Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua

QUAESTIO II.

Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum. sit de se individua ?

DD. citati qwzst. praeced. ei llenr. quodi. 5. quaest. 8. et 15.

Quod non, quia unum non dicit nisi privationem divisionis in se, et privationem identitatis ad aliud; igitur cum singularitas vel individuatio non dicat nisi duplicem negationem, non oportet ejus causam positivam quaerere, sed sufiicit negatio. Prima propositio probatur, quia si wnwm diceret rationem positivam, non diceret nisi eamdem, quam dicit ens, tunc enim esset nugatio dicendo, ens unum; nec aliam rationem dicit, quia tunc in quoeumque ente esset entitas addita entitati, quod est inconveniens.

Contra, prima substantia per se generatur 7. Metaph. et per se operatur, primo Metaph. et ex hoc distinguitur a secunda, cui neuirum convenit per se primo; ergo ista conveniunt prime substantiae per illud, quod addit supra secundam substantiam, non autem conveniunt ista alicui formaliter per negationem; ergo prima substantia non addit tantum negationem supra secundam.

(a) Hic dicitur, quod non individuatur per aliquod positivum, quia illud esset materia vel forma, vel aliquid consequens materiam vel formam ; et haec vel est absolutum vel respectivum, non per materiam, ut post ostendetur; nec per formam, quia quaeram de forma, per quid individuatur, quia nec ex se ipsa, sicut nec natura, de qua dictum est supra ; queeram ergo per quid, et ulterius de illo alio, et sic in infinitum ; nec potest dari aliquid consequens absolutum, quia quaeram de illo eodem modo; nec per respectivum, quia respectus praesupponit fundamentum, et sic non individuat ipsum; ergo negatio est ratio. Unde ponit Henricus duplicem negationem esse. Vide in quodlibeto 5. quest. 8.

SCHOLIUM.

Posita sententia Henrici asserentis naturam individuari per negationem, explicat oplime sensum quaest. et probat effieacissime, naturam non fieri individuam per negationem .: probationes sunt satis clarae.

Contra ista, (a) primo expono intellectum quaestionum motarum de ista materia; non enim quaero, quo natura est singularis vel individua, si ista significent intentionem secundam, quia tunc intentione secunda formaliter esset natura singularis, et effective ab intellectu causante illam intentionem secundam conferentem, scilicet hanc naturam, sicut subjicibile ad praedicabile. Nec etiam quaeritur de unitate numerali reali, qua formaliter natura est sic una; nam unitate numerali reali est res formaliter una, sive illa unitas convertatur cum ente, sive sit de genere Quantitatis, sive dicat privationem, sive positionem. Sed quia in entibus est aliquid indivisibile in partes subjectivas, hoc est, eui formaliter repugnat dividi in plura, quorum quodlibet sib ipsum, quaeritur non quo formaliter illud sibi repugnat, quia sic repugnantia formaliter sibi repugnat, sed quo ut fundamento proximo et intrinseco ista repuenantia insit isti.

Est ergo intellectus (b) quaestionis de hac materia, quid sit in hoc lapide, per quod sicut per fundamentum proximum, simpliciter repugnat sibi dividi in plura, quorum quodlibet sit ipsum, qualis divisio est propria toti universali in suas partes subjectivas.

Hoc modo intelligendo, probo quod non sit aliquod individuum formaliter per negationem vel privationem, sicut videtur ista positio ponere. Primo, quia nihil simpliciter repugnat alicui enti per solam privationem in eo, sed per aliquid positivum in eo; igitur dividi in partes subjectivas non repugnat huie lapidi in eo, quod est quoddam ens, per aliquas negationes. Proba!io antecedentis, quia quantumcumque negatio tollat potentiam proximam ad agere et pati, ut' per hoc idem ens in quo est negatio, careat potentia proxima ad aliquid; non tamen ponit. formalem repugnantiam illius entis ad aliquid, quia per possibile vel impossibile, circumseriplis illis negationibus, cum non sint, staret tale cum opposito illarum negationum, et ita cum illo, cui dicitur repugnare per se, quod est impossibile. Exemplum hujus, si substantia intelligatur non quanta, non est divisibilis, hoc est non possibilis dividi potentia propinqua, non tamen repugnat sibi dividi, quia tunc repugnaret sibi recipere quantitatem, per quam formaliter posset dividi. Stante igitur natura substantiae corporea, non repugnat sibi quod sii divisibilis.

Similiter si non habere visum, tollat potentiam proximam ad videndum, non tamen facit repugnantiam simpliciter ad videre, quia potest stare eadem natura positiva, in qua fuit haec negatio, et potest sibi inesse oppositum illius negationis, sine repugnantia ex parte naturae. Ita potest argui in proposito, cum iste ponat naturam ex se non esse unam et individluam, nunquam tamen per aliquam negationem positam in natura, repugnabit sibi formaliter dividi, et i£a nunquam erit aliquod ens positivum in rebus, quod erit complete individuum.

Et si aliquo modo (c) instetur prime propositioni hujus rationis, saltem assumo istam propositionem : Nulla imperfectio repugnat alicui, nisi propter aliquid positi vum in eo, ita quod nulla imperfectio repugnat alicui, nisi propter aliquam perfectionem, qua est aliquid positivum et entitas positiva; sed dividi est quaedam imperfectio, et ideo non potest competere naturae divina, ergo; etc.

Item, negatione (d) non constituitur aliquid formaliter in entitate perfectiori, quam sit illa entitas prsasupposita negationi, alioquin negatio esset formaliter entitas positiva. Sed prima substantia per Philosophum in Pradicamentis, esb maxime substantia, et etiam magis substantia quam secunda; ergo non formaliter constituitur in entitate primz substanti? per negationem, in quantum distinguitur a secunda.

Item, de singulari (e) per se primo praedicatur illud, cujus est singulare; sed de aliquo ente accepto sub negatione, non praedicatur per se aliqua entitas ratione totius subjecti, quia totum non est per se unum; si ratione partis, tunc non est praedicatio superioris de inferiori, sed ejusdem de se.

Praeterea, licet ista positio videatur esse falsa in se, propter argumenta jam facta, si intelligat individuum constitui in entitate et unitate singularitatis per negationem, tamen videtur omnino superflua, et non respondere ad quaestionem, quia 1Dsaa posita ad- huc remanet eadem quaestio. Nam de duplici negatione, quam ponit, quaero quare negatio ista convenit illi; si istam duplicem negationem dicit esse per se sicut per causam, dat causam suilipsius; si non dat causam hujus, non respondetur ad quaestionem ; quaeritur enim illud, per quod repugnat oppositum istarum negationum, et per consequens per quid insunt istae negationes. Similiter quaero unde negatio sit hsec, cum sit ejusdem rationis in isto et in illo, nam sicut in Socrate est duplex negatio opposita illi, quae est in Platone, ita in Platone est negatio duplieis rationis; unde ergo Socrates est singularis hac singularitate propria et determinata, et non singularitate Platonis? Non potest dici, nisi dicatur unde negatio sit hsec negatio, et hoc non potest esse nisi per aliquid positivum.

Concedo igitur conclusionem isfarum rationum, quod necesse est per aliquod positivum intrinsecum huic lapidi, tanquam per rationem propriam repugnare sibi dividi in partes subjeetivas, et illud positivum erit quod dicitur esse per se causa individuationis, et per individuationem intelligo istam indivisibilitatem, sive repuenantiam ad divisibilitatem.

Ad argumentum ad oppositum, licet assumptum sit falsum, de quo forte alias, tamen si verum esset, quod unum significaret formaliter illam duplicem negationem, non sequitur, quod non habeat aliquam causam positivam, per auam insit ei illa duplex negatio, nam et unitas specifica pari ratione significaret duplicem negationem, et tamen nullus negat entitatem positivam esse rationem unitatis specificae, a qua entitate positiva sumitur ratio differentiae specificae. It istud est bonum argumentum pro solutione quaestionis et pro opinione, quia cum in qualibet unitate minore unitate numerali, sit dare entitatem positivam, qua sit ratio per se illius unitatis, et illius repugnantiae ad multitudinem oppositam, maxime vel aequaliter erit hoc dare in unitate perfectissima, quae est unitas numeralis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2