Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Alensis 8. p. g. 69. memb. 2, et q.' 10. «n. 1. fin. D: Thom. 1. 2.9. 110; art. 4. et de vent, g. 27. art. 6. D. Bonav. fuc art. 1.2. quaest. 5. Ruchard. art. 9. quasst. 4. Durand. o. 2. Gabr. quae$l. 1. Henr. quodl. 13. quaest. 12. Vasq. 1. 2:4, 108, c0). 9.
Circa distinctionem vigesimam sextam, in qua Magister agit de adjutoriis gratuitis, qua habuerunt primi parentes ad resistendum ]gnalo Angelo, quaeritur unum: Utrum gratia sit in essentia anime velin potentia? Quod in essentia, probo, quia essentia prius exit a Deo quam potentia; igitur prius reducitur in Deum. Consequentia probatur, tum per Dionysium, quia res reducuntur in Deum eo modo quo exeunt a Deo; tum quia sicut quaelibet creatura habet Deum pro primo efficiente, ita et pro ultimo fine.
Praeterea, essentia est indeterminatior quam potentia; igitur magis indiget determinari quam potentia; sed gratia ponitur tanquam formaliter determinans animam indeterminatam, ergo, etc.
Praeterea, gratia semper est in actu suo, potentia non; ergo non est in potentia. Prima propositio probatur, quia actus gratiae est gratifieare, sed gratia semper gratificat. Consequentia probatur,quia habitus non potest semper esse in. suo actu, nisi illud cujus est, sit in actu.
Item, acceptatio essentiae sufficit ad acceptationem potentis, et non e converso; ergo gratia, quae est principium acceptandi, debet poni per se in essentia. Probatio antecedentis, Gen. 4. RHesperxit Deus ad Abel et ad. munera ejus.
Praeterea, eum essentia sit prior essentialiter in esse ipsa potentia, igitur similiter in acceptatione.
Praeterea, forma determinans ad agendum, magis debet poni in principali agente quam in instrumenbos essentia »;est : principale agens, et potentia sicut instrumentale, secundum Anselmum de Concord. c. 19; ergo, etc.
Praeterea, correspondentia debet esse 1maginis recreate ad imaginem creatam; imago creata requirit unitatem essentiae et trinitatem potentiarum; ergo et illud quod reecreatur, requirit unitatem gratie perfieientem essentiam, et trinitatem — virtualiter perficientem potentiam.
Oppositum, gratia est aliqua formain anima secundum quod probatur dist. 17. primi lib. sed non est passio vel potentia; ergo habitus, secundum illam divisionem Philosophi 23. Ethic. omnis autem habitus est in potentia voluntatis; igitur, etc.
Sententia D. Thome et aliorum, gratiam esse in essentia anime, non in potentia, et probatur dupliciter.
Hic dicitur (a) quod gratia est primo in essentia, quod probatur ; per Augustinum de laude charitatis, ? quia ipsa est radiae et vita omnium bo- , norum. Ibidem etiam, charitas est. vita morientium; vita autem et mors ! pertinent ad essentiam, ergo, etc.
Confirmatur (b), quia si ibi ponatur, dat esse supernaturale et primum; igitur pari ratione poterit dare agere supernaturale; non autem daret esse per se supernaturale, si tantum esset in potentia, eum tamen necesse sit omne agere praecedere esse, et esse naturale pr:ecedere agere naturale, et esse supernaturale agere supernaturale. Vel aliter arguitur sic: agere praesupponit esse ; 1gitur quod dat agere naturale vel supernaturale, dat esse tale ; sed gratia dat agere animae, igitur dat esse; sed esse est ipsius essentiae, igitur, etc.
Refutat dictam sententiam probans gratiam subjeetari in potentia. Primo, quia est idem cum gloria, vel dispositio ad eam. Seeundo, omnis satiatio est per actus. Tertio, alias anima in via esset beata. Quarto, (est secundum apud Seotum) non perficit animam, ut inderminata est ad omnes actus, sed ut determinata ad unius potenti:e, scilicet voluntatis, alias posset in actum meritorium ante omnem voluntatis actu; resolvit hanc partem esse tenendam, addens alias duas rationes.
Contra istam (c) positionem arguitur dupliciter : Primo, quia, cum gratia sit idem realiter cum oloria, vel per se sit dispositio ad eam, sequitur quod per se sit in eodem subjecto, in quo est beatitudo; beatitudo autem non est per se in essentia, sed in potentia ; erS0,sebo.
Respondetur quod beatitudo principaliter est in essentia, et redundat mediante illa in potentias, secundum quod sunt capaces ejus, secundum magis et minus, prius et posterius. Primo modo, anima est deiformis, sicut carbo ignitus ex speciali illapsu Dei.
(d) Contra, ergo circumscriptis potentiis, posset anima esse beata per se, et ita esset beatitudo, non in aliquo actu secundo, neque etiam in attingendo objectum ultimum, nam non attingitur objectum (ut objectum) nisi per actum secundum, qui convenit animae, ut est potentia.
Item, beatitudo non est, nisi quia satiat et quietat beatum; haec quietatio non potest esse nisi per conjunetionem ad objectum beatificum; eonjunctio autem non est nisi per actum aliquem, qui tantum est potentic, et haec est. sententia Philosophi ponentis, quod beatitudo est in actu.
(e) Praeterea, si beatitudo poneretur in essentia, eum ejusdem rationis sit gratiain essentia, in via, etin patria, ergo nunc anima esset beata, licet minus quam in patria ; consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia nunc habet actum primum ejusdem rationis (per te) cum isto, in quo est essentialiter beatitudo.
Respondetur, quod ita posset aroui de actu. sicut de eratia. s! esset in potentia, quia ejusdem rationis est actus nunc et tunc. Nec valet instare de actu videndi, et lumine celorie, quia ista per se non pertinent ad gloriam ; ergo, etc.
Dico, quod argumentum de actu primo, concludit quod nunc esset anima beata, licet minus quam tune, non autem si ponatur beatitudo in actu secundo, etiam dilicendi, quia ille non est ejusdem rationis in via et in patria. Si enim intellectio sit per se causa partialis respectu volitionis, sicut dicit tertia opinio, in quast. praecedente, sequitur quod visio et cognitio seenigmatica, (qua sunt intellectiones alterius rationis) possint concurrere ad volitionem simpliciter alterius rationis; et hsec fuit una ratio facta superius pro tertia opinione quia idem objectum, diversimode cognitum, potest diligi diversis actibus, etiam secundum speciem.
Si autem sustineatur quod voluntas sit tota causa, volitionis et fruitionts, tunc difficilaus est salvare, quod beatitudo principalius consistat in fruitione; illud. enim a quo distinguitur formaliter perfectum ab imperfecto, secundum quod 1mperfectum , dicitur esse perfectius in illo; sed si fruitlio in patria et in via sunt ejusdem spectet, quod videtur, si sola voluntas sit causa fruilionis, et objectum est idem, et habitus idem, tunc beatus, secundum quod beatus, distinguitur a non beato per visionem, eli non per fruitionem, qua est untus rationis in uiroque ; ergo visio esset nobilior fruitione. Suslinendo tamen quod voluntas sit tota causa actus sui, potest dici quod causa activa, qua. est dilimitata ad. diversos effecius, concurrentibus illis, quae requiruntur, eo modo quo requiruntur, causat diversa; sicut Sol constringit lutum, et dissolvit glaciem propter diversam dispositionem in passo; voluntas autem est causa illimitata habens diversas volitiones specie in virtute (ua; ideo concurrentibus visione et cognisione aenigmatica, qua sunt diversa specie, et per se requisita ad. actum voluntatis, potest voluntas causare diversos actus specie, et sic fruitio specie potest. distingui in via et in patria.
Praeterea secundo (f), quando aliqua forma est indeterminata secundum virtutem activam ad plura, illud quod praecise respicit unam actionem determinatam, non perfieit eam inquantum est indeterminata, sed inquantum est potentia determinata, respectu illius actionis. Exemplum, si anima est indeterminata ad plures actus convenientes sibi, secundum plures potentias, sapientia vel quicumque habitus intellectualis alius non perficit animam inquantum indeterminata, sed praecise inquantum intellectus. Et ratio propositionis est ista, quia si perficeret eam inquantum indeterminata, secundum virtutem activam, ergo aeque posset eam perficere in ordine ad quemcumque actum suum ; similiter si perficeret eam praecise in ordine ad determinatum acetum, ita perficeret eam, si tantum esset potentia activa determinata ad istum actum, et non indeterminata ad plures; sed gratia tantum perticit animam in ordine ad determinatum actum, id est, meritorium, qui scilicet est solius voluntatis, secundum Anselmum de Concord, Virgin. cap. 4. et alibi frequenter; ergo perficit praecise inquantum est illa potentia, cujus est talis actus; haec est voluntas, ergo, eto.
(g) Confirmatur ista ratio, quia si posset perficere, vel perficeret essentiam anime, ut essentia posset. redundare in actum prioris potentiae, scilicet intellectus, et sic actus intellectus, ut praecedit actum voluntatis, posset esse gratifieabllis et meritorius ; imo si solus intellectus esset sine voluntate, in essentia illa posset esse gratia et meritum.
Concedi potest conclusio ista-| rum rationum, quia iste habitus : qui probatus est esse supernaturalis dist. 17. primi, perficit potentiam anim, et determinatam, scilicet voluntatem, quia in ordine ad objectum determinatum talis potentie, et etiam actum ; non autem perficit essentiam, quia ipsa ut sic nullum respicit objectum, nec aliquem etiam acetum.
Confirmatur per Anselmum de Concord. Virgin. c. 3. Omnis justitia. et injustitia. est. formaliter. in. voluntate . gratia est quaedam justitia et rectitudo; ergo, etc.
Item, opposita sunt circa idem ; gratia et peccatum sunt opposita; sed peccatum est in voluntate, secundum Anselmum ubi prius, igitur et gratia.
Doctor omisit solvere primum et ultimum argumentum. Ad primum ergo dico, quod cum potentia sit ipsa essentia, ex d. 16. in re simul exeunt a Deo, et redeunt in Deum, vel sicut exeunt omnia a Deo efficiente propter se ut propter finem, similiter ordinantur in ipsum ut in finem. Vide Scotum 1. d. 2. q.d. ad ult. non est dabilis virtus perficiens essenliam et non potentias, nec requiritur correspondentia imaginis recreatz ad creatam; supponunt gratiam distingui a charitate, quod falsum esse ex dicendis d. Seq. patebit.
Ad argumenta in oppositum (h). dico, quod gratia determinat ad operationem gratuitam, sicut pertinet ad habitum determinare, et hoc modo potentia est indeterminata indeterminatione proxima, et non essentia.
Ad aliud dico, quod etsi gratifi-. care, id est, eratum reddere, signi- ' ficetur A nue. non tamen est agere, sicut nec albedinem facere parietatem album est agere, sed informare parietem.
Ad tertium dico quod acceptatio potentiae sufiieit, ad acceptionem essentiae, et non e converso; sicut enim si homo poss^t videre actum alterius diligendi, propter illum acetum acceptaret totum supposiium, ita Deus primo aoeceptat actum libere elicitum a potentia, non quidem acceptatione generali qua acceptat omnem ccreaturam, quia sic primo essentia accepLlatur, sed acceptatione speciali, qua ordinat acceptum ad beatitudinem; acceptat autem sic primo et principaliter potentiam, qua est primo beatifieabilis, et per illam ipsam essentiam.
.. Et cum objicitur de Abel et muneribus ejus, dico quod actus exterior non acceptatur nisi quia interior, nec interior nisi quia potentia illa, cujus est actus vel elicitus vel imperatus acceptatur; sed non est ulterius resolvere illam aeceptationem istius potentiae in acceptationem alicujus prioris acceptati, quia nihil est prius acceptabile acceptaticne speciali, nisi mediante illa potentia.
(1) Ad aliud de instrumento, posset concedi major, de instrumento extrinseco, non autem de intrinseco, quod est idem operanti sic ipsemet operans dicitur instrumentum, inquantum habet rationem determinatam operativam, quia illo modo accipiendo instrumentum, forma determinans actionem, debet poni in instrumento ; non autem in principali agente, ut distinguitur ab instrumento, debet poni nisi forma recipiens aotionem.
On this page