Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
D. Thom. 1. p. q. 40. art. 2. et 1. contra Gente c. 49.. Henr. quod. 5..4:. 8. :Oceh, 1. d. 2q. 4. 5. 6. Gabr. q. 6. 7. Sotus 7n log. q. 2. universal. Soncin. 7. Met. q. 31. Fons. 5. Met. q. 9. sect. 2. Suar. 1. Mel. d. 5.s. 2. Scot. quodl. 2. et "7. Met. q. 17. ubi Ant., Andr. q. 47.
Circa distinctionem tertiam, quaero primo de distinctione personali in Angelis; et ad videndum de ista distinctione in eis, primo quaerendum est de distinctione individuali in substantiis materialibus, de qua sicut diversi diversimode dicunt, ita consequenter dieunt de pluralitate individuorum in eadem specie Angeliea, et etiam de implurificabilitate. Et ut videatur de diversis opinionibus distincte, quae quaeruntur de distinctione vel indistinctione substantiae materialis, queero singillatim de diversis modis ponendi.
Quaeritur ergo primo : Utrum materialis substantia ex se, sive ex natura sua, sit individua vel singularis? Videtur quod sic. Philosophus 7. Metaph. contra Platonem, probat quod substantia cujuseumque rei est propria illi, cujus est, et non inest alii; igitur substantia materialis ex natura, circumscripto omni alio, est propria ei eui inest, ita quod ex natura sua non potest inesse alii; ergo ex natura sua est individua.
Contra, quidquid inest alieui ex natura sua per se, inest ei in quoeumque; igitur si natura lapidis de se est haec, in quocumque est lapidis natura, ista natura esset hic lapis; consequens est inconveniens, loquendo de singularitate determinata, de qua est. quaestio.
Praeterea, cui de se convenit unum oppositum, ei de se repugnat aliud oppositum; igitur si natura de se sit. una numero, ex se repugnat ei multitudo numeralis. »
Hic dicitur, (b) quod sicut natura ex se formaliter est natura, ita ex se est singularis, ita quod ' non oportet quaerere aliam eau-! sam singularitatis a causa. nature, quasi natura prius tempore: vel natura sit natura, antequaim sit singularis, et tunc per aliquid adveniens contrahatur, ut fiat singularis, quod probatur per simile, quia sicut natura habet ex se verum esse extra animam, non autem habet esse in anima, nisi ab alio, id est, ab ipsamet anima, (et ratio est, quia esse verum convenit ei simpliciter, esse autem in anima est esse ejus secundum quid) ita universalitas non convenit rei, nisi secundum quod habet esse se- cundum quid, scilicet. in anima. Singularitas autem convenit rei secundum verum esse, et ita ex se et simpliciter; est ergo quaerenda causa, quare natura est universalis, et dandus est intellectus pro causa,non autem quaerenda est aliqua causa, quare natura est singularis alia a natura rei, medians inter ipsam et singularitatem ejus ;sed quae sunt causae unitatis rei, sunt et causs singularitatis rer; igitur, etc.
Sententiam Nominalium et aliorum asserentium naturam esse de se et ex se individuam, late impugnat, probans sex vel septem viis, dari unitatem realem, minorem numerali.
Contra (c) istud arguitur sic: objectum inquantum objectum est prius naturaliter ipso actu; et in lllo priori-per' 16, objectum esi dese singulare, quia hoc semper convenit natura non accepts secundum quid, sive secundum esse, quod habet in anima ; igitur intellectus intelligens illud objectum sub ratione universalis, intelligit ipsum sub ratione opposita susae rationi, nam ut praecedit actum, determinatur ex se ad oppositum illius rationis.
Praeterea, (d cujuscumque unitas realis propria et sufficiens est , minor unitate numerali, illud non est de se unum unitate numerali, sive non est de se hoc; sed nature lapidis existentis in isto lapide, unitas propria realis sive suffielens, es£. minor unitate numerali, ergo, etc. Major de se patet, quia nihil est de se unum unitate majori unitate sibi sufficiente, nam Si propria unitas, qua debetur alieui de se, sit. minor unitate numerali, unifas numeralis non convenit sibi ex natura et secundum se, aliter praecise ex natura sua haberet majorem et minorem unitatem, quae circa idem et secundum idem sunt opposita, quia cum unitate minori, sine contradictione stare potest multitudo opposita majori unitati, quae multitudo non potest stare cum unitate majori, quia sibi repugnat; igitur, etc. Probatio minoris, quia si nulla est unitas realis naturce minor singularitate, sed omnis unitas alia ab unitate singularis, est unitas rationis tartum; igikur nulla erit, unitas realis mi- nor unitate numerali; consequens est falsum, quod probo quinque vel sex viis; ergo, etc.
Prima via (e) est talis secundum Philosophum 10. Metaph. in omni genere est unum primum, quod est me(run. et mensura omnium, quae sunt. illius generis; ista, unitas est realis, quia Philosophus probat, quod uni convenit prima ratio mensurae, et declarat per ordinem, quomodo illud est unum, cui convenit ratio mensurandi in omni genere; ista autem unitas est alicujus inquantum primum in genere; ergo est realis, quia mensurata sunt realia, et. realiter mensurata ; ens autem reale non potest realiter mensurari ab ente rationis; igitur unitas illius primi est realis. Ista autem unitas non est unitas singularis vel numeralis, quia nullum est singulare in cenere, quod sit mensura omnium illorum, qua sunt in illo genere, nam secundum Philosophum 93. Metaph. 4n individuis ejusdem speciei non est hoc prius, illud posterius ; quod prius, licet Commentator exponat de priori constituente posterius, tamen nihil ad B, quia Philosophus intendit ibi assignare rationem quare Plato posuit rationem speciei separatam et non generis, quia in speciebus est ordo essentialis, propter quod posterius potest reduci ad prius. Et ideo secundum eum non oportet ponere ideam generis, per cujus participationem species sunt illud, quod sunt, sed ideam speciei, ad quam omnes alic reducuntur; sed in individuis, secundum Platonem etl secundum Philosophum reei- tantem, non est talis ordo, igitur, etc.
Est ergo intentio Philosophi. ibi (in quo concordat cum Platone) quod in individuis ejusdem speciei, non est ordo essentialis; nullum ergo individuum est per se mensura eorum, quas sunt in specie sua, igitur nec unitas individualis, nec numeralis.
Praeterea (f) secundo probo, quod idem consequens est falsum, quia secundum Philosophum 7. Physic. in. specie atoma fit comparatio, quia est una natura, non autem in genere, quia genus non habet talem unitatem. Ista vero unitas non est unitas rationis, quia conceptus generis est 1a unus apud intellectum, sicut conceptus speciei, alioquin nullus conceptus diceretur in qwid de multis speciebus, et ita nullus conceptus esset genus, si tot essent conceptus dieti de speciebus, quot sunt conceptus specierum, quia tunc in singulis praedicationibus idem praedicaretur de se. Similiter unitas conceptus vel non conceptus, nihil ad intentionem Philosophi, scilicet ad comparationem, vel non; ergo Philosophus intendit naturam specificam ibi esse unam unitate nature specifies, non autem intendit ipsam sic esse unam unitate numerali, quia in unitate numerali non fit comparatio; igitur, etc.
(p) Item tertio, secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, idem, simile et aequale fundantur supra unum, ita quod licet similitudo habeat pro fundamento rem de genere Qualitatis, relatio tamen non est realis, nisi habeat fundamentum reale, et rationem proximam fundandi realem; ergo unitas, quae requiritur in fundamento similitudinis relationis est realis, non autem est numeralis, quia nihil unum et idem est simile, et aequale sibi ipsi.
Praeterea quarto, unius (h) oppositionis realis sunt duo extrema realia; contrarietas est oppositio realis, quod patet, quia realiter unum destruit et corrumpit aliud, cireumscripto omni opere intellectus, et non nisi quia sunt contraria; igitur utrumque primum extremum istius oppositionis realis (ut est extremum), est unum aliqua unitate reali, non autem unitate numerali, quia tunc praeeise hoc album esset primum contrarium huic nigro, vel praecise aliud album, quod est inconveniens, quia tunc essent tot contrarietates prime, quot individua contraria; igitur, etc.
Praeterea quinto, (i) unius actionis sensus est unum objectum secundum aliquam unitatem realem, sed non numeralem; ergo est aliqua alia unitas realis quam unitas numeralis. Probatio minoris, quia potentia cognoscens objeetum sic, inquantum scilicet hae unitate unum, cognoscit ipsum inquantum distinctum a quolibet, quod non est hac unitate unum. Sed sensus non cognoscit objectum inquantum est distinctum a quolibet, quod non est unum ista unitate numerali, quod patet, quia nullus sensus distinguit hunc radium Solis differre numeraliter ab illo radio, eum tamen sint diversi per mo- tum Solis, si circumscribantur omnia sensibilia communia, puta diversitas loci vel situs : et si ponerentur duo quanta simul omnino per potentiam divinam, quae essent omnino similia et aequalia in albedine et quantitate, visus non distingueret ibi esse duo alba; si tamen cognosceret alterum istorum, inquantum est unum unitate numerali, cognosceret ipsum inquantum distinctum numeraliter a quolibet alio.
Posset etiam (k) juxta hoc argui de primo objecto sensus, quod est unum in se aliqua unitate reali, quia sicut objectum hujus potentie inquantum objectum, praecedit intellectum, ita etiam secundum unitatem suam realem praecedit omnem actum intellectus.
Sed ista ratio non ita concludit sicut praecedens, posset enim poni aliquod primum objectum, ut est adaequatum potentiae, esse aliquod commune abstractum ab omnibus objectis particularibus, et ita non habere unitatem nisi communitatis ad ista plura objecta particularia; sed de uno objeeto unius actus sentiaendi, non videtur vere posse negari, quin necessario haberet unitatem realem, et minorem unitate numerali.
Item sexto, (I) quia si omnis uni-- tas realis est numeralis, ergo omnis diversitas realis est nume- : ralis. Sed. consequens est falsum, quia omnis diversitas numeralis inquantum numeralis est aequalis, et ita omnia essent wque distincta, et tunc sequitur quod non plus potest intellectus abstrahere a SoePate et Platone aliquod eom mu- ne, quam a Socrate et linea, et esset quodlibet universale purum figmentum. Prima consequentia probatur dupliciter. Primo, quod unum et multa, idem et diversum sunt opposita 10. Metaph. toties autem dicitur unum oppositum quoties et reliquum, ex primo Topic. ergo cuilibet unitati correspondet sua propria diversitas.
(m) Praeterea secundo probatur idem, quia cujuslibet diversitatis utrumque extremum est in se unum; et eodem modo quo est unum in se, eodem modo videtur diversum a reliquo extremo, ita quod unitas extremi unius potest per se esse ratio diversitatis alterius extremi.
(n) Confirmatur aliter, quia si tantum est in hac re unitas realis numeralis, quaecumque entitas est in re, illa est ex se una numero ; ergo istud et illud secundum omnem entitatem in eis, sunt primo diversa, et in nullo aliquo modo convenientia. Confirmatur etiam per hoc, quia diversitas numeralis est hoc singulare non esse illud singulare, supposita tamen entitate utriusque extremi, sed talis unitas est necessario alterius extremi.
(0) Item septimo, nullo existente intellectu, ignis causaret ignem, et corrumperet aquam, et esset aliqua unitas realis generantis ad genitum secundum formam, propter quam generatio esset univoca; intellectus enim considerans non facit generationem esse univocam, sed cognoscit eam esse univocam.
Resolvit nataram de se non esse universalem, nec singularem, sed indifferentem ad utrumque. Et sicut per intellectum fit universalis, ita per aliquid contrahens eam fit singularis, nec ei repugnat secundum se, esse cum quacumque unitate singulari, quatenus tamen habet hanc singularitatem, hoc ei repugnat.
Ad quaestionem igitur concedo conclusionem istarum rationum, et dico quod substantia materialis ex natura sua non est de se hae, quia tunc sicut deducit prima ratio, non posset intellectus intelligere ipsam sub opposito, nisi intelligeret objectum suum sub ratione intelligendi repugnanti rationi talis objecti; sicut etiam deducit secunda ratio cum suis probationibus omnibus, aliqua est unitas in re realis absque omni operatione intellectus, minor unitate numerali, sive unitate propria singularis, quae unitas est naturae secundum se; et secundum istam unitatem propriam natura, uti natura est, natura est indifferens ad unitatem singularem; non ergo de se est sic una unitate illa, scilicet unitate singularitatis.
(a) Qualiter autem potest hoc intelligi, potest aliqualiter videri per dictum Avicennae 5. Metaph. ubi vult, quod equinitas sit tantum equini(as, nec ex se una, nec plures, nec universalis, nec particularis. Intellige, non est ex se una unitate numerali; nec plures, pluralitate opposita illi unitati, nec universalis actu, eo modo quo aliquid est universale factum ab intellectu, non ut objectum intellectus, nec est particularis de se;licet enim nunquam sit realiter sine aliquo istorum, non tamen est de se aliquod istorum, sed est prius naturaliter omnibus istis. Et secundum istam prioritatem naturalem est quod quid. est, et per se objectum intellectus, et perse ut sic, consideratur a Metaphysico, et exprimitur per definitionem ; et propositiones verie primo modo sunt verse ratione quidditatis sic acceptae, quia nihil dicitur de quidditate per se primo modo, nisi quod includitur in ea essentialiter, inquantum ipsa abstrahitur ab omnibus istis, quae sunt posteriora ipsa naturaliter. Non solum autem ipsa natura est de se indifferens ad esse in intellectu, et in particulari, ac per hoc ad esse universale et singulare, sed et ipsa habens esse in intellectu, non habet primo ex se universalitatem; licet enim ipsa intelligatur sub universalitate, ut sub modo intelligendi ipsam, tamen universalitas non est pars conceptus ejus primi, quia non conceptus Meta. physici, sed Logici. Logieus enim considerat secundas intentiones applieatas primis, secundum ip: sum Avicennam; prima (b) ergo intellectio est naturae, ut ei nom cointelligitur aliquis modus, neque qui est ejus in intellectu, neque qui est ejus extra intellectum. licet illius intellecti modus intelli. gendi sit universalitas, sed nor modus intellectus .Et sicut secumdum illud esse, non est natura dc se universalis, sed quasi universa: litas accidit illi naturcee secundum primam rationem ejus, secundum quam est objectum; ita etiam in re extra; ubi natura est cum singula. ritate, non est natura illa de se terminata ad singularitatem, sed est prior naturaliter illa ratione contrahente ipsam ad singularitatem illam; et inquantum est prior naturaliter ipso contrahente, non repugnat sibi esse sine illo contrahente. EL sicut (c) objectum in intellectu secundum illam entitatem ejus et universalitatem habet vere esse intelligibile, ita etiam in rerum natura secundum illam entitatem habet verum esse extra animam reale ; et secundum illam entitatem habet unitatem sibi proportionabilem, qua est indifferens ad singularitatem, ita quod non repugnat illi unitati de se, quod cum quaecumque unitate singularitatis ponatur.
Hoc ergo modo intelligo naturam habere unitatem realem minorem unitate numerali, et licet non habeat eam de se, ita quod sit intra rationem naturae, quia equinitas est tantum. equinitas, secundum Avicennam 5. Metaph. tamen illa unitas est passio propria naturae secundum suam entitatem primam, et per consequens nec est ex se hee intranee, nec secundum entitatem propriam necessario inclusam in ipsa natura secundum primam entitatem suam.
Solvendo duas objectiones contra doctrinam datam, explicat quid sit universale, et docet expressissime, non dari a parte rei, sed per intellectum, quia (inquit) nulla datur natura creata realiter dicibilis de pluribus, (hoc enim proprium est naturae divin) licet naturz, secundum se, seclusa singularitate, quam habet, non repugnet esse cum alia singularitate. Toto ergo coelo errant, qui putant Seotum posuisse universale positive commune a parte rei ; de hae quaestione late acunt Lvchet. et Tartaret. hic.
Sed contra (a) istud videntur esse duse objectiones, una, quia videtur ponere universale esse aliquid reale in re, quod est contra Commentatorem 1. de Anima com. 8. qui dicit, quod entellectus facit universalitatem in. rebus, ita quod non existit nisi per ipsum, et sic est ens tantum rationis. Probatio consequentiae, nam ista natura, secundum quod est ens in isto lapide, prior tamen naturaliter singularitate lapidis, est ex dictis indifferens ad hoc singulare et ad illud.
Praeterea, Damascenus cap. 8. Oportet, inquit, scire quod. aliud. est re considerare, et aliud ratione et cogitalione; igitur in omnibus creaturis hypostasum quidem divisio re consideratur ; communitas autem et. coputatio intellectu consideratur. [utelligimus enim intelleclu, quoniam Petrus et Paulus unius sunt nature, et communem habent naturam, neque enim lc hypostases in se invicem sunt; seorsum enim unaquaeque et secundum partem, id est, secundum se ipsam separata. Et post : In increata vero, et supersubstantiali et. incomprehensibili Trinitate est e converso; illic enim commune quidem et unum re consideratur, cognitione vero est divisum.
Ad primum (b) dico, quod universale in actu est illud quod habet unitatem indifferentem, secundum quam ipsum idem est in potentia proxima, ut dicatur de quolibet i. supposito, quia primo Posteriorum : universale est, quod. est unum in multis et de multis. Nihil enim secundum quamlibet unitatem in re est tale, quod secundum ipsam unitatem praecisam sit in potentia proxima ad quodlibet suppositum, ut dicatur de quolibet supposito praedica- tione dicente : hoc est hoc, quia licet alicui existenti in re non repugnet esse in alia singularitate ab illa, in qua est, non tamen illud vere dici potest de quolibet inferiori, quod quodlibet est ipsum, hoc est enim solum possibile de objecto eodem indifferenti actu considerato ab intellectu, quod quidem ut intellectum habet unitatem etiam numeralem objecti, secundum quam ipsum idem est praedicabile de omni singulari, dicendo quod hoc est hoc:
Ex hoc apparet (c) improbatio illius dicti, quod intellectus agens facit universalitatem in rebus, per hoc quod denudat ipsum quod quid es in phantasmate existens, nam ubicumque est, antequam in intellectu possibili habeat esse objective, sive in re sive in phantasmate, sive habeat esse certum, sive deductum per rationem, et si sit non per aliquod lumen, sed semper sit talis natura ex se, cui non repugnet esse in alio; non tamen est tale, cui potentia proxima convenit dici de quolibet, sed tantum est in potentia proxima, ut est in intellectu possibili; est ergo in re eommune, quod non est de se hoc, et per consequens ei de se non repugnat esse non hoc. Sed tale commune non est universale in actu, quia deficit ei illa differentia, secundum quam completive universale est universale, secundum quam scilicet ipsum idem aliqua identitate est praedicabile de quolibet individuo, ita quod quodlibet sib ipsum.
Ad secundam (d) instantiam de Damasceno, dico quod eo modo. quo in divinis commune est unum reale, eodem. modo commune in creaturis non est unum reale; ibi enim commune est singulare et individuum, quia ipsa natura divina de se est hec. Eodem modo manifestum est, quod nullum universale in creaturis est realiter unum; hoc enim ponendo esset ponere, quod aliqua natura creata non divisa praedicaretur de multis individuis praedicatione dicente : hoc est hoc, sicut dicitur Pater est Deus, et Filius est idem Deus. Taien in creaturis est aliquod commune unum unitate reali minori unitate numerali; et illud quidem commune non esf ita commune, quod sit predieabile de multis, licet sit ita commune, quod non repugnet sibi esse in alio, quam in eo in quo est.
Dupliciter igitur patet quomodo auctoritas non est contra me, Primo, quia loquitur de unitate singularitatis in divinis; et hoc modo non solum universale ereatum non est unum, sed nec commune in creaturis. Secundo, quia loquitur de communi pr2dicabili, non praecise de communi, quod determinatum est de facto, licet non repugnet sibi esse in alio, quale commune praecise potest poni in creatura realiter.
Et per hoc (e) patet ad argumentum principale, quia Philosophus improbat illam fictionem quam imponit Platoni, quod scilicet non possit hic homo per. se existens, qui ponitur idea, per se esse universale omni homini; quia omnis substantia per se existens est propria ei, cujus est, hoc est, vel ex seipsa, vel est propria per aliquod contrahens facta propria, quo contrahente posito non potest inesse alteri, licet non repugnet ei ex sc inesse alii.
Ista etiam glossa vera est, loquendo de substantia secundum quod sumitur pro natura; et tune sequitur, quod idea non erit substantia Socratis, quia nec natura Socratis, quia nec ex se propria, nec appropriata Socrati, ut sil tantum in eo, sed etiam in alio secundum ipsum. Si autem accipiatur substantia pro substantia prima, tunc verum est, quod quaelibet substantia est ex se propria illi, cujus est; et tunc multo magis sequitur, quod illa idea quae ponitur substantia per se existens isto modo, non ponit esse substantia Socratis vel Platonis, sed primum membrum ad propositum sufficit.
Ad confirmationem opinionis patet, quia non ita se habet communitas et singularitas ad naturam, sicut esse in intellectu et esse verum extra animam, quia communitas convenit natur: extra intellectum, et similiter singularitas. Et communitas convenit ex se naturae, singularitas autem convenit nature per aliquid in re contrahens ipsam ; sed universalitas non convenit rei ex se, et ideo concedo, quod quaerenda est causa universalitatis, non tamen qusrenda est causa communitatis alia ab ipsa natura; et posita communitate in ipsa natura secundum propriam entitatem et unitatem, necessario oportet quaerere causam singularitatis, quae superaddit aliquid illi naturae cujus est.
On this page