Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua vel ratio individuandi aliud

QUAESTIO III. Utrum substantia materialis per actualem existentiam sit individua, vel ratio individuandi aliquid aliud.

llnr. quodl. 2. q. 8. Fonseca 5. Met. q. 2. sec. 2. Soncin. 7. Mel. q. 32. Goffred. Donet. et Bahon. citati a marginisiis hic. Suar. Met. d. 5. sect. 5.

(a) Tertio quaero sine argumentis, an substantia materialis per actualem existentiam sit individua, vel ratio individuandi aliquid aliud? Dicitur, quod sic, quia ez: 7. Metaph. actus determinat et di-: stinguit; ergo ultima distinctio est per ultimum actum; ultimus autem actus individuorum est secundum esse existentiae, quia quodlibet aliud ab ipso intelligitur in potentia ad 1ipsum.

SCHOLIUM.

Rejicit asserentes existentiam esse id, quo natura sit individua; primo, existentia jnon estex se individua ; secundo, supponit distinetionem essentiz.

Contra istud, (a) primo, quia quod non est ex se distinctum, nee determinatum, non potest esse primum distinguens vel determinans aliud; sed esse existentis eo modo, quo distinguitur ab esse essentis, non est ex se distinctum, nec determinatum. Non enim esse existentiae habet proprias differentias, alias a differentiis esse essentis, quia tunc oporteret ponere propriam coordinationem exi- stentiarum, aliam a coordinatione essentiarum, sed praecise determinatur ex determinatione alterius; igiturnon determinat aliquid aliud.

Ex hoc potest argui aliter, quia illud quod praesupponit coordinationem et distinctionem alterius, non est prima ratio distinguendi ipsum vel determinandi ipsum; sed existentia, ut. determinata et distincta praesupponit ordinem et distinctionem essentiarum, igitur, etc. Et si dicatur, (b) quod praesupponit distinctionem et. determinationem omnem aliam ab illa, quae est ad individua; sed istam, qus est quasi per individuum, causat, igitub, etc.

Contra (c), in coordinatione praedieamentali sunt omnia, qua per se pertinent, ad illam coordinationem, circumscripto quocumque, quod nihil est illius eoordinationis, quia secundum Philosophum primo Posteriorum , status est in quolibet Praedicamento, in sursum etin deorsum; igitur sicut invenitur supremum in genere praecise considerando illud sub ratione essentive, et inveniuntur genera intermedia, et species, et differentie, ita invenitur etiam infimum, id est, singulare absque omni existentia actuali, quod patet evidenter, quia hic homo non plus includit formaliter existentiam actualem quam homo.

Praeterea, eadem questio est de existentia, quo et unde contrahitur ut sit haec qua est, et de natura. Nam (d) si natura specifica eadem sit in pluribus individuis, habet existentiam ejusdem rationis in eis; sicut ergo probatur n solulione prime questionis, quod Ista natura non sit de se haec, ita potest quaeri per quid existentia sit haec, quia non est dare, quod sit de se hae, et ita non suficit dare primam existentiam, qua natura sit haec.

Per hoc (e) patet ad argumentum, pro opinione dico, quod actus distinguit eo modo quo est actus; sed actus accidentalis distinguit accidentaliter, sicut actus essentialis distinguit essentialiter; ita dico, quod ultima distinctio in coordinatione predicamentali est distinctio individualis, et illa est per ultimum actum per se pertinentem ad coordinationem praedicamentatem ; sed ad hanc coordinationem praedica. mentalem non per se pertinet existentia actualis; actualis autem existentia est ultimus actus, sed posterior tota coordinatione praedicamentali; et ideo concedo, quod existentia distinguit ultimate, sed distinctione, quae est extra totam per se coordinationem praedica: mentalem, quae distinctio est aliquo modo aceidentalis, licet non sil vere accidentalis, tamen sequitur totam distinctionem secundum esse quidditativum ; eo ergo modo quo est actus, distinguit, et in quo est ultimus actus, ultimate distinguit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3