sunt voces distinctae numero; et hae vox Aomo, et hoc vox lapis non tantum numero, sed etiam specie distinguuntur, tamen quia ad finem vocis, scilicet ad exprimendum coneeptum per sequivalentiam, sunt idem numero homo et homo, lapis et lapis quotieseumque prolata, ideo di- cuntur esse una vox numero respectu illius finis.
Sic dico in proposito, quod locus est immobilis per se, et per accidens localiter, est tamen corruptibilis moto subjecto localiter, quia tunc amplius non manet in eo illa relatio, et. tamen non est corruptibilis in se et secundum aequivalentiam, quia necessario succedit illi corpori, in quo fuit ista ratio loci aliud corpus, in quo est alia ratio loci numero a praecedenti, et tamen eadem praecedenti secundum acquivalentiam per comparationem ad motum localem.
(g) Sed numquid omne corpus, aliud a primo corpore, necessario est in loco, quia quantum ? Philo-« sophus diceret quod sic, quia di-: ceret non posse esse aliquod corpus aliud a corpore coelesti, quin sit in sphera activorum et passivorum, et diceret illud necessario contineri sub aliquo praecise continente.
Tamen oppositum videtur verum secundum Catholicos, quia Deus posset facere lapidem, non existente aliquo alio corpore locante, et lapidem existentem separatum ab omni alio corpore, quia posset illum facere extra universum, et utroque modo esset non in loco, et tamen esset idem secundum omne absolutum in se. Per nihil igitur absolutum in se necessario requirit esse in loco, sed tantum habet necessario ; potentiam passivam, qua possit. esse in loco, et haec, posito loeo in existentia actuali, et posita, praesentia ejus respectu alicujus* corporis locantis.
(h) De secundo dico, quod ( supposito primo) corpus quantum est in loco in actu, quia in praeciso continente actualiter, non enim potest esse in loco, quin istud. ultimum, quod est proximum continens, faciat illud esse actu, quia facit latera corporis continentis distare; secus est de parte in toto, quae non facit superficiem in potentia continen. tem ipsam esse in actu, et ideo non est pars in toto, sicut locatum in loco 4. Physic.
De tertio dico, (i) quod propter eamdem quantitatem necessario exigit corpus locum sibi cosqualem. De quarto dico, (j) quod propter hoc idem, est in loco commensurative, ita quod pars superfieiei contenti correspondet parti superficiei continentis, et totum toti. Quintum (k) competit corpori ex determinato loco locante.
(l) Sextum competit sibi inquantum est corpus naturale, ex hoc scilicet quod inquantum habet formam substantialem determinatam et qualitates determinatas, natum est ab aliquo loeante conservari et salvari, et ab aliquo corrumpi. Et quando continetur ab ultimo illius, quod natum est ipsum salvare, dicitur esse in loco naturali, licet naturalitas multum aecidat rationi loci; pro tanto igitur est in loco naturali, quia est in locante naturaliter, id est, est in ultimo alicujus continentis, quod natum est salvare contentum.
Applicando doctrinam de loco corporum ad Angelum, docet primo, eum non esse necessario in loco positivo, quia a nullo creato dependet essentialiter, posse tamen esse in loco, sive hoc fundetur in ejus substantia, sive in eadem qua limitata existens. Seeundo, docet non posse es:e in loco quantumeumque magno, quia hoc est proprium Dei. Tertio facit difficillimum argumentum Mathematieum, quod non possit esse in loco quantumvis minimo, quia sic posset esse simul in e«lo et in terra ; sed hoc non asserit, quia statim problematice tenet, an possit esse in puncto necne, et certum est, si potest esse in puncto, quod potest esse in loco minori quocumque signato. Problematiee etiam tenet, an Angelus habeat locum ita determinatum, ut non possit esse in majori vel minori.
Ad propositum (a) igitur, ista applicando de Angelo, dico quod Aneelus non necessario est in lo- co, quia multo magis posset fieri Angelus sine creatione creaturce corporalis, vel facta creatura corporali posset fieri et esse extra omnem creaturam corporalem, et tamen in Angelo est potentia passiva, qua posset esse in loco. Et n ista potentia vel fundatur immedis ate in ejus substantia, qua posset , esse in loco, vel in ipsa, inquantum est natura limitata actualiter existens, vel in aliquo extrinseco ipsi Angelo, quidquid sit illud; et ideo non oportet quaerere aliquam intrinsecam rationem essendi Ancelum in loco necessario, quia ibi nulla est, sed tantummodo est in ipso potentialitas passiva, quo potest esse in loco, quia non repuenat sibi.
Supposito igitur isto (b) primo, non oportet quod sit in loco in actu, quia non oportet quod sit in aliquo continente indivisibili actualiter existente ; non enim facit latera continentis distare, et ideo non facit superficiem continentem in actu.
(c) De tertio est dubium, et de hoc mota est secunda questio. Conceditur. tamen communiter quod non potest esse in loco quantumcumque magno, quia hoc est proprium Dei; et ex hoc videtur non posse esse in loco quantumcumque parvo, ex 35. primi Euclidis, ubi vult quod quidquid potest esse in uno aequalium, et in reliquo, si sibi figuratio non repugnat. | (d) Ex hoc arguo sic: Quidquid 5 potest esse in uno zquali, potest 7. esse in altero, si sibi non repugnat 4sfiguratio aliqua, secundum quam unum distinguitur ab alio; sed An- gelo nulla figuratio loci in quo est, repugnat; igitur sl potest esse in uno saequali, et in altero, et per consequens si potest esse in quadrato quantumcumque parvo vel£ stricto, quod oportet ponere dicendo, quod non repugnat sibi esse? in quantoeumque loco, sequitur quod non repugnat sibi esse in loco: quantumcumque longo, quia qua- : drangulus est aequalis isti quadrato parvo, in quo potest esse. Illud declaratur per oppositum in corpore naturali, ideo enim aqua, quae potest esse in quadrato, non potest esse in quadrangulo quantumcumque longo, quia non potest ; esse in loco quantumcumque sitricto, et ideo non potest quantumcumque protendi secundum magnitudinem; non enim potest protendi secundum longitudinem, nisi constringatur secundum latitudinem, et si non potest in infinitum constringi secundum latitudinem, nonpotest in infinitum protendi secundum longitudinem. Oppositum est in proposito, si enim Angelus non determinet quantumeumque locum in minus, tunc poterit esse in loco quantumeummque strietiori et strictiori; hoc est falsum; er20, etc.
Praetera, si quantitas (e) aliqua virtutis est in Angelo, secundum quam potest esse in aliquo loco proportionabiliter secundum ultimum. potentiae sus, puta isto tantum et illo tantum, posset tamen secundum ultimum potentia suae facere se in minori loco isto quantumeumque sibi adaequato; hoc autem posse est alicujus virtutis activae in eo, quia in potestate sua est, ut posset uti ea ad effectum sibi adaquatum vel non; igitur magis posse habere istam quantitatem in potestate sua est perfectius, quia majorem habet virtutem activam, et ita est potens uti illa virtute activa in infinitum ad essendum in minori et minori loco, quam sit ille locus sibi adseequatus, igitur habet potentiam infinitam. Consequens est inconveniens, igitur et antecedens; sicut igitur si posset in infinitum esse in majori et majori loco, concluderetur infinitas virtutis suse, ita concluderetur infinitas virtutis sua, si posset esse in infinitum in minori et minori.
(f) Si tamen posset esse in puncto vel non, non videtur ratio necessaria nec ad unam partem nee ad aliam, quia licet Angelus sit indivisibilis, non habet tamen indivisibilitatem limitatam sicut punetus, et ideo non oportet ipsum esse in puncto sicut in loco.
Nec forte repugnat sibi esse in puncto sicut in loco, quia nullum inconveniens videtur ex hoc inferri quia si ex esse in puncto sicut in loco, hoc inferatur quod non posset moveri localiter, nisi spatium esset ex punctis, non sequitur. Posset enim immediate ex loco punctuali ferre se in continuum, cujus continui punctus est terminus.
De isto (g) igitur articulo videtur concludendum, quod habet locum determinatum, indeterminate tamen hoc modo, quia aliquis locus esi quo majorem non posset habere, et aliquis quo non posset habere minorem, loquendo de loco continuo, licet forte posset esse in puncto.
Utrum autem (h) determinatum locum requirat et determinate, ita quod habens tantam virtutem, si est praesens loco de necessitate est praesens tanto loco, nec in potestate sua est, quod sit praesens majori et minori loco, sicut est de corporibus, quia quodlibet est necessario in loco sibi aequali; anima etiam intellectiva necessario est in loco totius corpo: ris animati, ita quod non est in potestate ejus esse inloeo majori vel minori. Hoc enim dubium est, quia nec videtur posse faciliter probari una pars nec alia. Quod quidem inconveniens est, si quantitas sua virtualis per quam potest esse praesens alieui loco, sit naturalis ratio essendi in tanto loco suo modo, sicut quantitas corporis est naturalis ratio essendi in tanto loco suo modo, ita quod licet in potestate mea sit me esse in haec loco vel in illo loco, non tamen est in potestate mea esse in tanto loco vel in tanto, quia iste effectus est naturaliter consequens quantitatem, quae non subest potestati me:e, sicut, nec in se, ita nec quantum ad istum effectum, esse scilicet in tanto loco vel tanto; nihil ergo videtur sequi inconveniens, si ita poneretur in Angelis. Vel si ponatur, quod quantitas eorum habeat aliquem locum adaequatum, quo majorem non posset habere secundum con ditiones sus virtutis et essentis, licet tamen ipsa subsit voluntati Angeli, ut. possit non semper habere illum locum, sed majorem, vel minorem, non sequitur inconveniens.
De quarto patet, quod non est in loco commensurative, quia non habet partem et partem cum partibus loci.
De quinto (i) dico, quod est in noc loco vel illo, quia non est ubique, et hujus ratio quaerendum est; dico igitur, quod si aliquid posset esse secundum se in potentia passiva determinate ad aliquod genus physicum, et non est determinate in potentia passiva ad aliquam speciem illius generis, tunc ab eodem reducitur illud ad actum illius generis et speciei, sicut si superficies, unde superficies sit ex sese determinata ad calorem, et non sit ex se determinata ad albedinem vel nigredinem, tamen ab eodem agente reducitur ad actum coloris et alicujus coloris, quia non est colorata, nisi quia sic est colorata.
Ita dico hic, quod licet Angelus sit in potentia ad ubi in communi, et non ex se determinatus ad hoc ubi vel illud, tamen ab eodem agente reducitur ad hoc ut sit actualiter in loco, et in hoc loco vel illo; illud autem quo primo potest esse in loco, est a Deo producente ipsum super creaturam corporalem continentem, sed ex tunc potest reducere seipsum ad actum istum, sicut patebit in questione de motu Angeli.
(j) De sexto dico, quod non est in aliquo loco naturaliter, quia tune esset in aliquo loco violenter, tunc etiam aliquod corpus haberet naturalem aptitudinem ad ipsum conservandum in loco, et aliquod corpus ad ipsum corrumpendum.
Et confirmatur (k) ratio per, Avicennam 9. Metaph. ubi vult quod motus coeli non est naturalis, quia tunc terminaretur ad quietem naturalem, et motus ab illa quiete esset violentus, et ita est in proposito, et hoc accipiendo naturalitatem proprie, sicut illud dicitur moverinataraliter, quod inclinatur naturaliter ad motum.
(l) Ex isto sexto patet, quod illa potentia passiva, qua est in Angelo ad essendum in loco, non est naturalis nec violenta, sed neutra, quia nec istud passum inclinatur ex se naturaliter ad istam formam, nec ad oppositum; sed neutro modo se habet ad ista, sicut superficies ad albedinem et nigredinem indifferenter se habet.
(m) Ad argumenta, omnes auctoritates, quae negant Angelum esse in loco, sunt exponenda, quod verum dicunt ipsum non esse in loco circumscriptive ; circumsceripiio autem includit esse in loco actu, et aequali, et commensuratiye, juxta secundam, tertiam, et quartam conditiones 'locati, quae non conveniunt Angelo.
(n) Ad illud Philosophi, potest concedi quod superficies aliqua corporis continet Angelum; non tamen ex hoc sequitur quod sit agens influens vel continens respectu ejus, quia continentia loci est alterius rationis a continentia form vel speciei; talis enim continentia nihil aliud est hic, nisi contentum esse intra hanc superfieiem continentem, et nihil ejus esse extra, et hoc verum est in quocumque contento definitive, quia nihil ejus est extra locum ambientem.
On this page