Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam

QUAESTIO V. Utrum substantia. materialis (a) sit haec, et individua per materiam?

D. Thom. 1. p. q. 50. art. 4. u^i, Cajet. Herveus hic q. 2. art. 2. /gid. quodi. 2. q. 7T. Durand. Ac q. 2. Capreol. q. 2. Suar. Met. d. 5. se. 4. et 6.

Quod sic, quia secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Uno : Unum numero sunt, quorum est materia una, etc.

Contra 1. Metaphys. antiause tran- stationis : in fundamento nature nihil est distinctum, sed quod non est secundum se distinctum, nec diversum, non potest esse prima ratio distinctionis, vel diversitatis alterius. Sed materia est fundamentum nature omnino indistinctum et indeterminatum; ergo non potest esse prima ratio distinctionis vel diversitatis alterius.

Hic dicitur (b), quod sic : quod maxime tenetur propter multas auctoritates Aristotelis, quae hoc videntur sonare, quarum una est in 7. Metaphysic. quod generans generat aliud propter materiam: Callias, inquit, et Socrates sunt diversa quidem propter materiam, idem vero specie, nam individua est species.

Idem n septimo cap. de partibus definitionis: quod quid erat esse in quibusdam substantiis idem est, quecumque vero in materia sunt, vel accepta sunt cum materia, non idem; et idem videtur in 8. c. 3. nam «nima et anime esse idem, homo et hominis esse non idem, nisi et anime esse, homo dicatur ; ergo videtur, quod materia sit extra rationem quidditatis, et cujuslibet habentis primo quidditatem, et ita cum sit in entibus aliquid, videtur esse pars individui sive individuatio totius; nam quidquid est in individuo, quod repugnat rationi quidditatis, omnino hoc potest poni prima ratio individuandi, quare, etc.

Praeterea 12. Metaph. probat quod non possunt esse plures coeli : Si, inquit, essent plures coli ut homines, foret principium quod, circa unumquodque specie unwm, numero vero multa ; sed quaecumque (inquit) mumero sunt multa, habent materiam. Quod autem quid erat esse non habebit materiam primam, endelechia enim unum, igitur et ratione et numero primum movens immobile ens. Ista, ratio, qua concluditur unitas coeli ex unitate motoris, et unitas motoris non tantum specie, sed numero, propter hocc quod non habet materiam, non videtur valere, nisi distinctio numeralis fieret per illam; ergo, etc.

Praeterea 14. Coli et mundi : cum dico coelum, dico formam ; cum dico hoc coelum, dico materiam.

SCHOLIUM.

Sententiam D. Thomae, quod materia sit principium individuationis, refutat solide. Primo, ex locis Philosophi. Secundo, ratione, quia alias genitum et corruptum essent idem individuum. Loca addueta per D. Thomam, solventur q. seq. n. 20.

Contra istud primo (e) per auctoritates ejusdem Philosophi 7. Metaph. cap. de partibus definitionis :

Palam autem, quod anima quidem substantia prima, corpus vero materia, homo vero aut animal, quod er utrisque ut universaliter, Coriscus autem et Socrales, ut singulariter, supple, ex his, siquidem igitur anima dupliciter dici'ur; et postea subdit: si vero anima hcec, et : corpus hoc.ut et homo quidem universale, et singulare; et ante in eodem eapite: Homo et equus, et quae ita in singularibus, universaliter autem. non sunt substantia , id. est, forma, sed sünul quoddam totum, id est, compositum ex hac materia, et hac ratione, ubi per ly hae, non intelligit. materiam uniformem et singularem, sed determinatam, alioquin contradiceret sibiipsi. Unde subditur ibidem : et ut universaliter, ae subdit postea : singulare vero ex ultima materia Socrates jam est, etc.

Praeterea (d) per eumdem, duodecimo Metaph. cap. quarto, ubi vult quod principia sunt eadem sicut prineipiata : et horum, inquit, quae sunt in eadem specie, diversa non specie, sed quia singularium aliud. tua materia, et movens, et species, et mea, sed. tamen ratione universali eadem; ergo ita concedit distinctionem formae, sicut materie in particulari, et ita unitatem materie in communi sicut forme, et ideo oportet adhuc quaerere, quo materia sit hec.

(e) Praeterea, sicut probatur ex muliis loeis 7. Metaph. cap. de partibus definitionis, materia est de essentia substantice compositae, puta hominis, et non est tale compositum praeeise essentia forma; ergo sicut illud compositum non potest de se esse hoc ex prima quest. lta nec materia, quae est, pars ejus de se hee, quia non potest esse compositum commune, et ejusdem rationis in diversis, quin quodlibet quod est de essentia ejus, posset esse ejusdem rationis cum eis.

Praeterea (f) per rationem, maleria est eadem in generato et corrupto; ergo habet eamdem sineularitatem in aetnito et corrupto. Et si respondeas, quod non sit ejusdem speciei in genito et corrupto, arguo sicut prius contra quantitatem interminatam, et ita erit generatio circularis. Primo ignis ex aqua, secundo aqua ex igne; aqua primo corrupta, et aqua secundo genita, habent eamdem materiam, et sunt ejusdem speciei; ergo sunt realiter hsc aqua, igitur primum redit naturaliter idem numero, quod est contra eos. Quia vero solutio auctorltatum Philosophi ad oppositum requirit solutionem sexte questionis. ideo juxta hoc quaero ulterius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5