Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum gratia sit virtus

QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?

Alensis 3. p. 69.2?n. 2. art. 6. D. Bonav. hic art. 1. guo Echard. art. 4279.4. e1-3. D; Thoi: 1.2. q. 110. art. 3. Henric. quodl. 4. q. 10. et quodl. O q. 42. Vesa T. super Concil. c. 25. Bellarm. i, 1. de lib, arb. c. 6. et T, Vasq. 1. 2. d. 198. Durand. A?c q. 4, Altisid. 2. tract. 2. q. 2.

Quaero circa distinctionem vigesimam septimam, in qua Magister agit de virtute, inquirendo de ipsa : Utrum gratia sit virtus ? Quod non, quia sic se habet lumen supernaturale respectu virtutum gratuitarum, sicut lumen naturale respectu virtutum naturalium; sed lumen naturale non est virtus naturalis; ergo nec gratia, qua est lumen supernaturale, est virtus supernaturalis.

Contra, gratia est habitus ex praecedenti quaestione, et non vitium; ergo est habitus, qui est virtus.

SCHOLIUM.

Opinio Henriei et D. Thome gratiam ita se habere ad tres virtutes Theologieas, sicut lumen naturale ad aaequisitas, vel sicut anima ad suas potentias, quibus est idem. Refutatur primo, quia sic non daretur fides informis. Secundo, ex Henrico manerent illae tres virtutes in patria.

Opinio fuit hic (a) aliquando, gcratia est quoddam lumen supernaturale, se habens ad virtutes. Theologicas, sicut lumen naturale ad virtutes acquisitas, sicut anima ponitur idem suis potentiis; vel ergo gratia esset radix earum, vel illae tres perficerent in ordine ad lumen supernaturale, quod est oratia, sicut virtutes acquisitae perficiunt in ordine ad lumen naturale.

Sed ex hoc sequeretur (b) quod fides non posset manere informis, quia non posset perficere, non manente illo lumine in ordine ad quod perficit, sicut nec virtus ac- quisita potest manere virtus, non manente habitudine ejus naturali ad illud quod respicit, ut ad lumen quod est prudentia.

Et si dicatur, quod est assignare gradus in gratia, et secundum gradum inferiorem est fides et spes, et secundum gradum superiorem meretur nomen charitatis, et ita inferior potest manere sine superiori, et hoc modo fides et spes manent sine charitate ; contra hoc, eadem essentia non potest ita diversimode perficere potentias anime. Secundo etiam videtur quod istae tres virtutes Theologie: essent in patria, manebit enim tunc perfecta eratia, et ita omnes virtutes secundum illam opinionem.

SCHOLIUM.

Gratiam et charitatem esse unum eumdemque habitum, quia eosdem habent etfeetus, nec multiplicanda sunt entia sine necessitate. Et explicatur Magister in eo quod videtur 1. d. 17. negare habitum charitatis, quia forte negavit, distinctum a gratia, per quam Spiritus Sanetus inhabitat animam. Ita tenent Alens. 3. p. q. 3. m. 2. art. 4. Albert.-2.:d. 20. art. 3. Major q..1. /'Gabriel: ibi Henriec. quodl. 4. q. 10. Bassol. 2. d. 28. Pitigian. 3. d. 27. art. 11. Vasquez, Bellarm. Riehard. Vega citat1. Rada.2. tom. controver. Tisart

Ideo alia est opinio, qua dicit quod gratia formaliter est virtus, quae est charitas; et quaecumque excellentiae attribuuntur gratis et charitati, et e converso; utraque enim formaliter sequaliter dividit inter filios regni et perditionis, 15. de Civit. cap. 18. utraque est etiam forma virtutis, et neutra potest esse informis ; utraque etiam conjungit ultimo fini perfecta conjunctione, qualis potest esse in via; et si poneretur distincta, altera superflueret, quia reliqua sufficeret. Et secundum haec potest teneri opinio Magistri, sicut tenebatur dist. 17. primi, quod Spiritus sanctus, non per alium. habitum distinctum a charitate, movet voluntatem ad diligendum Deum meritorie, et distinctum ab illo habitu quo animam inhabitat, qui est gratia, et ipsa est charitas; et eodem habitu quo Spiritus sanctus inhabitat animam, inclinatur voluntas in suum actum meritorium; non sic autem eodem habitu quo Spiritus sanctus inhabitat, credit omnia et sperat, sed aliis habitibus imperfectis, quia actus istorum habituum requirunt imperfectionem.

Sed ex hoc videtur sequi distinctio inter gratiam et charitatem, quia charitas est perfectio sim pliciter, alias enim non formaliter competeret Deo, qui secundum Joannem est charitas; gratia autem non est perfectio simpliciter, nec formaliter ponitur in Deo; ergo, etc.

Respondeo, charitas dicitur, qua habens eam habet Deum charum, ita quod respieit Deum non in ratione diligentis, sed in ratione diliv]bilis; gratia est, qua Deus habet aliquem gratum, ita quod ipsa respieit Deum aceeptantem sivc diligentem, non autem dilectum ; non autem dicitur gratia quodcumque propter quod Deus diligit, quia tunc essentia divina in Filio posset die! gratia, quia propter eam diligit Filium. Sed illud pro: pter quod Deus acceptat habentem, ut dignum beatitudine, dignitate, qua est in correspondentia meriti ad praemium, illud dicitur gratia, et ita aliquam imperfectionem includit illud quod est gratia, quia talis dignitas aliquam impertfectionem ponit in digno, quia non est per se beatus.

Sic ergo possumus concedere. quod licet. idem absolutum sit in anima, per quod anima diligit Deum ut objectum, et per quod acceptatur speciali acceptatione a Deo, et ordinatur ad beatitudinem, tamen alia et alia ratio est in isto absoluto, inquantum sic et sic respicit Deum; et una ratio prima, scilicet principalis, competit sibi inquantum est perfectio simplieiter;alia competit sibi ut est perfectio limitata; et ita appropriate secundum primam est charitas, quoad secundam dicitur gratia, et ut sic omnis gratia est charitas, licet non e converso.

Sed nec tamen ista distinctio rationum, vel non convertibilitas concludit, quod ubi concurrunt in eadem anima gratia et charitas, quod sint distincta secundum formam. Sieut licet sapientia (e) sit perfectio simpliciter, et sapientia talis sit perfectio limitata, ubi tamen eoneurrunt, non sequitur quod hae ab illa sit forma distincta, vel quod sint distincta secundum formam, et tamen sunt distincta ab invicem formaliter; idem enim est, quod est in intellectu meo seientia, et quod est acquisitum per doctrinam, et tamen in Deo est sapientia, et non aliquis talis habitus limitatus.

(d) Differunt etiam in ratione connotati, quia illud absolutum potest considerari ut est habenti principium operandi, et sic non dicit imperfectionem, ot potest esse in Deo, et dicitur charitas. Potest etiam considerari ut objeebm-Derest inm me, prout Deus habet me gratum, et sic determi- nat objectum, et dicitur gratia, est tamen idem re.

Ad argumentum, dicendum quod virtutes acquisita morales perticiunt in ordine ad quoddam lumen, quod potest dici prudentia, quae non perficit in ordine ad aliud lumen, nisi intellectus agentis, prudentia tamen est virtus; sic in proposito, virtutes supernaturales perfieiunt in ordine ad virtutem, qua est charitas, et illa ulterius in ordine ad finem supernaturalem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1