Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis

QUAESTIO IV. Utrum substantia materialis sit per quantitatem individua vel singularis ?

D. Thom; 1, 5.79. 2: aYh:2. 66.4. DU. al. A. of. 2. p. q. T1. art. 2. Aogid. quodl. 1. q. 5. Goffred. quodl. 6. q. 16. Soncinas 7. Mel. g. 33. 34. Ferr. 1. contra Gent. cap. 21. Cajet. opusc. de ente et essent. Suar. Mel. d. 5. sec. 3.

Quod sic, Boetius de Trinit. "In numero differentiam variabilitas accidentium facit, nam tres homines nec specie, nec genere differunt, sed. suis accidentibus. Nam si animo cuncta his accidentia separemus, locus tamen cunctis diversus est, quem unum fingere duobus minime possumus. Duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, et ideo sunt plures numero, quanto accidentia plura sunt". Inter omnia autem accidentia primum est quantitas, quam videtur specialiter exprimere in loco dicendo, quod eumdem locum fingere duobus non possumus, qui competit eis inquantum quanta.

Praeterea, Damascenus in Elementario. cap. 9. non computando prooemium : "Omnis res in qua differt hypostasis ab. ejusdem. speciei hypostasi, dicitur. adventitia differentia , et, caracteristica proprietas, et qualitas hypostatica". Hoc autem accidens est, velut homo differt ab altero homine, quoniam hic quidem longus, hic autem brevis.

Praeterea, quinto Metaphys. Avicenna: "Nature, quae eget materia. ad ejus esse, adveniunt accidentia et. dispositiones extrinsece, per quas individuatur."

Contra, sicut arguitur ad secundam quaestionem prima substantia per se generatur, et per se operatur, et hoc inquantum distinguitur a secunda, eui ista non conveniunt per se; sed ista non conveniunt enti per accidens. De generari patet 6. Metaphys. de operari patet, quia unum per se agens est unum per se ens, et hoc ia uno ordine causae.

SCHOLIUM.

Sententia Goffredi, quae videtur D. Thom. et suorum, substantiam materialem individuari per quantitatem, suadetur tribus rationibus.

Hic dicitur, quod substantia materialis est singularis et individua per quantitatem, et ponitur talis ratio, quia quod primo convenit alicui et per se, convenit cuilibet alteri per rationem ejus. Sed substantia et quantitas non faeiunt unum per se, sed tantum unum per accidens, et per consequens nulla proprietas convenit per se una eis simul et saeque primo, sed uni per aliud. Dividi autem in partes ejusdem rationis, est proprietas una, quae per se convenit quantitati, ex 5. Metaph. ergo convenit alii, scilicet substanti per rationem ejus; talis est divisio speciei in ejus individua, quia ista dividentia non sunt formaliter ita alterius rationis, sicut sunt species dividentes genus. Et ex hoc ultra, esse divisibile in partes ejusdem rationis, convenit alicui ratione quantitatis, ex 5. Metaph. ae idem est principium divisionis in aliqua natura, et distinctionis divisorum ; igitur per quantitatem distinguuntur individua individualiter ab invicem, et ex hoc concluditur, quod per quantitatem convenit rei divisio inindividua, cui primo convenit talis distinctio; ergo per quantitatem individuum fit individuum.

Praeterea, hic ignis non differt ab illo igne, nisi quia forma differt a forma; nec forma differt a forma, nisi quia recipitur in alia et alia parte materive, nec pars materis ab alia parte, nisi quia est sub alia et alia parte quantitatis ; ergo tota distinctio hujus ignis ab illo igne reducetur ad quantitatem, sicut ad primum distinctivum.

Confirmatur ratio, quia generans generat aliud propter distinctionem materie, maieria ista geniti necessario praesupponitur quanta, et sub quantitate distincta. Quod quanta, patet, quia agens naturale non potest agere in non quantum; patet etiam quod quanta alia quantitate, quia non potest esse quanta quantitate generantis. Sed ista quantitas praecedit naturaliter esse ipsius geniti; igitur et distinctionem ipsius generantis et geniti; non autem praecederet naturaliter, si non esset naturaliter requisitum, et per se ut distinctivum ipsius.

SCHOLIUM.

Rejicit praedictam sententiam, probans primo nullum aecidens individuare substantiam, et hoc tribus viis. Prima, quia idem individuum substanti: manet, non obstante quaeumque aeeidentium mutatione. Secunda, quia substantia secundum tolam coordinationem prwdieamentalem, prior est omni aceidente. Tertia, quia coordinationes predieamentales sunt primo diverss, et ideo individua substantiae, cum fiunt per accidentia. Has tres late tractat, et clare.

(a) Contra istam conclusionem arguo quatuor viis. Primo ex identitate rationis numeralis, sive individuationis vel singularitatis. Seeundo ex ordine substantiae ad aceidentia. Tertio, ex ratione coordinationis praedicamentalis; et iste tres vise probabunt communiter, quod nullum accidens potest esse perse ratio, per quam substantia materialis individuatur. Quarta via erit specialiter contra quantitatem, quantum ad conclusionem opinionis. Et quinto arguetur specialiter contra illas rationes opinionis.

Quantum ad primam viam, primo expono, quid intelligo per individuationem, sive unitatem numeralem, sive per singularitatem, non quidem unitatem indeterminatam, secundum quam quodlibet in specie dicitur unum numero, sed unitatem signatam ut hano, ita quod sicut prius dictum est, quod individuum impossibile est dividi in partes subjectivas, et quaeritur ratio impossibilitatis, ita dico, quod individuum est incompossibile, non esse hoc signatum hae singularitate, et quaeritur causa non singularitatis in communi, sed hujus singularitatis in speciali signatse, scilicet ut est haec determinate. Hoc modo intelligendo singularitatem ex prima via arguitur dupliciter :

Primo sic (b) substantia actu existens, non mutata aliqua transmutatione substantiali, non potest fieri de hac non haec, quia ista singularitas (sicut modo dictum est) non potest inesse alia et alia eidem substantiae manenti eadem. non substantialiter mutatae. Sed substantia actu existens nulla substantiali mutatione facta in ipsa vel mutata, potest sine contradictione esse sub alia et alia quantitate, et quocumque accidente absoluto; ergo nullo modo tali est formaliter haec substantia hae singularitate signata. Minor patet, quia nou est contradictio quod Deus substantiam quantam ista quantitate eamdem conservet et informet eam alia quantitate, nec propter hoc substantia illa actu existens mutabitur mutatione substantiali, quia non erit mutatio nisi a quantitate in quantitatem. Similiter si mutetur a quoeumque aecidente sine mutatione substantiali, sive hoc sit possibile, sive impossibile, non propter hoc erit formaliter non haec.

Si dicas, quod istud est miraculum, et ideo non concludit contra rationem naturalem, contra, miraculum non est respectu contradictoriorum, ad quae nulla est potentia. Sed contradictioest eamdem substantiam manentem esse duas substantias, sine mutatione substantiali, et hoc tam successive quam simul, quod tamen sequitur, $1 per aliquod accidens esset formaliter hcec substantia ; tunc enim accidente succedente accidenti, eadem substantia non mutata, esset suecessive duse substantiae.

Confirmatur etiam illud per simile de unitate specifica, quia impossibile esti unam substantiam manentem non mutatam specifice, esse simul vel successive hanc speciem, et non hanc speciem ; ergo a simili in proposito.

(c) Secundo sic : duarum productionum completarum in esse substantiali, non potest esse eadem substantia primus terminus. Probo, quia tunc utraque acciperet perfectum esse substantiale, ex quo utraque est completa, et ita idem bis produceretur complete, et tunc Si iste? duse productiones non essent simul, eadem substantia per se et actu existens produceretur, cum jam actu existit; saltem igitur duarum productionum successivarum extremum et terminus idem esse non potest. Sed generationis panis erat hic panis terminus primus, panis autem ille transubstantiatus est, manente eadem quantitate; creetur igitur alius panis, et afficiatur ista quantitate manente; sequitur quod terminus creationis erit panis, idem cum illo pane, qui erat terminus generationis, quia eadem singularitate numero erit hiec panis formaliter hie, qua fuit alius panis hic; et sequitur ultra, quod idem panis erit transubstantiatus, et non transubstantiatus: imo sequitur quod nullus panis sit transubstantiatus, quia non panis universalis, nec panis hic singularis, quia iste panis manet non mutata quantitate, qua erat formaliter hic panis ex dato; igitur nihil omnino est transubstantiatum in corpus Christi, quod est haereticum dicere.

(d) Ex secunda via arguitur sic : substantia est prior naturaliter omni aecidente, secundum Philosophum septimo Metaph. et est, intentio sua de substantia secundum quod est unum istorum quae dividunt ens. ita auod exponere ibi substantiam pro Deo, vel pro prima causa nihil est ad intentionem ejus. Ita enim probat substantiam esse primam, quomodo probat substantiam esse de numero dividentium ens, quod est prior omni accidente, ita scilicet ad determinandum de omnibus quae dividunt ens, sufficit. determinare de substantia tanquam de primo, pro eo quod cognitio accidentium habetur, ex eo quod attribuuntur substantis. Istud autem non potest esse nisi de substantia secundum totalem coordinationem suam ; igitur nihil posterius ista coordinatione potest esse ratio formalis qua aliquid est in ista coordinatione. Ex ratione igitur prioritatis substantiae, secundum quod communis est, sufficit, determinatio substantiae prime, eui convenit ista prioritas naturalis ad omne accidens; ergo convenit substantiae prime ex ratione sua quod sit haec prius naturaliter, quam determinetur aliquo accidente.

Et potest confirmari consequentia, quia si aliquid sit prius ad aliud, maxime primum illius, est primum ad illud; sed maxime primum substantiae in communi, est substantia prima; igitur substantia prima est prior simpliciter omni aceidente, et ita est prius hec quam aliquo modo determinetur per aliquid aliud.

(e) Hic dicitur, quod licet prima substantia sit prior quantitate in essendo,non tamen in dividendo et in individuando, sicut etiam substantia est prior in entitate, non tamen in divisibilitate. Contra, isfia responsio seipsam destruit, quia si prima substantia est prior naturaliter in essendo ipsa quantitate, et non potest intelligi prima substantia in suo esse, nisi inquantum hze, ergo non erit haec per quantitatem.

(f) Praeterea, forma est simplici ter prior composito, secundum probationem Aristotelis septimo Metlaph. cap. 2. ergo si quantitas sit forma primae substantiae, ipsa erit prior prima substantia in essendo; quod si non sit forma in essendo, igitur nec in unitate competente prima substantiae, inquantum tale ens; quamlibet enim entitatem consequitur propria unitas, non habens aliam causam propriam sul quam causam entitatis.

Praeterea, (g) eodem modo substantia est prior naturaliter omni accidente, quo est subjectum omnium aecidentium; inquantum enim subjectum probatur esse prius definitione omni accidente, quia sic ponitur in ordine cujuslibet. definitionis per additamentum; sed ut est subjectum est haec substantia, quia secundum Philosophum 412. Metaph. singularium effectuum sunt causs singulares in quocumque genere causa; igi. tur singularis accidentis singulare subjectum est causa. Et confirmatur (h) maxime de accidente per aecidens, quia illud primo inest singulari secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Eodem.

Praeterea, omne quod est prius alio natura, est prius duratione hoc modo, scilicet. quod quantum est de se, non repugnat sibi contradictorie posse esse prius duratione suo posteriori. Universaliter (i) enim prioritas naturae includit in priori, posseesse sine posteriori sine contradictione, ex quinto Metaph. cap. de Priori; igitur sine con. tradietione posset quaecumque substantia, quantum est ex se, esse prius duratione omni accidente, et ita quantitate.

(j) Ex tertia via arguitur sic in quaeumque coordinatione praedicamentali sunt, omnia pertinentia ad illam coordinationem, eircumscripto quocumque alio quod non est aliquid illius eoordinationis essentialiter. Hoc probatur, quia duse eoordinationes sunt primo diversa, et ita nihil unius est tale per aliquid coordinationis alterius, sed ad coordinationem istam in quantum finita est, et in sursum et deorsum, secundum Philosophum primo Posteriorum, sicut pertinet aliquid primum praedicatum de quo nihil praedicatur, ita pertinet infimum subjectum cui nihil subjicitur; ergo singulare vel individuum, est in qualibet coordinatione per nihil alterius coordinationis.

Praeterea secundo, in qualibet coordinatione, circumscripto quocumque alterius coordinationis, est ratio speciei, nam speciem nulla opinio fingit in aliquo genere esset per rationem alterius generis, loquendo de absolutis, sed de ratione speciei est, quod sit de. pluribus differentibus numero praedieabilis; ergo in qualibet coordinatione potest inveniri aliquid intrinsece individuum et singulare, de quo species praedicatur, aut saltem potest inveniri aliquid non de multis praedicabile, alioquin non erit in ista coordinatione aliquid species specialissima, de cujus ratione est esse prreedicabile, si nihil hujus sit subjicibile.

(k) Praeterea tertio, infimum subjicibile et subjectum recipit per se praedieationem cujuslibet praedicabilis, sicut. primum praedicatum praedicatur per se de quolibet illius coordinationis. Sed ens per aecidens inquantum ens per accidens, nullius recipit praedicationem per se ;igitur infimum subjicibile non potest esse ens per accidens ; ageregans autem res diversorum generum est ens per accidens, secundum Philosophum, 5. Metaph. c de Uno.

(l) Praeterea, quando aliquid convenit seu natum est convenire alieui prscise secundum aliquam rationem ; cuicumque convenit essentialiter. secundum illam rationem, convenit ei simpliciter et essentialiter. Sed esse singulare vel universale in coordinatione generis substantiae convenit alicui praecise inquantum est illius coordinationis, circumscripto omni quod est alterius generis; igitur cui essentialiter convenit communitas, inquantum est istius coordinationis, convenit ei simpliciter et, essentialiter ; sed quantumcumque contrahatur per aliud alterius generis, nihil tamen tollitur circa ipsum, pertinens ad suam coordinationem, (quantumcumque enim Socrates determinetur per album vel nigrum, ad quae fuit in potentia, non est Socrates magis determinate in genere Substantiae quam erat prius, quia prius erat hio); igitur quantumeum«que ponatur natura in genere substantive contrahi ad individua per aliquod alterius generis, remanebit illa natura communis formaliter contracta, sicut non contracta; et ideo ponere commune fieri individuum per aliquid alterius generis, est ponere illud esse commune simul et individuum et singulare.

SCHOLIUM.

Rejicit efficaciter /Egidium asserentem, signationem materi: esse rationem individui, et rationes sunt satis clars.

Propter argumenta (a) forte istarum duarum viarum fugienda tenetur positio de quantitate alio modo, hoc modo, scilicet quod sicut extensio materise est alia natura a natura quantitatis ipsius materie, et nihil addit super essentiam materie sic signatam, sic signatio materiae, quam habet ccausaliter per quantitatem, est alia a signatione quantitatis suae, et prior naturaliter signatione, quam habet per quantitatem, quia substantia ut substantia, naturaliter est prior quantitate sine quocumque aecidente. Et ista signatio materie est alia ab illa, quae est quantitas, sed non est alia a substantia, ita quod sicut materia non est habens partes per naturam quantitatis, quia pars materiae est materia, sic substantia signata non est nisi substantia; signatio enim solum dicit modum se habendi.

Contra, ista positio (b) videtur includere contradictoria duplieiter. Primo, quia impossibile est aliquid dependens a posteriori naturaliter, esse idem priori naturaliter, quia tunc esset prius et non prius. Sed substantia est, prior naturaliter quantitate per eos; igk tur nihil causatum per quantita- tem, sive qualitercumque praeexigens naturam quantitatis, potest esse idem substantiae, non igitur ista signatio est idem substantiae, et tamen causata a quantitate. Probatio majoris, ubi est vera et realis identitas, licet non sit formalis, ibi impossibile est hoc esse et illud non esse, quia tunc idem realiter esset et non esset. Sed possibile est prius naturaliter esse sine posteriori naturaliter; ergo per eonsequens multo magis absque eo quod derelictum est, vel causatum a posteriori naturaliter.

Praeterea, (c) illud quod est necessaria conditio causae in causando, non potest habere esse a causato, quia tunc causa inquantum sufficiens ad causandum, esset causata a causato, et esset illud causatum suiipsius causa, et. pro tanto posset dare caussa causationem suiipsius. Sed singularitas substantiae, sive signatio, est necessaria conditio in substantia ad causandum quantitatem, quia sicut argutum est, causatum singulare requirit causam singularem ; ergo impossibile est istam signationem esse a causato a substantia, inquantum singularis.

Praeterea, quaero quid est, quantitatem derelinquere, vel causare modum talem in substantia? $i nihil est, nisi quod praefuit quantitati, tunc nullo modo est signatio per quantitatem, quia tunc simpliciter signatio substantiae praecederet naturaliter quantitatem ; si autem aliquid aliud, quaero quomodo causetur a quantitate et quo genere causse? Non videtur posse assignari ihi nisi genus causae effi- cientis, sed quantitas non est forma activa.

Praeterea, quare magis derelinquit quantitas talem modum in substantia eumdem realiter substantiae,quam qualitasquantitati,ut albedo; rion videtur ratio, quia sieut albedo seipsa est forma superfielel, et non mediante aliqua alia forma derelicta, ita videtur quantitas esse forma substantiae, qua substantia est quanta, et non derelinquere formam.

SCHOLIUM.

Probatur specialiter substantiam non individuari per quantitatem. Primo, quia alias idem esset genitum et corruptum. Secundo, ipsa non est de se hiee. Tertio. omnes rati- ones adductae quaest. 1. suadentes quod. substantia non est de se hxc, idem probant de quantitate, atque adeo non faciet substanliam de se, hanc.

Ex quarta via arguo sic (d): quantitas ista qua substantia est hzee signata, aut est quantitas terminata, aut inter minata ; non terminata, quia illa sequitur esse formein materia, et per consequens singularitatem substantive, quia Sicut substantia est causa ejus, ut est terminata, ita hsc substantia est causa ejus, ut est haec terminata. Si autem quantitas interminata sit. causa, quare substantia est hsec, contra, illa quantitas interminata manet eadem in generato et corrupto; ergo non est causa alicujus signationis terminats.Si dicatur, quod non sequitur, (e) quia quantitas non ponitur causa singularitatis, nisi praesupposita unitate specifica, sed generatum et corruptum non sunt ejusdem speciei.

Contra, pono quod ex aqua primo generetur ignis. Secundo ex igne generetur aqua; in prima aqua corrupta, et in secunda generata, est eadem quantitas, et non solum quantitas interminata, sed etiam terminata, quia potest habere eumdein. terminum a forma, vel saltem sufficit eadem interminata, et illa per te, est causa singularitatis praesupposita unitate specifica . ergo prima aqua et secunda aqua sunt hee aqua eadem numero, quod videtur impossibile, quia idem individuum numero non redit naturali actione ex secundo de Generatione, et 9. Physic.

Praeterea, si quantitas sit primo (f) individuans substantiam, oportet quod ipsa in se primo sit haec et de se distincta numeraliter ab alia; sed tunc tua propositio non est vera, scilicet quod omnis differentia formalis est specifica, quantitas enim haec et illa sunt formae, ergo differunt specifice. Et si quantitatem excipias ab ista propositione fundamentali zedifieii ruinosi, unde probatur, quod differentia formalis sit specifica? quaecumque enim ratio fuit adducta ex forma, aeque habebit locum in proposito, cum quantitas sit forma, sicut alia praedicata.

Et si dicas, imo quantitas (9) habet ex se situm determinatum, et per haec distinguitur ex se ab alia quantitate. Contra, quaero (h) de quo situ loqueris? aut de. situ, qui est Predicamentum, e^- ^e est naturaliter posterior q Piti. tate; aut de situ, qui est dif** rentia quantitatis, prout quantitas dicitur constare ex partibus haben. tibus positionem, et tunc est eadem quaestio quae prius, qualiter scilicet situs istius quantitatis. differt ab illo situ illius quantitatis? Qux» quaestio realiter est, quo: modo numeraliter quantitas haec differt ab illa? et ita, ut videtur, assignas rationem sulipsius. Nor enim notius est partes permanen: tes et continuatas in isto toto seipsis distingui a partibus perma nentibus et continuatis in illo toto quae duo, scilicet. continuationem et permanentiam, includit positio, ut est differentia quantitatis, quam quod hase quantitas differat seipsa ab illa.

(i) Praeterea, omnia argumenta quae facta sunt contra opinionem in 1. quest. ad probandum, quod earo non sit de se hee, possunt eadem fieri ad probandum, quod quantitas non sit de se haec, nam manifestum est, quod ratio linec dese communis est huie linez et illi nec major est contradictio intelligere lineam sub ratione universalis quam carnem. Habet etiam linea aliquam unitatem realem minorem unitate numerali, sicut et caro habet, propter easdem rationes, quae positae sunt in secunda ratione contra opinionem in 1. quest. Patet. etiam quod linea etl superficies sunt ejusdem rationis, in hac aqua et in illa; quare ergo hsc aqua est haec aqua et singularis? et non loquor de sineularitate vaga et indeterminata, sed signata et determinata.

SCHOLIUM.

Refutat rationes oppositae sententiae, positas num. 2. et singillatim respondet ad ipsas, in ad secundum, docet accidentia subjectari in composito, et sic. omnia accidentia geniti esse posteriora ipso, de quo - dist. 11: quaest. 2. art. 1. et. d. 12. quest. 3. Explicat etiam, num. 17. quomodo agens naturale produeat de non corpore corpus, id est, ex vel de materia corrupti genitum.

Contra (a) rationes opinionis, arguo primo contra primam, quod quantitas non sit ratio divisibilitatis in individua, quia quidquid est ratio divisibilitatis, inest for-- maliter illi, quod est divisibile ista divisione. Sed quantitas non inest formaliter speciei seu toti univer- sali, inquantum est divisibilis in partes subjectivas ; igitur ipsa non estf ratio divisibilitatis talis totius in partes tales.

Confirmatur ratio (b) quia totum universale quod dividitur in individua, et in partes subjectivas, predieatur de qualibet illarum partium subjecetivarum, ita quod quaelibet pars suhjectiva estipsum. Partes autem quantitativae in quas fit divisio totius continui, nunquam recipiunt praedicationem tolius divisi in ipsas; et licet coneurrant divisio totius homogoenei in partes quantitativas, et divisio speciei, sive divisio totius universalis in partes subjectivas, qua partes sunt individua, non tamen sunt unius totius divis], quia totum quantum dividitur divisione quantitativa, et non praedicatur de aliqua parte dividente, sicut nec quantum heterogeneum de suo dividente; universaliter enim nulla pars quantitativa est totum illud cujus est pars, sed cum hoc concomitatur, quod sunt plura individua habentia idem commune, quod commune dividitur in ipsa, alia divisione, et illud commune non erat illud quantum, quod dividebatur divisione quantitativa. Est igitur aliud totum divisum hae divisione et illa, et tamen in easdem partes per accidens, sed formaliler partes alterius rationis respectu hujus totius et illius, quia respectu hujus integrales, ct respectu illius subjectivas. Et propter istum concursum duarum divisionum duorum totorum in partes, in quibus concurrit diversa ratio partis, putaverunt aliqui, quod ista duo tota dividerentur in partes ejusdem rationis.

Et quod accipitur (c) a Philosopho, dicendum quod Philosophus non dicit quantum dividi in partes ejusdem rationis, sed quod est divisibile in ea quae insunt, quorum utrumque, vel singulum est natum esse aliquid, et hoc aliquid, in ea quae insunt, inquit, tanquam componentia totum cul insunt; igitur non sicut in partes subjectivas, quae non sic insunt, quorum utrumque, si divisio fiat in duo, aut singula, si in plura, natum est esse aliquid per se scilicet existens, eo modo quo totum, quia inquantum (d) aliquid est pars quantitativa dividens, ita per se potest esse, sicut totum divisum; et hoc contra divisionem compositi in materiam et formam, et hoc aliquid, et hoc contra divisionem generis in species. Et si numerus componeretur ex diversis numeris, non obstaret rationi numeri inquantum quantus, quod divideretur in numeros alterius rationis; et eodem modo, non obstaret universali, puta quanto, quod divideretur in partes alterius rationis, $i componeretur ex bicubito et tricubito, quae differunt specle; ita etiam quantitati non obstaret divisio sulipsius in partes ejusdem rationis.

Concedo ergo universaliter de facto, quod licet totum non requirat quod dividatur in partes alterius rationis, famen non requirit eas esse distincto rationis, quia inquantum sunt partes quanti non sunt alterius rationis; licet enim caput, cor, et manus sint partes quantitativee et alterius rationis, non tamen sunt alterius rationis inquantum sunt praecise partes quanti. Eo ergo modo quo verum est, (licet a Philosopho non posset accipi) quod quantum dividatur in partes ejusdem rationis, omnino non est ad propositum, quia non dividitur in partes, in quibus includatur ratio divisi, sed in partes, quae infuerunt diviso, et habent rationem unam non illius, sed alicujus communis illi toti et ipsis; species autem dividitur in partes ejusdem rationis. quarum quaelibet ineludit rationem divisi, et non aliquid aliud alterius rationis commune diviso et dividentibus.

(e) Praeterea arguo contra secundam rationem. Generans inquantum generans, circumscripto omni alio, distinguitur a genito, quia non est intelligibile, quod idem generet se ; etiam in divinis, persona non generat se; sed generans inquantum generans, non includit quantitatem , sicut proprium generativum, nec genitum ut genitum, includit quantitatem ut per se formalem terminum generationis; ergo circumscripta utraque quantitate, scilicet gignentis et geniti, haec substantia distingueretur ab illa numeraliter.

Concedo ergo conclusionem omnium istarum rationum, quod impossibile est per aliquod acecidens substantiam esse individuam, hoc est, quod per aliquod accidens sibi, dividatur in partes subjectivas, et quod per illud repugnet sibi esse non hanc.

Ad primam rationem (f) pro opinione. patet ex 5. art. ad. quaesti- onem, quomodo male accipit minorem, et quae non potest haberi a Philosopho, et eo modo quo haberi potest vera illa minor, non est ad propositum de divisione totius in partes quantitativas.

Quando etiam ulterius accipit, quod eodem est aliquid divisibile, per quod partes dividentes distinguuntur, hoc falsum est, nam natura communis divisibilis est, ex. se in dividentia; non autem dividentia distinguuntur ex ratione nature communis, sed ex propriis distinctivis, ita enim apparet in genere, quia * genus est divisibile secundum se in plura genera et in plures species, et tamen genus non est ratio distinctionis specierum, sed differentiae constituentes plures species.

(g) Ad secundam rationem patet, quomodo ex illa potest .oncludi per idem, quod idem generaret seipsum. Sed ad formam argumenti dico, quod amb:ae praemissee sunt. falsse. Licet enim alia forma sit in alia materia, non tamen propter alietatem materie est alia forma, sed sicut entitas formae est prior illa, ita et sua alietas. Similiter alia praeemissa, scilicet quod est alia pars materia propter aliam partem quantitatis, falsa est, quia sive sit distinctio partium materie in se praeter quantitatem, sive non, prior est distinctio partium materie quam quantitatis, quia hujus 8eccidentis subjectum est hoc aliquid. Ad confirmationem, (h) cum dicitur quod cenerans non generat nisi de materia quanta alia quantitate, sive ila sit. sive non (de quo alias) saltem in partibus materisz distinetis secun 'um formam quantitatis, dico quod unitas materie est passio immediata, ita quod unitas ejus naturaliter praecedit rationem quamcumque generationis ; ratio enim generantis praecedit generans tale, scilicet naturale, quod scilicet requirit extra materiam suam aliam, de qua generat, et requirit istam . quantitatem, sicut. econcomitantem distinctionem materie a materia; et deberet probari, quod quantitas esset propria ratio unitatis talis, scilicet singularitatis in substantia, et probari quod est ratio sine qua non. respectu ultimi. Unde locus illius consequenti: nullus est.

SI objiecitur, (i) quod saltem ex confirmatione habebitur, quod quaniitas praecedit naturaliter individuationem substantiae generande, quod est contra conclusionem secunda vice improbantis opinionem; nam si generans prius requirat materiam quantam antequam generet, ergo naturaliter praesupponitur quantitas materia individuationi ipsius geniti.

(j) Respondeo, quod individuationi geniti praesupponitur quantitas corrupti, et omnia accidentia corrupti ordine durationis, quia corruptum praeexistit cum omnibus partibus suis, sed ex hoc nihil sequitur ad B, quod scilicet sib prioritas naturaliter quantitatis ad ejus individuationem, vel individuationem substantiae illius in qua est quantitas; nam ista aecidentia corrupti, qua praecedunt tempore genitum, sequuntur substantiam illam in qua sunt, et etiam illam, ut singularem, et eodem modo accidentia geniti, sequuntur substantiam genitam.

(k) Sed adhuc ulterius deducitur argumentum, quia quantitas non tantum praecedit, ut in corrupto genitum, sed praecedit naturaliter in genito formam geniti; probatio, alioquin in instanti, in quo cenerans inducit formam. induceret in non quantum, quod videtur esse contra illam propositionem, quod agens particulare non attingit ad substantiam materie, sed praecise attingit eam inquantum quantam.

Similiter hoc videtur esse contra Averroem in de substautia orbis, ubi videtur velle, quod maneat eadem quantitas in generato corrupto, alioquin generans generaret de non corpore corpus.

(l) Contra illud primo arguitur, quod hse ratio non valet, nec de- : bet adduci pro ista positione, quia fundator hujus positionis videtur tenere contra hoc adductum. Te-: net enim quod quantitas non sit! primus actus materis, neque. quod aliqua forma corporeitatis manet eadem in generato et corrupto; loquendo de corporeitate in genere substantiae, dicit nullam quantitatem manere eamdem numero in isto et in illo, et etiam cum ponat eam perficere substantiam compositam, et non materiam immediate ut subjectum, debet pouere illam aliam quantitatem geniti posteriorem naturaliter ipso genito, sicut illam corrupti posteriorem naturaliter ipso corrupto ; et ita ista deductio de prioritate quantitatis ad substan- tiam vel formam geniti (quidquid sit de Averroe) non est de opi. nione ponentis eam; hoc quoad hominem.

(m) Sed ad conclusionem in se, dieo cum isto quoad istud, quod si nulla forma ceorporeitatis maneat formaliter in igne et in aqua, nullum omnino accidens, quod requirit pro subjecto substantiam compositam, potest manere idem numero; sed quodlibet vel erit in corrupto ut in subjecto, vel in genito ut in subjecto, et ita quantitas et quodcumque aliud accidens, erit posterius naturaliter Substantia, et ita quantitas corrupti et quodcumque accidens ejus fuit naturaliter posterius substantia corrupta, et tunc de illa propositione non multum euro, quia videtur impossibilis. Nihil enim aliud videtur esse agens attingere passum in ratione passi, quam inducere in ipsum actum quo perficlatur; agens autem particulare inducit formam substantialem, qua materia perficitur inquantum materia, et. non inquantum quanta, ita quod quantitas sit ratio media inter agens et passum; ergo agens naturale illam attinvit secundum substantiam nudam, ut passum ab eo immediate transmutatum.

Ad Averroem dico (n), quod de eo quod aliquando esset non corpus, posset generari corpus, sed forte non posset naturale agens generare de non eorpore, corpus, sicut de corrupto, quia materia non corrumpitur, sed totum; sed de eo, quod fuit corpus usque ad instans generationis, et haec. quan- titate inhaerente sibi, potest agens naturale aliud quantum alia quantitate generare in illo instanti, quia sicut potest producere substantiam, qua non praefuit, ita potest producere omnia accidentia consequentia eam.

Et si dicas (0), quod si non producat corpus de non eorpore, ui corrupto, producet tamen de materia non ut quanta, aliquod corpus quantum :

Dico, quod necesse est de non composito ut parte fieri vel produci compositum, vel ibitur in infinitum; et ita de materia secundum suam substantiam absolute ut de parte, potest produci corpus aliquod, quod est. substantia composita, et concomitatur substantia quanta, quia quantitas est passio istius substantiae compositae.

Ista responsio negat dimensionem interminatam manere eamdem numero, in generato composito et corrupto, de qua alias diffusius, si occurrat, sed nunc tactum est propter argumenta.

(p) Ad auctoritates, quae adducuntur. Ad Boetium concedo, quod variabilitas accidentium facit in substantia differentiam numeralem, eo modo quo forma dicitur facere differentiam, quia omnes distinctae formas faciunt aliquam differentiam in eis, in quibus sunt; accidentia autem non possunt facere differentiam specificam imn substantia, in qua sunt, er 10. Metaph. cap. penult. sed faciunt in substantiis differentiam, et hoc numeralem, sed non faciunt primam differentiam: sed alia est prior differentia numerali, nec illa sola faciunt differentiam numeralem. Et nullum istorum dicit auctoritas illa. Et nisi alterum isborum duorum haberetur, non haberetur propositum quod intenditur.

(q) Sed quid ad intentionem Doetii? Dico, quod Boetius intendit probare, quod non est differentia numeralis divinarum personarum. Etlicet spartim in principio illius libelli de Trinitate, possunt haberi tales propositiones, videtur tamen quod velit sic arguere : in numero varietas accidentium dif ferentiam facit, sed in personis divinis nulla est talis varietas accidentium, quia forma simplex subjectum esse non potest; igitur ibi non est differentia numeralis. Videtur argumentum non valere, nisi ipse intenderet quod sola aceidentia possent distinguere numeraliter; si enim distinctio numeralis potest esse per aliqua alia, ergo ex negatione accidentis, non sequitur negatio distinctionis numeralis.

Dico, (r) quod omnem distinctionem numeralem concomitatur distinctio accidentium, et propterea ubi nulla potest esse accidentium varietas, ibi nulla potest esse distinctio numeralis. Et ex hoc patet argumentum Boetii tenere, quod cum non possit in divinis esse accidens aliquod, nec accidentium varietas, ibi non potest esse distinctio numeralis vel differentia numeralis, non sicut a causa praecisa negata, ad negationem illius cujus est causa, sed tanquam a necessario concomi- tante negato, ad negationem illius, quod necessario concomitatur.

Sed quomodo ad istam intentionem est verum, quod varietas accidentium facit differentiam numeralem? Dico, quod facit aliquam differentiam, sed non primam, et necessario concomitatur omnem primam, et ita habet intelligi, quod facit differentiam numeralem. Nec videtur ista glossa extorta a littera, sed littera ipsa facit, ut sic intelligatur, cum oporteat eos necessario exponere, quod ipse subdit ibi de loco. Non est locus principium distinguens duo individua ad invicem, nec loquendo de loco, qui est passio locantis, nec de 1oco, qui est passio locati, scilicet. de ubi derelicto in locato. Cum ergo oporteat eos exponere locum pro quantitate secundum opinionem suam, quid mali est exponere, facit. differentiam, pro facere non primam, sed facere aliquam et concomitantem primam ?

Ad Damascenum (s) patet per ipsum in fine cap. illius, ubi expo-. nit, quomodo intelligit ibi accidens, dicens : quaecumque in. aliquibus earum, qua unius species hypostases sunt, in aliquibus autem non sunt, accidentia et. adventitia sunt. Concedo igitur, quod quidquid est extra rationem per se ipsius naturz specific, et non est per se consequens naturam illam, est tali nature accidens; et hoc modo quidquid ponitur individuans est accidens, non tamen est proprie accidens, sicut alii intelligunt, et quod ipse non intelligat proprie de accidente, patet per ipsum 1. Sententiarum cap. 8. Inteliigimus enim intellectu, quoniam Petrus .et. Paulus sunt ejusdem nature, et. communem unam habent naturam ; et paulo post : neque enim he hyposlases in se invicem sunt. Seorsum autem wnaqueque et secundum partem, id est, secundum seipsam separata est, plurima separantia cum ab altera habens. Etenim loco distant, et tempore differunt, et mente dividuntur, et. virtute, et. forma, id. est, figura, et habitu, et complexione, et dignitale et adinventionibus et. omnibus distinctis characteristicis proprietalibus; et subdit notabile : Plus aulem omnibus, eo quod non sunt $n se invicem, sed separatim sunt, unde et duo et tres homines dicuntur, et. multi. Hoc autem et in omni videre est creatura.

Nota valde quod dicit, quod plus quam characteristicis proprietatibus differunt hypostases creatae per non in se invicem esse, sed separatim, et per oppositum ibidem statim dicit : Hypostases Trinitatis in se invicem esse causa, cujus est unitas naturae, praesupposita distinctione personali, ex dist. 2. 1. Est ergo divisio naturae in suppositis creatis prima et maxima ratio distinctionis.

(t) Ad Avicennam dico quod prae cisissime considerat quidditatem inquantum nihil includit, quod non pertinet ad per se rationem quidditatis ejus; et hoc modo equinitas tantum est equinitas, et nec una nec plures, quantumcumque unitas ejus non sit alia res addita, sed necessario consequatur istam entitatem, sicut et omne ens secundum quameumque entitatem consequitur propria unitas, non tamen ista unitas est intra formalem rationem quidditatis ut quidditas est, sed est quasi passio consequens quiddi'atem, et omne tale apud eum vocatur accidens. Et hoc modo Philosophus quandoque accipit accidens, a quo dicitur fallacia Accidentis, pro omni eo quod est extra rationem formalem alterius; omne autem tale est extraneum illi alteri, ex comparatione ad aliud, et hoc modo Differentia accidit Generi, et quidquid est individuans, accidit naturca specifica, sed non sicut ipsi intelligunt de accidente, et ideo ibi est sequivocatio de accidente.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4