Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Alensis 2. p. q. 44. . 2. Aver. de subslant. orbis c. 2. et 8. Met. c. 4. D. Thom. 1. o. q. 66. 8. 1. et 2. D. Bonav. 2. d: 19. ubi Richard. Capreol. J/Egid. Henr. quodl. 4. q. 16. CGoffr. quodl. 2. et 5. q. 2. Gabr. 2. d. 19. g. 2. Mayr. hic q. ?. Bassol. g. 1. Anton. Andreas 8. Met. q. 4. Conimbricen. de coelo c. 2. q. 4. Vide Scot. 9. Phys. q. 4.
Colum, secundum Philosophos, non habere materiam, sed esse substantiam simplicem, quia posuerunt esse necessarium, et omne materiatum, possibile, ex quo consequenter tenere debent colum non esse animatum, quidquid Avicenna sentiat Vide Conimbric. 2. de Coelo c. 1. q. 1.
Respondeo, (a) alia videtur responsio danda secundum Theologos, alia secundum Philosophos. Secundum intentionem Philosophi, cum omnis potentia passiva materi sit potentia contradictionis, er nono Metaphysice et ibidem, cum quodcumque sempiternum sit neeessarium, et ita nullo modo in potentia contradietionis ; et ccelum, secundum ipsum, sit sempiternum, sequitur, secundum ipsum, quod nihil sit in ipso, quod sit in potentia contradictionis vel corruptionis, et per consequens nec habens materiam, quia si haberet materiam esset, formaliter corruptibile, sicut ienis. Dato enim quod non esset aliquod agens extra, quod posset ipsum corrumpere, quia non haberet contrarium, haec non tolleret quin intra se haberet principium corruptionis, scilicet. materiam, quia res potest esse et non esse, sicut ignis; et in hoc videtur Averroes in traclatu de substantia orbis, melius habere intentionem Philosophi quam alii ponentes in Coelo materiam.
Ad ostendendum tamen (b) incorruptibilitatem coeli ex se, quae hic supponitur, oportet procedere secundum viam Aristotelis primo Celi et mundi, et in hoc ostendere quod non sit alicujus naturae elementaris, qua incorruptibilitate ostensa, ostendetur carentia materis, nisi forma incorruptibilis possel necessario actuare materiam potentialem et de se possibilem carere illa forma, ita quod habitudo non esset utriusque necessaria, sed tantum ex parte forma ;e converso, quantum est ex parte materis, esset contingens, quare non est simile de necessaria inhcerentia alicujus aecidentis subjecto, ubi necessitas est ex parte utriusque extremi.
Quod si dicatur (ec) materiam illam non esse ejusdem rationis cum materiis receptivis diversarum formarum, et ideo non posse quantum est ex se transmutari ab una forma ad aliam. Hoc videtur inconveniens, et primo quidem, quia tunc essent duzx materie primes alterius et alterius rationis : consequens est falsum, ergo et antecedens. Probatio falsitatis consequentis: Non sunt duo fines primi, nec duo efficientes primi, alterius et alterius rationis; ergo nec similiter duce materie prime alterius et alterius rationis. Item, videtur (d) difficile assignare, unde sit ista alteritas rationis in hac materia et in illa.
Secundo, (e) data hae alteritate, saltem ista materia est in potentia ad hanc formam et ad privationem hujus formae, ita quod ista materia dese est in potentia contradictionis, licet non ponatur, in qua potentia forma est; nunc autem non est materia per. se ratio corruptibilitatis, inquantum est in potentia ad formam aliam ab ea quam habet, sed inquantum est in potentia ad privationem formae quam habetz$imiliter Philosophus non ponit materiam, nisi propter potentialitatem ad mutationem; in coelo non est potentialitas mutationis nisi ad ubi.
Si dicatur, (f) quod materia in coelo non est in potentia contradictionis, quia forma ejus complet totum suum appetitum ; contra, nulla forma complet totum appetitum materie suc respectu alterius formae, nisi det actum oppositum privationi illius forma; forma coeli non dat actum oppositum privationi cujuscumque forms alterius a se, puta forme ignis; ergo privatio form: ignis ibi manet. Probatio minoris, nulla forma dat actum oppositum privationi cujuscumque formae, nisi in se contineat omnes formas saltem virtualiter ; sed forma coeli non sic continet formas, quia non animam intellectivam.
Ex hoc sequitur ulterius, (g) auod secundum Philosophos. coe- lum non posset esse animatum. formaliter, quia tunc vel coelum erit essentialiter anima tantum, et hoc intellectiva, quia ipsi non posuerunt ibi animam nisi intel. . lectivam, et ita solus intellectus erit quantus, quod non est intelligibile, quia coelum, ut patet, est quantum formaliter, vel praeter animam, quae est de essentia coeli, erit aliquid aliud per se perfectibile per animam; et ita erit ibi potentia passiva et potentia contradictionis, et ita coelum non erit sempiternum et necessarium. Unde sive Philosophus sive Commentator ponat colum animatum formaliter anima, quae sit per se de essentia coeli, videtur statim recedere a prima positione praehabita.
Quidquid sit (h) de Averroe, non dicamus Aristotelem recessisse a positione prima, nec verba ejus cogunt hoc sibi imponere, quia ubieumque vocat animam coeli, exponatur quantum ad conditionem, qua anima est motrix, non qua est forma; et illa anima est Intelligentia propria motiva hujus orbis conjuncta huie, ut motrix propria, talis non est nisi unica unius. Improbaretur ab Avicenna hoc, qui plane distinguit inter primam intelligentiam — produetam et animam primi orbis. Sed nulla est necessitas tantse pluralitatis.
Pro hoc est Philosophus 8. Physicor. qui motum ex se distinguit in duo, quorum unum est motum tantum, et reliquum movens tantum; illud distinguibile est compositum ex duobus unitis, scilicet movente et mobili, et hoc vere movet, et illud vere movetur. Sed in nobis anima non movet, sed est ratio movendi tantum, ideo movetur per accidens, quia est forma moti;ibi autem movens, nec per accidens, nec secundum se movetur.
Secundum Theologiam, ponendam in coelo materiam, eamque esse ejusdem rationis eum sublunari, et per consequens, coelum quantum est ex natura sua, corruptibile esse.
Secundum Theologos ponenda est materia ibi, quia illud chaos, quod ponitur ab eis attigisse usque ad colum empyreum, erat materia omnium corporalium contentorum a coelo empyreo, et etiam ponetur materia secundum se, et quantum est ex se ejusdem rationis in quocumque, et ita habent ipsi discordare a Philosopho in hae propositione : Celum est necessarium et. incorruptibile. Quantum 'enim est ex matura sua, esset simpliciter corruptibile, quia sibi inesset illa potentia ad contrarium; quia tamen forma coeli non habet contrarium, potens vincere istam formam, ideo non potest eorrumpi ab agente naturali, a quo recipit istam formam, vel etiam corrumpi in ignem vel aquam. Sed tunc videtur, quod saltem coelum posset corrumpere et convertere ignem in coelum, quia virtus activa coeli excedit formam ignis, et materia ignis est etiam eapax forme eoceli; ervo potest transmutari ad esse tale ab agente tali. Forte coelum non potest alterare elementum, ad qualitates convenientes tali corpori ecelesti, et tamen forma illa in tantum dominatur illi materie, ut non possit ab aliquo alio alterari, recipiendo peregrinas impressiones, et per consequens, nec corrumpi.
Quoad animationem colorum videtur Augustinus dubius locis in littera citatis, tamen negat eis animam lib. de duab. animabus c. 4. dicens ideo muscam nobiliorem coelo. et 1l. 2. Retract. c. 7. Idem habet Hieronym. loco citato a Scoto, et in c. 1. et 45. Isaiae et epist. ad Pammaehium, ubi propter hoc, coarguit Origenem. Soeotus, rejecta ratione D. Thome, fatetur ratione non concludi non esse animatos, ut tenuerunt multi Philosophi et Astrologi.
Quantum ad animationem, videtur esse dubium, quia Augustinus in Enchiridio cap. 42. loquitur dubitative : JVec illud certum habeo, utrum ad civitatem supernam pertineant Sol et Luna, et alia sidera, quamvis nonnullis corpora lucentia, non tamen intelligentia videantur. Similiter 2. super Genes. et primo Retract. cap. 8. quaere, ubi facit mentionem de eo quod dicitur cap. 5. videtur dicere coelum habere animam, quod cap. 10. et 11. dicit non retractatum tanquam falsum, ubi dielt : Animal esse mundwm istum, nec auctoritate nec ratione indagare potui, non tamen propter hoc negat. Unde videtur manifeste, quod in nullo libro scripto ante librum Retractionum asseruit, quod in libro Retractationum retractet; ergo illa auctoritas. quae adducitur de libro Augustini, de agnitione verz vitse, nihil valet, scilicet : Qui autem dicunt celos esse rationales, ipsi merito sunl irrationales. Ostendit etiam illum librum non esse Augustini, vel quod illum fecerit post librum Retractationum, quia nusquam videtur Augustinus asseruisse, quod in libro Retractationum est negatum.
Sed Hieronymus super Psal. mum : Audite coeli, dicit, quod loquitur ad animata; sed alius Greecus, scilicet Damascenus asseruit coelos non esse animatos. Ratio ad hoc ponitur, quia illa anima frustra uniretur tali corpori, ex quo non habet sensum, nec per consequens aliquam perfectionem ex corpore acquirit. Sed illud non videtur conerue dictum, ut forma uniatur materis, ut perfectionem accipiat a materia, sed magis ut perfectionem communicet materise, imc principalius, ut ex eis totum compositum sit perfectum.
On this page