Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui

QUESTIO UNICA.

Utrum lux gignat lumen tanquam propriam speciem sensibilem sui ?

Alensis 1. p. q. 2. m. 3. a. 1. et 2. p. q. 46. m. 5, D. Bonav. h$c a. 3. q. 1. Richard. 2. q. 1.2. 3. Henr. quod!. 3. g. 12. D. "Thom. 1. p. q. 67. a4. 2. 3. Dur. Mc q. 2. Ayic, 0. nat. po .5i c. 20. Arist. 1. de Anima c. 7. Conimbr. 2. de colo c. 1. q. 4.

Circa istam distinctionem decimam tertiam quaero simul de luce et lumine, et prjmo qusro: utrum lux gignat lumen tanquam propriam speciem sensibilem sui? Quod non, Augustinus septimo super Genesim ad litteram : Anima illustrat corpus per lucem et. aerem, etc.

Praeterea, lumen gignit substantiam, ut patet de igne; ergo est substantia. Praeterea, lumen frangitur et reflectitur; ergo est corpus, quia istae sunt passiones corporis.

Praeterea, quod non sit. species, quia denominat medium, non sic species coloris. Excludit etiam oppositum, scilicet. tenebram, non ita speeles, simul enim sunt specles oppositorum, ut simul sunt species albi et nigri in medio. Tertio, quia habet effectum realem in medio et organo, scilicet. visum corrumpere et gignere calorem; effectus realis non convenit speGe el.

Contra, lux est de se sensibilis, secundo de Anima, ergo habet . aliquam speciem sensibilem, non aliam a lumine; er2o, etc.

Hic tria sunt videnda. Primo quid sit lux. Secundo quid lumen. Tertio qualiter lumen a luce gignatur.

SCHOLIUM.

Lucem non esse substantiam . probatur. Primo, quia est sensibile. Secundo, in igne est accidens. Tertio, non est alia qualitas quae sequatur formam corporum coelestium.

De primo dico, (3) quod lux non potest poni substantia, quia est per se sensibilis; non sic substantia; ergo, etc. Lux etiam in aliquo est accidens; ergo in nullo est substantia , quod enim vere est, nulli accidit, ex primo Phys. Antecedens patet. quia si in iene esset lux for- ma substantialis, vel esset. ultima differentia specifica, vel aliqua imperfectior, quae esset in potentia ad formam specificam. Non primo modo, quia tunc quaecumque haberent lucem, essent ejusdem spe. ciei. Non secundo modo, quia tunc ista forma esset imperfectior forma specifica ignis, et ita non esset forma substantialis alicujus corporis ecelestis, in quo nulla est forma substantialis imperfectior forma elementari.

Tertio est probabile formam substantialem corporis coelestis consequi aliquam formam activam, sicut formas substantiales generabilium et corruptibilium consequuntur qualitates active. Non est autem alia qualitas consequens formam substantialem eorporis ezelestis quam lux; econfirmatur per Damascenum Ub. 2. cap. 8. quaere.

SCHOLIUM.

Lumen non esse substantiam completam vel incompletam, sed qualitatem de tertia specie, id est, lucis, sensibilem speciem, et explieat quid sit intentio.

De secundo dico, (b) quod lumen non est substantia completa, hoc est, per se subsistens, quia nec spiritualis,cum sit extensibilis,nec corporalis, quia tunc duo corpora essent simul, est enim lumen eum toto aere. Nec oportet aerem moveri localiter adveniente lumine, et non moveri recedente vel non adveniente lumine, quia tunc in medio illuminato non esset respiratio aeris, si illud corpus esset localiter motum propter lumen. Nec etiam lumen est forma substantialis, quia illud eui advenit, manet perfectum in specie, illo recedente, sicut apparet de aere quandoque illuminato, quandoque tenebroso. Nec est materia, patet, nec aliquid pertinens ad genus Substantiae, nec est verisimile quod ad aliquod aliud genus pertinea! praeterquam ad genus Qualitatis. ;. Cum autem quantum ad tertiam "speciem distinguatur qualitas im qualitatem sensibilem, et in qualitatem quae est species sive intentio qualitatis sensibilis, notandum est, quod intentio non dicitur hic illud in quod tendit. sensus, quia hoc modo ipsum obiectum esset in- tentio; sed intentio hic dicitur illud per quod tanquam per principium formale,in objectum tendit sensus ; et sicut quidquid est signum, est res, secundum Augustinum de Doct. Christiana, licet. non e converso; et ideo in distinctione rei et signi, res accipitur pro illa re qua non est signum, licet illa quae est signum sit etiam res ; ita in distinctione rel et intentionis, licet intentio sit res, et forte sensibilis res, in quam possit sensus tendere, tamen illa dicitur intentio quae non est tantum res, in quam tendit sensus, sed est ratio tendendi in alterum, cujus est propria similitudo.

Hoc modo dico (c) quod lumen proprie est intentio, sive species sensibilis ipsius Lucis. Quod probatur, tum quia si non esset intentio, tunc positum supra sensum prohiberet sensum, quia quod est tantum sensibile et. non ratio sentiendi, si ponatur supra sensum, impedit sensationem, quia sensibile supra sensum positum, non sentitur, et ita lumen suprapositum oculo,impediret ipsum videre ; hoc autem est. falsum, et contra Commentatorem super de Sensu et Sensato, ubi vult quod necesse est lumen proprium in oculo esse, ad hoc ut recipiat species colorum, et videat.

Modus ponitur iste, (d) quod sicut lux, ut visibile, est prius naturaliter colore, ita et species ejus est naturaliter prior specie coloris, et. ita tam in perfieiendo medium, ita quod medium non illuminatum non sit capax ad pereipiendum eolores, quam in perfieiendo visum, ita quod organum non illu- minatum non sit visivum proxime.

SCHOLIUM.

Explicato tripliei radio luminosi, docet Iumen immediate gigni secundum quemlibet radium a luce, et a lumine sic immediate a luce genito, aliud secundarium lumen gigni. Pro perfecta intelligentia hujus questionis, oporteret magnam partem perspectiv:ae legere. Vide Bassol. hic.

Quantum ad tertium (e) articulum. aui deelarat is£um secundum, notandum est quod est dare triplicem radium, videlicet radium rectum et fractum'et reflexum, seeundum ipsum Alacensem in Perspec(ivasua. Rectus radius est, qui diffunditur a luminoso in medio ejusdem diaphancitatis, quantum durat virtus luminosi. Radius reflexus est,qui occurrente opaco, antequam terminetur virtus activa luminosi, diffunditurin partem oppositam, non ex electione, sed quia naturale agens, cujus virtus activa non est totaliter exhausta, in directum agit quantum potest, et quod non potest in direetum agit in obliquum. Radius fractus est, qui occurrente medio alterius diaphancitatis, non tamen omnino opaco, multiplicatur in illo medio, sednon secundum lineam rectam, sed incidit ibi angulus. Quando autem occurrit medium densius, frangitur radius ad perpendicularem, quia ex quo est perpendicularis, est fortissimus in agendo. Unde cum frangitur ad agendum in medium densius, requiritur situs propinquior perpendiculari radio, talis est situs radii fracti ad perpendicularem. Quando autem occurrit medium rarius, frangitur radius a perpendieulari, propter oppositam causam.

Dico tunc quod lumen (f) multiplieatum secundum istos tres radios, immediate gignitur ab ipsa luce, et etiam immediate est species sensibilis ipsius lucis. De recto patet. De reflexo probatur; tum quia per illum radium videtur res in se, non autem aliqua species impressa speculo reflectente; tum quia eodem modo etiam per ra- dium fractum, videtur ipsa res multiplicans se, et non species aliqua ipsius rei vise, et sicut ista lumina primaria multiplicatione diffusa, sunt immediate species lucis gignentis, forte ita immediate gignuntur ab ea, loquendo de inmmediatione ad causam, non excludendo ordinem effectuum ordinatorum respectu ejusdem cause.

Sed praeter ista, est aliud lumen secundarium (8), quod dicitur lumen accidentale, quale est ubi est umbra. In hoc enim distinguitur umbra in actu a tenebra, quia tenebra est privatio luminis tam primarii quam secundarii, umbra est privatio luminis primarii. Istud autem secundarium lumen, licet quandoque diffundatur per reflexionem, non tamen a corpore polito, quia reflexio a tali corpore est gignitio radii primarii, quia est immediata species ipsius lucis gignentis, non autem sic istud lumen. secundarium; imo gignitur ab ipso lumine primario, ita quod si, per impossibile, reflexio remaneret sine lumine radii imprimentis, gigneret sphszrice vel hemisphaerice istud lumen secundarium ; non sic autem gigneretur lumen reflexum a radio primario, qualis est, reflexio a corpore poli. to; est ergo omne lumen species, sed lumen primarium est species lucis gignentis, , lumen secundarium species luminis primarii.

Et ex hoc patet ad argumenta, quae (h) possunt fieri contra istam partem, quia cum lumen videatur, non erit species visibilis. Respondeo, species aliqua intensa, non obstante quod sit intensio et spe- cies alterius visibilis, potest tamen n in se esse visibilis, sicut dicit Com- nis mentator super de Sensu et Sensato, t5 cap. primo, quia quando lumen reflectitur ad virides plantas, colorantur parietes. Similiter species non sunt visibiles, nisi quando terminantur ad opaca, ita quod non contiguatae opacis, non possunt gignere species sui, quibus videantur, sicut species coloris dum est in medio, non videtur, sed quando contiguatur opaco, tunc videri potest, sicut patet de radio transeunte per virtum coloratum, apparet color in pariete, ubi terminatur radius ille, et videtur coloratus similiter sicut. vitrum, et tamen in medio non erit ille radius coloratus visibilis, nec tamen propter hoc negatur ille rubor esse species, qui apparet in pariete, quia oculus ibi existens, cui si supponeretur ille rubor, videret rubeum vitrum vel ruborem vitri.

Unde hae est falsa : illud quod est intentio objecti visibilis, non i est visibile, sed ista est vera .: omnis intentio non tantum est visibilis, sed est etiam ratio videndi. Unde forma illuminans Lunam 1u-, men est et non lux, quia non est. corpus terminatum in Luna, et tamen est sensibilis, et. species lucis; similiter per Aristotelem in de Sensu et Sensato, fulgor emissus ab oculo moto in tenebris, visibilis est, et tamen est species lucis tantum. Et eodem modo lumen non terminatum ad opacum non videtur, quod patet; tum quia radii solares de nocte non apparent, qui tamen intereipiuntur inter nos et coelum, et supra conum pyra- midis umbrae terre; tum quia existens in carcere opaco et tenebroso, ubi per opposita foramina transiret radius solaris, non videret, ita quod nusquam reflectente se ad opaeum, non videret illum radium, si corpuscula illa non frangantur. Similiter si medium illuminatum esset infinitum et non terminatam ad corpus opacum, Sole existente super Horizontem nihil videretur, quia non esset terminamns.

Eamdem ergo conditionem habet lumen, quam habent alie species principales colorum, quantum ad videri et non videri; sicut principales species colorum, quae scilicet radiose multiplicantur, possunt generare alias secundarias accidentales non radiose multiplicafas, et per illas videri, et tamen non negatur illas primas esse intentiones, pro eo quod simpliciter sunt similitudines illorum primorum colorum gignentium : ita in proposito.

Ad argumenta (i). Ad primum dico, quod Augustinus accipit ibl lucem pro corpore subtili, puta forte pro igne, qui est corpus subtilius in mixto, vel pro aliquo corpore subtili multum conveniente cum igne in natura, sicut et Scriptura dicit lucem factam fuisse prima die, non quod tunc fieret accidens sine subjecto, sed tunc fiebat corpus luminosum, cujus forma notior erat lux, et ideo describitur subjectum ignotum per terminum notiorem.

Ad secundum dico, quod alterans in fine alterationis generat, non autem illa qualitas, qua alteravit.

Ad tertium dico, quod ista sunt metaphorice dicta de lumine, sicut patet per Avicennam Sezto naturaliwn; non enim aliquid idem procedit recte, quasi motu locali, et tamen quandoque obliquatur frangendo vel reflectendo; sed quando virtus activa non est totaliter exhausta, id est, non tantum causavit, quantum potest causare, tunc ulterius, si non potest secundum lineam rectam agere, secundum quam natura maxime agit, quia illa est brevissima et efficacissima ad operandum, agit secundum aliam lineam isti propinquiorem, et hoc fractam vel reflexam, si nihil potest agere ulterius reagendo in idem passum, in quod prius egit, causando tamen ibi cum illo prius causato aliquid simpliciter imperfectius.

Et si objicias, quod cum perfeetiori causato priori, non potest esse causatum imperfectius posterius, et ita cum toto medio illuminato radio primario, non potest esse lux, nec etiam cum medio illuminato radio recto, potest esse radius reflexus, dico quod falsitas conclusionis apparet ad sensum. Patet enim, si radius Solis incidat in aquam, et re(lectatur in aliquem locum tenebrosum, ubi non est radius rectus, sensus dicit reflexionem fieri, usque in locum illum tenebrosum, non autem illic fieret, nisi prius esset radius reflexus in medio illuminato radio recto. Eodem modo, dicit sensus lumen seeundarium sive speciem luminis primarii diffundi a lumine primario contiguato alicui corpori opaeo. usque ad oeulum, alioquin non videretur illud lumen primarium, et tamen per totum, illud medium est lumen primarium. Tunc ergo illa propositio est neganda, ubi est forma perfectior, ibi non potest multiplicari aliqua imperfectior, sive species quae sit, forma imperfectior.

Ad alia, quae sunt contra speciem (k), sive intentionem, dico ad primum, quod omne accidens forte posset denominare subjectum suum in quo est, si esset denominans, vel nomen impositum, quod significaret denominationem convenientem forme, respectu talis subjecti ; haec modo non est denominativum impositum a speciebus colorum, quia denominativa imposita a coloribus denominant subjectum habens colores, secundum esse reale. Si autem esset denominativum impositum, quod denominaret subjectum habere formam, secundum esse intentionale, non secundum esse reale, bene posset medium denominari a tali nomine albi, et tale est impositum a lumine, et forte magis hic quam in eoloribus, propter majorem perfectionem et evidentiam hujus intentionis, quam aliarum intentionum visibilium.

Quod additur secundo de opposito, dico quod lumen unum non exeludit aliud lumen alterius rationis, sicut lumen Solis non excludit lumen Luns» in eadem parte medii vel alterius stelle, sicut nec species nigri excludit speciem albi, vele converso in eadem parte medii, sed sicut. lumen quodcumque exeludit a medio tenebram, quc est eius privatio, non contrarium, vel disparatum, ita species cujuscumque coloris, excludit privationem illius coloris in medio.

Ad tertium, concedo quod res est, et effectum realem habere potest, non tamen ita res quod possit non esse intentio, quia cum ratione sua stat, quod ipsa per se sit ratio tendendi in objectum, et hoc sufficit ad rationem intentionis. Quod autem (1) totus radius gienatur immediate ab ipsa luce, et non pars radii a parte, probatur, quia si ponatur quod lumen in aliqua parte medii gignat lumen ex se, quilibet punctus lucis multiplicat se sphzerice, quia omne activum naturale agit in medium circumstans sphzerice, si sit ex omni : parte aeque dispositum, et si habeat opacum obstans ex una parte sui, saltem. multiplicat se hemisphaerice; ergo eodem modo, si lumen esset gignens respectu alterius luminis, ex quo non habet opacum impediens ex aliqua parte sui, spherice se multiplieat, et ita sicut lumen principale gignit aliud lumen ulterius secundarium indirectum, ita gigneretur ex omni parte radii distantis, quod est contra sensum.

Praeterea, aliquod luminare potest agere in distans localiter, quia si non posset agere, nisi ubi est localiter, tantum posset illuminare aliquod indivisibile ; quod si preiesens est in ratione agentis alicui distanti localiter, ergo et pari ratione toti medio, usque ad tantam distantiam ad quantam sufficit virtus ejus; et si praesens est illi toti, et potest in toto causare lumen, ergo causat, quia ipsum lumen genitum ab ipso, dato quod posset causare aliud lumen, tamen luminare praesens est majoris virtutis, quam lumen genitum, et ita praevenit ipsum lumen in agendo in partem remotam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1