Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Alensis 2. p. q. 18. m. 4. et q. 52. a. 4, Albert. tract. de 4. cozvis q. ^. a. 13. /Egid. 1. 2. Hezaemer. c. 36. Conimbric. 2. de calo. c. 5. q. 1. citantes multos.
Secundo quaero (a) de motu ecelorum : Utrum aliquod sit coelum mobile, aliud a coelo stellato? Quod non. Gen. 1. dicitur de stellis, quod posuit eas Deus in firmamento ecli; ergo omnes stelle sunt in uno firmamento.
Similiter per rationem : Continuum est, cujus motus est unus, secundum Philosophum, 5. Metaph. motus autem cujuseumque coeli inferioris unus est in coelo superiorij quia quodcumque coelum inferius, si ponatur, movetur motu diurno, et etiam aliis motibus propriis coelis superioribus, si ponantur alii; ergo quodlibet inferius, sj ponatur, est continuum cum toto coelo superiori.
Item, totum coelum praeter stellam, secundum se est uniforme; ergo propter ipsum, non esset ponere aliquem motum, quia idem facit una pars praesens, quod alia; non est ergo necessarius motus, nisi motus stellae; sed motus stellarum proprii videntur posse salvari in uno colo, sicut et multi motus proprii possunt salvari in aqua vel aere, ergo; etc.
Oppositum, stellte. diversimode moventur; ergo habent diversos coelos, quia si non, stellae moverentur proprio motu suo. sive mo- tu orbis, et ita vel esset in coelo vacuum, vel scissio orbis, vel duo corpora simul.
Ad videndum de numero coelorum, primo ostendendum est illud in quo omnes Astrologi concordant. Secundo, videndum est de illo in quo alii ab aliis discordant.
Novem esse coelos secundum antiquos, et ponitur ratio qua colligitur iste numerus, scilicet ex distantia Planetarum inter se, et ad fixas, et stellarum fixarum ad polos, et motum diurnum, qui non est proprius coeli stellati, quia habet alium ; unde necesse est dare aliud superius eo, quod est primum mobile et nonum colum. Alii postea decimum posuerunt constituentes in stellato duo; non numerat Doctor Empyreum, quia ratio non scitur. Dari tamen tenent PP. Basil.hom. 2. et 3. in Hexaem. Damas. 2. c. 6. Clem. 1. et 2. reeos. Hilar. in Psalm. 112. Theodor. q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr,
Quantum ad primum (b), hic supponendum est quod nulla stella habet proprium motum localem, id est, quod non movetur motu! alio, quam motu orbis in quo locatur; si enim ipsa partem illam orbis in qua est, relinqueret aliquando, et ad aliquam aliam partem moveretur, vel sibi nihil succederet, et ita esset vacuum; vel aliquid aliud sibi succederet, et ita corpus coeleste esset rarefactibile et condensabile, vel posset scindi, et recedente corpore scindente, rursum continuari ; vel si nullum istorum concedatur, sequitur quod stella mota semper sit simul cum alio corpore movente. Hsee est in-- tentio Aristotelis 2. de Celo et Mundo, si natura dedisset virtutem progressivam, etc.
Hoc supposito (c), sequitur quod quaecumque stellae non sunt inter seaeque distantes, non sunt in eodem coelo, nam distantia alia et alia, diversis temporibus non potest esse per proprium motum stellae, sed tantum per motum cceli, in quo ipsa est, et si distet difformiter stella a stella, ergo ccelum hujus difformiter movetur a: coelo illius, et ita aliud est coelum hujus et illius. Moventur autem septem stelle difformiter, ita quod non semper zque distant a stellis illis fixis, (quae ideo dicuntur fixae, quia semper inter se aeque suni distantes, et eumdem situm et figuram servantes) et ideo respectu omnium illarum fixarum non oportet ponere nisi unum coelum, nec illae septem inter se, semper aeque distant. Ista duo de insquali distantia Planetarum inter se, et ad alias quae dicuntur fixee supponantur, secundum considerationem Astronomorum. Possibile est enim de locis Planetarum certificari per instrumenta, de quorum uno, scilicet Armilla, tractat Ptolemaus in Almagesto distinct. 5. cap. 2.
Et si objiciatur, quod radius visualis frangitur propter diversitatem mediorum, et ideo non certificat de vero loco stellze, saltem certificabit de loco visibili stellae; et si stellae secundum locum visibilem eorum sequaliter distent, ergo et secundum locum verum, quia loca visibilia nunc et tune, proportionabiliter se habent ad loea eorum vera nunc et tunc, aut saltem non ita improportionabiliter, ut posset esse tanta distantia locorum visibilium sine aliqua distantia locorum verorum, et ista distantia sufficit ad propositum.
Ad minus ergo praeter coelum, quod ponitur omnium stellarum fixarum, quae semper uniformiter distant, septem coeli proprii septem Planetarum, qui difformiter moventur, et ab istis, et inter se sunt; ergo octo coeli.
Ulterius etiam, communiter (d) conceditur nonum coelum superius. eclo stellato, quia unius corporis coelestis tantum est unus motus proprius; motus autem diurnus non est motus proprius coeli stellati, cum illud coelum moveatur alio motu, sicut probatum est, ex considerationibus. Nec enim quaecumque stella fixa semper aeque distat a polis immobilibus, nec etiam semper in temporibus seequalibus :eque distat a capitibus Arietis et Libre; ergo iste motus diurnus est proprius alicujus alterius corporis, et non nisi superioris, quia hoc motu movetur eolum oetavum; non autem moveretur aliquod coelum motu proprio alterius, nisi illud alterum sit superius; erit ergo aliquod mobile, quod uniformiter movetur motu diurno, superius coelo stellato. Hoc dicit Avicenna 9. Metaph. cap. 92. et Ptolemzeus in Almag. quaere.
Ostendit triplicem differentiam motuum eonvenientium Planetis, scilicet secundum longitudinem, quia diversimode currunt per Zodiacum; latitudinem, quia non :eque semper distant a polis; et elevationem, quia idem Planeta nunc magis, nunc minus a terra distat. Du:e prim: forte salvari possent in uno et eodem orbe, pro quo Alpetragius.
(e) De secundo, in quo non concordant omnes traetantes de ista materia, dubium est, an sufficiat unum coelum unicuique Planetae. et sic sufficiat tantum ponere novem ecelos. Triplex quippe in mo: tibus Planetarum apparet differen. tia. Una in latitudine, quia non semper Planeta aeque distat a polis immobilibus. Alia in longitudine est, quia diversimode et non aequaliter pereurrunt Zodiacum. Tertia in elevatione et depressione, quia idem Planeta, quandoque plus appropinquat ad centrum terrse, quandoque plus distat, sicut probat Ptolemseus in Almagesto, quia cujus circuli diameter visualis in longitudine longiore est longior, in longitudine breviore est brevior. Apparet etiam de Marte, qui quando est in Auge apparet notabiliter parvae quantitatis respectu illius quam habet, quando est in opposito Augis. Probatur etiam de Luna, quia ipsa et Sole existentibus aetque prope caudam et caput Draeonis, non semper Eclipsis aeque durat, sed quandoque diutius, quandoque minus; hoc est imposSsibile, nisi quia Luna quandoque plus, quandoque. minus in umbram terre intrat, ita quod ubi transit diameter Lunes, diutius moratur umbra, pro eo quod ibi est diameter umbrae longior, quam alibi juxta conum. Si etiam universaliter negaretur ista elevatio et depressio Solis et Lunz, nec ex parte unius, nec ex parte alterius posset assignari diversa quantitas umbra; semper enim umbra ?que in altum porrigeretur, et ibi esset z:equalis quantitas, et semper Luna, quando aequaliter esset prope conum, :eque esset juxta et prope umbram. Ex his et aliis considerationibus Ptolemseei, supponatur elevatio et depressio.
Primas duas differentias, scilicet longitudinis et latitudinis, posset quis forte salvare, attribuendo Planetz?e unum coelum per exitum polorum illius coeli, quomodo nixus est Alpetragius salvare, in libello suo de qualitate motuum coelestium, qui ponens polos coeli stellati, exire polos noni coeli, et per consequens circa illos polos immobiles describere parvos ocirculos, ponit coelum octavum super suos polos, sed non contrario motu moveri, motui eceli noni, sed ad eamdem partem, et quod polus octavi coeli minus efficaciter recipit influentiam quam ipsum ccoelum nonum, et ideo ipse polus non complet circulum, dum punctus aliquis in coelo nono complet circulum, et quod polus inferioris coeli deficit a completione circuli, vocat intercisionem primam, quam secundum eum, supplet motus coeli inferioris super illum polum, et in ecelo octavo perfecte supplet, quantum ad longitudinem, sed quantum ad latitudinem necessario est differentia, nam polus exit polum. Nam motus factus super polum coeli inferioris, licet compleat motum coeli illius circa polum superiorem, quantum ad longitudinem, tamen non potest esse verus circulus alicujus stellae motzĀ» in coelo inferiore, sed sphzera, quia non redit ad eumdem pun: ctum a quo incepit motus.
Ita universaliter propter diver sitatem polorum quorumdam cce lorum ab aliis. et. per intereisr onem primam et suppletionem ejus, et specialiter in quibusdam stellis, per hoc quod non situantur in medio sui coeli, nititur dare fundamenta ad salvandum differentias longitudinis et latitudinis in motibus Planetarum ; et hoc, non ponendo aliquod coelum inferius moveri contra motum coeli superioris, quia talis, sed ponendo ecelum superius moveri ad eamdem partem, ad quam inferius, sed tamen minus efficaciter, quia naturale est quod virtus recepta in aliquibus ad invicem ordinatis, efficacius recipiatur in proximioribus. Ista traditio satis videtur consonare cum principiis naturalibus, si possent per eam salvari omnia apparentia scundum longitudinem et latitudinem ; forte enim per eam possent salvari stationes, et retrogradationes, et processiones Planetarum, sicut et ipse nititur salvare in quibusdam polis in libro suo.
Propter differentiam motus elevationis et depressionis, necessario ponendos orbes eccentricos mundo, id est, non ejusdem centri eum eo, et in quolibet Pianeta, ut sectio, penetratio et vacuum vitetur, ponendos esse tres orbes, quorum superior secundum convexam, et inferior secundum concavam, sunt concentriei, secundum alias duas superfieies, eccentrici mundo. Medius autem orbis, qui deferens dicitur secundum utramque superficiem, est eecentrieus mundo, sed coneentrieus superfieiei concavz superioris orbis et convexa inferioris. Juxta hanc diversitatem eentrorum salvatur elevatio sine scissione, vacuo vel penetratione quia pars spissior unius orbis responde! parti tenuiori alterius, ut patet in figura ; resolvit, quidquid sit de epicyelis, ad minu: viginti quinque eoelos ponendos ecireumdantes.
Sed tertiam differentiam, videlicet elevationis et depressionis, impossibile est salvare, ponendo omnes ooelos esse concentricos, quia tunc si Planeta non exit coelum suum, sed tantum partem sui ecti et illa pars coeli sui qualidtercumque moveatur, semper eque distat a centro, pro eo quod totum istud colum circulariter rotatum, est concentriecum mumndo, ideo ubicumque stella fuerit, semper aeque elevabitur, et :eque deprimetur per respectum ad suum coelum. Et licet non esset necessarium, propter duas primas differentias, ponere eccentricos et epicyelos, secundum Ptolemseum et alios Astronomos, tamen propter tertiam differentiam est necessarium.
Et hoc supponendo, ad propositum concluditur, nulli Planetae sufficere ad motum suum unieum colum. Aceipiatur ergo, exempli gratia, coelum Saturni, si ponatur concentrieum mundo, dum ooctavum sit concentricum mundo, moveatur eodlum Saturni; succedit ergo Aux istius coeli, Augis opposito. Sed Aux istius non intravit ecolum stellatum, quia duo corpora essent simul, sed tantum attingebat oppositum Augis; ergo si minus est distans a centro terre quam Aux, non attinget superfieiem concavam coli stellati, et ita erit ibi vacuum; ergo nom potest vitari inconveniens de incisione vel simultate corporum, vel vacuo, nisi attribuendo cuilibet Planetae ad minus tres coelos cireumdantes terram, quorum duo exLremi. videlicet superior et in- ferior, habeant superficies ultimas concentrieas, videlicet superius convexam, et inferius concavam ; habeant autem ille duse superficies alias duas, videlicet. superius concavam, et inferius convexam eecentricas mundo, et inter illas duas superficies sit tertius orbis, qui dicatur deferens, eccentricus quidem terrs, concentrieus autem illis duabus superficiebus deferentibus, ita quod illi duo revolventes ad quamcumque partem moveantur, non sequitur vacuum ; semper enim spissior pars unius est contra partem minus spissam alterius, et e converso.
Similiter qualitercumque moveatur deferens inter istos duos revolventes, superiorem et inferiorem, ex motione ejus non sequitur vacuum, nec scissio, quia superfieies sunt ambre concentrieae illis superficiebus, inter quas continetur et movetur; et ita stella fixa in parte una illius deferentis, quandoque erit in Auge, quando scilicet illa pars deferentis in qua est ipsa, directe supponitur spissiori parti inferioris revolventis, et supponitur minus spiss:e parti superioris revolventis, quia tunc maxime distabit a centro terrze. Erit autem stella in opposito Augis,quando illa pars orbis deferentis, ubi ipsa fixa est, superponitur tenuissimse parti inferioris revolventis, et supponitur spississimae partis superioris revolventis, quia tunc minime distabit a centro terrc;e. Istius imaginatio patet ex praes: sius in figura tali.
Ulterius, cam Mercurius habeta deferens, cujus centrum movetur et non circa terram, sicut centrum Luna, sed ex una parte, describendo circulum parvum, sicut patet in Almagesto, sequitur quod orbis deferentis non sit concentricus revolventibus, supremo scilicet et infimo, et ideo necesse est ad minus, ibi ponere quinque Orbes, quatuor revolventes, et orbem quintum deferentem, ut patet in figura.
Praeter istos autem, necesse est ponere epieyelos, qui non sunt orbes circumdantes terram, sed par- A xi orbes situati in determinata parte orbium circumdantium terram, et hoc, quia major est elevatio stellae quandoque, quam alias, quae elevatio non posset esse ex solo deferente. 'Processio etiam, et statio, et retrogradatio, facilius salvantur per epicyclum. Sed quidquid sit de epicyolis, saltem ecti mobiles cirecumdantes terram, erunt viginti quinque, scilicet viginti tres Planetarum, et praeter hoc coelum octavum et ecelum nonum.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod Scriptura accipit firmamentum pro toto coelo inter Empyreum et elementa.
Ad tertium dico, quod non potest colum cedere stellee mote, sicut potest aqua vel aer corpori imposito, moto per ipsam, quia corpus naturaliter incorruptibile est naturaliter indivisibile, si sit incorruptibile tam secundum par: tes quam secundum totum, quale ponitur esse coelum, et ita non potest esse motus alicujus in coelo, non moto per aliquod agens naturale.
On this page