Text List

Quaestio 8

Quaestio 8 (12)

Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium

QUESTIO XII. Utrum Angelus possit moveri ab extremo in extremum, non transeundo per medium ?

Alens. 2. p. q. 33. memb. 2. D. Thom. 1. p. q. 53. art. 2, et 3. Henr. quodl. 13. q. 7. D. Bonav. 4. d. 31. 2. p. ari, 2. q..2. Rich. art. - S0 9 RC Capreol. 2. d. 6. q. 1. Vasq, 1. p. d. 196. Vide

Scot. 1. Met. q. 4. Mayron. 2. d. 39. Baccon. 2. G 3. 9:12:

Quod sic, quia aut Angelus est in loco per operationem seceundum aliquos; et videtur planum, quod potest operari in extremo, non operando in medio; aut saltem imperio voluntatis movet se, licet per aliquam aliam potentiam exeeutivam; et potest velle esse in extremo, non volendo esse in medio, sicut potest intelligere extremum non intelligendo medium.

Praeterea, corpus Christi prius existens in ecelo empyreo, nunc est in altari, et non transit medium ; igitur hoc poterit Angelus, eum corpus magis videatur sequi leges loci quam spiritus.

Contra, nulla pars temporis potest transire a futuro in praeteritum, nisi per praesens; sed ita videtur essentialis ordo inter partes loci, sicut inter partes temporis ; ergo non potest localiter pertransiri ab extremo ad extremum nisj per medium.

SCHOLIUM.

Ponit sententiam aliorum, maxime D. Thomie, cum quo convenit, nisi in eo quod D. Thomas videtur dicere Angelum instantanee, moveri posse a se ad ubi distans, non Panseundo medium, Dicit ergo primo, An- gelum continue non posse se movere ad ubi indistans, non transeundo medium. Secundo, idem ait quoad ubi distans. Tertio, ait eum movere $e posse instantaneae ad ubi indistans: non transeundo medium. Quarto, hoc negat quoad ubi distans, de quo quaest. praeced,

Hic dicunt (a) quidam, quod extrema possunt intelligi aut duo ubi distantia, inter quae est aliquod medium, quod nihil est extremorum; aut duo immediata, inter qua sunt media, quorum tamen quodlibet est aliquid extremorum, loquendo de mediis secundo inodo. Et de motu continuo Angeli, dico quod non potest transire continue ab uno extremo in extremum, nisi pertranseundo per tale medium, quod est aliquid utriusque extremi, quia tale medium est ratio continuitatis inter extrema transita, sicut apparet ex definitione medii, 10. Metaph.

(b) Similiter etiam videtur esse, loquendo de motu continuo et de medio alio modo dicto, quia si movetur continue, non est totaliter in altero termino; ergo partim in uno, et partim in alio vel in medio inter ambo; non enim potest dici, ut videtur, quod sit in parte unius extremi et in parte alterius, et tamen quod omnino non sit intali medio inter talia extroema, quia tunc esset in duobus locis discontinuis, et nullo modo in loco medio, quod non videtur sibi posse competere virtute naturali.

Si autem (c) loquamur de motu indivisibili, dico quod in tali motu potest pertransire ab extremo in extremum immediatum, non transeundo per medium, quod est aliquid utriusque extremi, imo ne- cesse est hoc, quia si transiret per tale medium continue, transiret, et non instantaneae. Sed de extremis distantibus (d) habentibus medium distinctum ab extremis est dubitatio. Patet quidem ex questione precedente, quod non potest se facere in extremo distante mutatione includente totam realitatem motus.

(e) Sed numquid potest facere se in extremo distante mutatione praecise includente realitatem termini motus, ita quod in aliquo to-! to tempore sit in A ubi; et instanti illius temporis praecise sit in £ ubi, ita quod B ubi sit distans ab A ubi per aliquod medium, in quo medio nunquam fuerit, nec in tempore nec in instanti?

Videtur probabiliter quod non, quia ordo praefixus a superiori agente videtur esse necessarius cuicumque agenti inferiori, quando habet actionem praecise circa talia ordinata. Exemplum, ordo formarum naturalium succedentium sibi in generatione naturali determinatus est ab instituente naturam, et ideo respectu cujuscumque agentis naturalis est. necessarius, ita quod nullum agens naturale potest facere immediate acetum ex vino; ergo eum a Deo sit prae-' fixus ordo partium universi cuili- : bet agenti creato et virtuti erea-* t2, videtur iste ordo esse necessarius, quando debet agere circa ista, quorum est talis ordo; igitur Angelus quando movet se per corpora, quorum est talis ordo, non potest absque omni ordine de quocumque ubi facere se in quodeumque ubi immediate, tunc enim nulla distantia videtur impedire actionem ejus.

(f) Et si objicias, quod ista ratio concludit contra illud membrum de mediis, quae sunt aliquid extremorum, dico quod non, quia pertranseundo ab uno ubi; immediate ad illud ubi in instanti, habet omnia ista ubi, ordine quodam naturae, inter quae est ordo potentialis ex natura rei, sed non oportet, quod habeat ea ordine durationis. Si autem transiret a distanti in distans abque ordine omnimodo, tunc nec ordine nature nec durationis haberet ila, quorum est ordo naturalis, circa qua tamen operatur praesupponens necessario Oordinem eorum.

(g) Ad primum argumentum dico, quod malus Angelus potest inordinate velle, nece oportet quod possit illud, quod sic vult. Bonus tamen ordinate vult statim esse in alhquo ubi, non tamen vult quod potentia propria sit ibi, quia hoc esset inordinate velle, si talis potentia sibi non conveniat, sed vult quod potentia Dei statim sit ibi; et verisimile est, quod Deus condescendat voluntati ejus, si talis sit, ut faciat eum in tali ubi; numquam autem potentia propria potest esse, nisi eo modo quo convenit suae potentiae.

Ad secundum dico, quod corpus Christi potentia infinita fit prsmsens in altari, de quo n 4. lib. ista autem potentia quodcumque medium inter extrema potest habere pro non medio, et ordinem pro non ordine, quia est supra illum ordinem prefiecens illum. etf non habens illum pro praefixo; non sic virtus Angeli limitata.

Ex isto apparet (h) ad illud de Sensu et Sensato, quod praetermissum fuit in quest. 1. de motu Angeli. Non enim est inconveniens aliquam alterationem totam esse simul, quando scilicet agens respicit totum passum tanquam terminum indivisibilem, et formam secundum ultimum gradum, secundum qnem ipsam totam inducit; tanquam indivisibilem, tunc mutatione indivisibili inducitur forma, perfecte in passo divisibili; sed secundum talem formam non est motus, sed tantum mutatio una, vel. forte plures habite, aut ordine durationis, aut naturae, sicut ipse dicit ibi, quod si magnum fuerit habitum, ab habito patitur. Quod potest intelligi dupliciter: Uno modo, quod pars posterior parte priori prius naturaliter perfecta perficitur naturaliter posterius, ita tamen quod sit tantum ordo naturae inter mutationem prioris partis et posterioris. Alio modo, quod sit ordo durationis, puta quod pars posterior movetur successive 8 parte priore, et tamen pars prior mutata est praecise ab ipso agente extrinseco. Iste secundus modus videtur improbabilior, nisi poneretur partem priorem transmutatam esse perfectiorem transmutante ipsam, et ita non potest subito transmutare, sicut ipsa transmutatur subito ab agente extrinseco. Dicit ergo ibi Philosophus, quod non estita in multiplieatione soni sicut in lumine, quia multiplicatio soni quae fit eum motu locali, neces- sario est successiva, non sic illa multiplicatio luminis; et ita non repugnat simultas ratione alterationis, sicut, ratione loci mutationis, et hoc comparando ad virtulem naturalem. Sed tamen nunquam est in alterationibus, quae i, sunt motus prima mutatio, sicut nec in loci mutationibus, quia ubi est mutatio instantanea, ibi illa non est. mutatio imnitians motum, nee etiam universaliter ubi motus sequitur, si est dare immutationem, qua est terminus quietis praecedentis; ubi autem quietem sequitur mutatio immediate propter perfectionem virtutis ipsius agentis, ibi non est immutatio terminans quietem praecedentem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8