Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Alensis 3. p. q. 2. m. 2. D. Thom. 3. p. q.2. art. 3. et híc q. 1. art. 1. D. Bonav. art. 1. q. 1. Richard. art. 1. q. 1. Egid. q. 1. Durand. q. 1. Suar. 3. p. tom,1. d. 3.$ect. 4.et 2. Vide Scot. 5. Met. q. 1. et 9. Met. q. 12. Bacon. 3. Sen. c. 1. g. 1.
Circa primum arguitur quod non, quia actus purus et infinitus non est alicui componibilis, ut probatum est distinct. 8. libri primi. Verbum est talis actus ; ergo, etc.
Praeterea, inter unibilia est aliqua proportio ; finiti ad infinitum, nulla est proportio. Verbum est infinitum, natura humana est finita ; ergo non sunt unibilia.
Praeterea, contraria non possunt simul esse propter eorum repugnantiam ; natura creata et increata plus repugnant sibi invicem quam contraria, quia contraria sunt in eodem genere, non sic creata et increata natura, patet ; ergo, etc. Prima probatur per Philosophum 4. Metaph. ubi arguit, quod si contraria essent simul in eodem, et contradictoria essent simul vera.
Praeterea, incarnare est agere ; ergo incarnari est pati. Verbum divinum non patitur; ergo non incarnatur. Probatio consequentiae, quia omni actioni correspondet aliqua propria passio. Et si negetur hoc propter instantiam de amare et amari, ergo eodem modo de untre et uniri. Non valet instantia, quia illa est actio immanens, cui non correspondet passio aliqua in objecto; sed incarnare est actio transiens in objectum extra, igitur sibi correspondebit passio aliqua.
Praeterea, per almquas rationes speciales arguitur, et primo ex parte naturae assumptae, quia eadem natura humana est /Iec perse existens, et personata personaltate creata. Sed natura non potest assumi, nist sit lhaec per se existens ; igitur non potest assumi nisi personata personalitate propria. Sed si sit personata, non potest assumi a persona increata ; igitur est inassumptibilis, igitur, etc. Probatio primae propositionis, quia perse existens in natura intellectuah est persona. Probatio secundae propositionis, quia non potest assumi nist actu existens, et hoc existentia sibi propria ; sed existentia propria naturae quae est substantia, est per se existentia. Probatur etiam eadem propositio, quia sicut natura creata se habet ad singularitatem, ita natura intellectualis saltem singularis videtur se habere ad personalitatem. Sed natura creata ita est singularis, ut non potest manere eadem sine sua singularitate ; igitur nec natura mntellectualis singularis potest manere eadem sme sua personalitate.
Secundo arguitur ex parte assumentis, quia quae sola ratione differunt, unum non potest esse ratio unionis realis et non alterum. Persona et essentia sola ratione differunt, alias videretur esse compositio m divinis ; igitur, etc. Major probatur, quia cum unio realis sit ad aliquam rem secundum quod habet esse reale, nihil terminat istam unionem praecise, secundum quod habet esse rationis praecise causa- tum per actum intellectus ; igitur si unio est realis, et illa realiter sunt tantum unum, totum quod est ibi, terminat istam unionem realem.
Praeterea, omnis dependentia est ad independens et ad absolutum, ut videtur. Persona divina inquantum talis, non est absoluta ; igitur natura non dependet ad personam inquantum persona ; sed non unitur personae, nisi dependeat a persona inquantum persona ; igitur non unitur personae.
Tertio arguitur ex parte unionis, quia omnis dependentia alicujus ad alterum, vel est causati ad causam, vel causati posterioris ad causatum prius (hoc videtur manifestum in omnibus dependentiis.) Natura humana non dependet ad Verbum, ut causatum posterius ad causatum prius, quia 7n principio erat Verbum, per quod creata sunt omnia; nec dependet ad ipsum praecise, ut causatum ad causam, quia si dependet ad ipsum, ut ad causam, terminus istius dependentiae est communis tribus personis ; igitur, etc.
Oppositum Joan. r. Verbum caro factum est, ubi caro pro homine sumitur, secundum Augustinum. supponendo (b) partem affirmativam tanquam articulum fidet principalem inter illa quae respiciunt temporalha, ad mintellhgendum istam possibilitatem tria sunt videnda. Primo, quid debeat intelligi per unionem personalem. Secundo, qualiter ipsa sit possibilis ex parte personae, quae assumit, ita quod ex parte ejus non mveniatur repugnantia. Tertio, qualiter sit possibilis ex parte naturae, quae assumitur, ita quod ex parte ejus non inveniatur repugnantia.
Resolvit unionem naturae humanae et divinae personae assumentis, esse relationem realem disquiparantiae in natura, et rationis vel nullam, in persona assumente ; et esse ordinis, non causati ád causam, nec causati posterioris ad causatum prius, sed alterius rationis.
De primo dico (c), quod ista unio non dicit per se aliquid absolutum, quia quocumque absoluto intellecto in altero extremo, non intellgitur perfecta ratio unionis, quia unio non intelligitur ad se. Sive igitur concomitetur absolutum in uno extremo, sive in duobus, cum non sit nihil, saltem dicit unio relationem, non autem communem, quae sit ejusdem rationis in utroque extremo, qualis est similitudo, quia non est habitudo ejusdem rationis in natura assumpta et persona assumenle; persona autem assumens nullam habet relationem realem ad naturam creatam, ex d. 30. 1. lib. e converso autem nisi natura assumpta aliquam haberet relationem ad assumentem, nihil intelligeretur per se per istam unionem, nec illa relatio m natura assumpta est tantum res rationis, quia tunc ipsa unio non esset realis. Est igitur ista unio relatio disquiparantiee realis in uno extremo, cuti in altero nulla relatio correspondet, vel saltem nulla realis, et ita relatio ista est ordinis in uno extremo relato, non est autem ordinis causati ad causam, quia illa est communis ad totam Trinitatem, neque causati posterioris ad causatum prius, quia Verbum non est aliquid causatum. Est igitur relatio ordinis sive dependentiae alterius rationis ab omni dependentia et ordine causati ad causam, et causati posterioris ad causatum prius, quia ila est universaliter ratione naturae in utroque extremo.
Et licet difficile sit videre aliquam dependentiam esse talem, tamen ista potest patere aliqualiter in subJecto et accidente. Accidens enim ad substantiam sive ad subjectum suum duplicem habet habitudinem, scilicet informantis ad informatum, et ista necessario includit imperfectionem in subjecto informato, eo scilicet quod potentialitatem habet respectu actus secundum quid, scilicet accidentalis. Aliam habet, ut posterioris naturaliter ad prius a quo dependet, non ut ab aliqua causa, quia si habet subjectum pro aliqua causa, habet ipsum pro causa material, et hoc est, inquantum imformat ipsum. Si igitur istae duae habitudines accidentis ad subjectum ab invicem distinguantur, aitera necessario est ad subjectum sub ratione imperfectionis in ipso subjecto, scilicet potentialitatis. Altera nullam imperfectionem necessario ponit in eo, sed tantum prioritatem naturalem et sustentationem respectu accidentis. Huic simillima est ista habitudo, quae est dependentia naturae humanae ad personam divinam, quae est extra omnem dependentiam causati ad causam. Haec etiam non habet pro termino primo naturam, sed personam, inquantum persona, ita quod sicut entitas naturae est alterius rationis ab entitate propria personae, ut persona, ita dependentia ad tale ens, et tale est alterius et alterius rationis.
SCHOLIUM. Explicat clare quomodo non repugnat personam divinam terminare dependentiam naturae humanae, et rejicit rationem quam ad id afferunt Henricus et D. Thomas.
De secundo dico (d), quod si repugnaret personae divinae sic assumere aut terminare dependentiam naturae humanae, aut hoc esset inquantum est persona divina, aut inquantum est haec persona. Non primo modo, quia istud terminare dependentiam non infert aliquid repugnans personae divinae, quia nec composittonem, nec potentialitatem, nec limitationem. Non enim oportet nisi quod terminans istam dependentiam sit in se aliquid independens, habens entitatem talem, qualis requiritur ad termmnandum dependentiam ; nec sequitur aliqua compositio, nec potentialitas, patet ; nec dependentia in persona divina, quia non oportet eam realiter referri, sed tantum terminare dependentiam naturae humanae assumptae relatae ad eam.
Nec secundo (c) modo est aliqua repugnantia ex parte divinae personae inquantum haec, puta, quod haec persona una assumit, ct non alia, quia licet respectus consequens naturam, vel terminare talem respectum sit commune tribus, et ideo omnis causalitas respectu creaturae conveniat tribus.
Non tamen (f) oportet quod iste respectus, qui non consequitur enitatem quidditativam, sed personalem, sit communis tribus, nam omnis entitas personalis independens potest sufficienter terminare istam dependentiam ; tahs est entitas propria cujuscumque personae, etiam ut distinguitur ab alia, igitur, etc.
Sed istud probatur altter (g), quia persona divina continet et includit in se virtualiter perfectionem cujuslibet personae creatae ; ergo respectu naturae creatae supplere potest vicem personae creatae ad terminandum istam dependentiam naturae creatae. Istud argumentum (h) dupliciter deficit. Primo secundum eos, qui sic arguunt, quia ponunt realitatem personalem non esse pertectionem simpliciter ; illud autem quod est ratio continendi multas perfectiones virtuahter, et quantum est de se, infinitas, oportet quod sit perfectio simpliciter ; persona autem divina, si contineret realitatem unius personae creatae, per idem et infinitas, et ita entitas personalis ejus esset perfectio simpliciter, quod ipsi negant.
Praeterea (i), ita perfecta continentia est in essentia divina respectu naturae creatae, sicut in persona divina respectu personae creatae, imo quoad aliquid magis, quia essentia est absolute mfinita, non sic entitas personalis ; sed ipsa essentia ex perfectione sua non potest esse formaliter essentia alicujus personae creatae, ut suppleat formaliter vicem naturae creatae, quam tamen continet virtualiter ; igitur nec multo magis persona illa potest supplere vicem illam respectu personalitatis creatae. Ideo non arguo ex perfectione entitatis personahls, quasi ipsa contineat virtuahter aliquam personalitatem creatam, sed ex hoc quod illa entitas personahs est independens, et independens inquantum tale potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, quod natum est habere terminum talem. Ista autem dependentia nata est habere personam pro termino, et non naturam ; igitur persona divina independens potest sufficienter terminare talem dependentiam naturae creatae ad ipsam.
Adducit tres rationes quibus Varro probat distingui naturam a persona, easque clare et efficaciter rejicit.
Tertius articulus (a) est difficilior, quia ibi oporteret ostendere distinctionem singularitatis naturae creatae a personalitate creata. Probatur tamen propositum tripliciter : Primo, quia singularitas praecedit naturaliter personalitatem ; Deus igitur potest influere ad singularitatem sicut ad prius naturaliter, non influendo ad personaltatem, et ita potest praevenire in illo instanti, in quo natura singularis debet personari in se, ne ipsa personetur in se, sed in alio.
Secundo, quia ilud quod est unius generis, potest habere modum alterius generis, ut patet de accidente per se existente in Eucharistia ; igitur sicut accidens potest habere modum substantiae, ut ibi apparet, ita substantia potest habere modum accidentis e converso, scilicet dependere; sed hoc posito ex parte naturae humanae, quae est substantia, salvatur dependentia et unio illa quae dicta est ; ergo, etc.
Tertio arguitur, quia quanto aliqua sunt magis diversa, tanto magis sunt ad invicem unibilia ; hoc probatur mnductive, quia individua ejusdem speciei sunt minime unibilia, res diversorum generum sunt magis unibiles quam aliqua ejusdem generis, ut patet de subjecto et accidente. Igitur cum maxime diversa sint creatum et increatum, quia non unius generis, sequitur quod ipsa erunt maxime unibilia, quia unum potentiale respectu alterius.
Istae rationes (b) non ostendunt propositum. Prima non, quia si ipsa valeret, probaret quod Deus posset facere naturam simul manere, et non singularem ; vel si singularem primo hac singularitate, posset eam etiam manentem postea facere singularem alia singularitate. Praecedit enim naturaliter natura seipsam ut singularem ; quod si negetur naturam posse fieri non singularem hac determinata simngularitate, et ipsam posse manere nisi sub eadem singularitate, multo magis sequitur hoc de natura singulari et ejus personalitate, quia haec est ultima actualitas ejus.
Secunda ratio (c videtur peccare, quia modus ille qui vere est proprius unius generis, non convenit alicui alterius generis, sicut enim est isti proprius, ita est cuicumque ali incompossibilis Nec quod adducitur de accidente separato concludit propositum, quia non habet illum modum, qui est proprius substantiae. Modus enim substantiae est per se esse naturaliter, hoc est, in essendo non inclinari naturali aptitudine ad aliud, non sic autem accidens separatum. Et si adducatur illud 5. Metaph. quod differentia substantialis habet modum qualitatis, respondeo, quod non mntelligit ibi Philosophus de modo proprio qualitatis, ut generis, sed intendit ibi ponere multiplicitatem hujus vocabuli qualis, et unus modus ejus est secundum quod differentia substantialis dicitur qualitas. Iste modus hujus nominis quale, non convenit alicui specietr qualitatis, ut est genus ; nec iste modus est modus proprius generis Qualitatis, sed tantum est modus istius, quod dicitur quale in communi ; igitur in proposito oportet ostendere distinctionem naturae a personalitate creata per aliud quam per illud.
Tertia ratio non videtur concludere, quia ratio unionis non requirit distantiam unibilium, nisi propter potentialitatem in uno extremo, et actualitatem in altero extremo, sicut patet de subJecto et accidente, quae se habent ad invicem sicut potentia et actus. Ista ratio non concludit de istis maxime distantibus, scilicet Verbo et natura creata, quia neque Verbum est formaliter actus naturae creatae, neque natura creata est formaliter potentia respectu Verbi, neque e converso, quia tunc ex eis naturaliter natum esset fieri unum.
Ostendit non eodem formaliter naturam esse individuam et personatam, circa quod prima sententia ait personam constitui per aliquid positivum superadditum naturae ; ita communis Thomistarum, Cajet. 3. p. quaest. 4. art. 2. Med. ibi, Zumel quaest. 3. art. 3. Capreol. 3. d. 5. q. 3. concl. 2. Argent. 3. d. 6. q. 4. art 1. Vasquez 3. p. d. 31. c. 6. Durand. 3. d. 34. q. 1. Suar. Met. d. 34. sect. 4. num. 14. Hanc rejicit Scotus. Primo, quia tunc esset aliqua entitas positiva inassumptibilis, et consequenter incurabilis. Secundo, natura jam assumpta careret illa entitate, et consequenter non esset aeque perfecta ac aliae ejusdem speciei. Tertio, si dimitteretur, non esset personata. Quarto, natura intellectualis esset haec et existens, et non esset persona.
Ideo propter (d) istum tertium articulum oportet videre quomodo se habeat illud, a quo natura intellectualis dicitur persona ad illud, a quo natura talis est singularis et individua; et patet quod non eodem formaliter et ultimate est individua et personata hac personalitate creata, quia secundum Damascenum /ib. 3. cap. 11. Verbum assumpsit naturam in atomo, non tamen personatam. Quid autem sit illud proprium, quo natura est personata, duae videntur viae probabiles ; una, quod persona sit persona per aliquid positivum in natura ultra illud, quo natura est individua, et hoc sive illud positivum sit absolutum sive respectus. Alia via, quod per solam negationem additam naturae sit persona. Primum posset poni aliquo modo proportionahter ei, quod dictum est in secundo libro de individuatione dist. 3. quod sicut est alqua realitas propria, qua natura est hzec ultra illam, qua natura est natura, et haec non est formahter ila, ita ultra utramque istarum esset realitas aliqua, qua posset persona, et illa neutri istarum esset formaliter cadem.
Secunda via negat omnem realitatem positivam constituere personam, et ponit illam realitatem, qua natura est /ieec, esse ultimam entitatem positivam, et ultra hanc non esse nisi negationem aliquam, qua dicatur subsistens in natura intellectuali et persona.
Contra primam viam (e) arguo quadruphciter. Primo, quia tunc esset aliqua entitas positiva in natura humana, quae esset inassumptibilis a Verbo. Probatio consequen-
ae, isti enim ultimae entitati, quam addit persona ultra singulare, repugnaret contradictorie communicari, sicut natura communicatur supposito. Patet, quia persona est incommunicabilis existentia, et ita repugnaret sibi contradictorie assumi. Consequens videtur inconveniens ; tum quia secundum Damascenum 25. quod est inassumptibile, est incurabile ; tum quia omnis entitas positiva creaturae aeque est in potentia obedientiali respectu personae divinae.
Secundo, quia sequitur quod natura, quae jam assumpta est a Verbo, careret illa entitate positiva, quae tamen ponitur ultima et quasi actualissima et determinatissima in natura tali. Et si non videatur conveniens concedere naturam istam carere ea, arguo quod ista natura non posset dimitti sibi, quin oporteret dari sibi aliam realitatem ab ea quam habet, scilicet personalitatem, vel remaneret non personata, quia tunc non esset personata sine illa realitate, et illam nunc non habet ; ergo oportet istam de novo ili naturae dimissae dari.
Imo sequitur tertio (f), quod ista natura non posset dimitti et esse personata, quia talis realitas non potest esse realitas naturae, sicut ostensum est in 2. dist. 3. quaest. de indtviduatione, nec potest contineri per identitatem in aliqua natura, quae non est eadem sibi. Quidquid enim non continet aliquam realitatem per identitatem manens idem, non potest eam continere per identitatem.
Quarto sequeretur (g) quod natura intellectualis posset fieri haec et actu existens, et nullo modo personata. Prius enim naturatiter posset fieri, et non sub rista realitate qua personatur, quia ex quo ista realttas non ponitur realiter, nec formalter eadem naturae, et natura ut natura, est naturaliter prior seipsa, ut est sub ista realitate, posset fieri non sub ista realtate, et in secundo instanti naturae, quo assumitur aVerbo, non esset necesse Verbum tunc eam assumere ; posset ergo tunc llam non assumere, et ita relinqueretur sibi, et tunc non esset personata aliqua personalitate creata, nec increata.
Secundam sententiam asserentem personam constitui per solam negationem actualis dependentia, additam naturae, impugnat. Primo, quia sic anima separata esset persona. Secundo ingenitum esset ratio constitutiva personae Patris. Tertio, negatio est communis enti et non enti; ergo non potest esse propria personir, nisi supponat affirmationem ei propriam.
Contra secundam viam (h) videntur esse multa. Primo, quia ista negatio non posset poni nisi in dependentia ad personam extrinsecam ; sed si ista sufficeret ad personalttatem propriam, tunc anima separata esset persona, quod est falsum, secundum RHichardum 10. de Trinttate, cap. 23.
(g) Secundo, quia eadem argumenta videntur esse contra istud, quae sunt contra illud, quod ingenitum sit proprietas constitutiva Patris, primt lib. dist. 28. Nulla enim negatio potest esse de se incommunicabilis, sed tantum per affirmationem, et ita cum de ratione personae sit incommunicabihtas, nulla persona potest esse formaliter persona per negationem.
Similiter, ut argutum est ibi, nulla negatio potest inesse alicui subJecto primo, sed tantum per affirmationem, quia negatio absoluta et libera est communis enti et non enti; ergo negatio ista qua persona est persona, non est propria istt personae, nisi ponatur aliqua affirmatio propria isti personae; et ita prius est persona per affirmationem quam per negationem.
(1) Quarto, quia sicut argutum est in quaestione de individuatione, di vidi est imperfectionis; ergo necesse est illud quo repugnat alicui dividi, esse entitatem positivam, et ex hoc conclusa est entitas positiva, quia natura est individua et indivisa.
A simili arguo in proposito, depeudere ad personam extrinsecam est imperfectionis; igitur non dependere, sive repugmnare taliter dependere, non potest esse nisi per aliquam entitatem positivam.
Tenet Doctor ut probabilius, rationem personae creatae supra naturam addere tantum duplicem negationem actualis et aptitudinalis dependentiae, et explicat optime has negnationes. Ita Occham hic q. 1. Bassol. q. 1. art. 1. Mayr. q. 11. Henr. quodl. 5. q. 8. Joannes de NeapoIi quodl. 9. Ovando, Faber, Pitigianis, et Scotistae communiter hic. Solvit argumenta posita n. 8. explicat negationem triplicem, actualis, aptitudinalis et obedientialis communionis vel dependentiae, et ultima tantum convenit personae divinae. Vide Scotum infra dist. 5. quaest. I. et quodlib. 19. art. 3.
Non asserendo (]) potest mediari inter istas vias, nec concedendo cum prima via aliquam entitatem positivam esse in natura intellectual increata, cui repugnet contradictorie communicari communicatione aliqua repugnante personae, quia nulla videtur entitas positiva in natura creata, quae non sit possibilis dependere ad Verbum, et ita communicabilis eo modo quo dicitur natura communicarti supposito, ut qua suppositum dicitur ens in natura, puta humanitate dicitur homo, et hac humannmtate hic homo. Nec cum secunda concedendum est, quod sola negatio dependentiae ad personam extrinsecam est completivum formale in ratione personae creatae, quia sicut argutum est, tunc anima separata esset persona.
Sed distinguendum (k) est inter dependentiam actualem, potentialem et aptitudinalem, et hoc vocando aptitudinalem, quae semper quantum est de se esset in actu, quomodo grave aptum natum est esse in centro, ubi semper esset, quantum est de se, nisi esset impeditum. Et potentialem voco absolute illam, ubi nulla est unpossibilitas ex repugnantia vel incompossibilitate terminorum, et ista possibilitas potest esse quandoque respectu potentiae activae supernaturalis, non tamen naturalis. Licet igitur sola negatio dependentiae actualis non sufficiat ad rationem personae, neque independentia tertia posset poni in natura creata ad Verbum. Nulla enim est natura vel entitas creata, cui repugnet contradictorie dependere ad Verbum, tamen negatio dependentiae aptitudinalis potest concedi in natura creata personata in se ad Verbum; alioquin violenter quiesceret in persona creata, sicut lapis violenter quiescit sursum, et ita ista negatio, scilicet non dependentia, non quidem actualis tantum, sed etiam actualis et aptitudinals, talis complet rationem personae in natura intellectuali, et suppositi in alia natura creata; nec tamen haec independentia aptitudinals ponit repugnantiam ad dependentiam actualem, quia lHcet non sit aptitudo talis naturae ad dependendum, est tamen aptitudo obedientiae, quia natura ula est in perfecta obedientia ad dependendum per actionem agentis supernaturalis; et quando datur sibi talis dependentia, personatur personalitate illa ad quam dependet; quando autem non datur, personatur in se ista negatione formahter, et non alquo positivo addito ultra illam entitatem positivam, quae est haec naura.
(l) Per hoc ad argumenta contra illam viam de negatione, patet ad primum. Ad aliud quando arguitur, quod negatio de se non est incommunicabilis, respondeo, sicut dictum dist. 2.fuit primi lib. et 23. mcommunicabile quod pertinet ad rationem personae, excludit duplicem communicabilitatem, videlicet communicabilis ut quod et ut quo: natura autem creata est incommunicabilis primo modo, quia singulare; singulare enim non est communicabile ut quod, nisi sit llimitatum. ut essentia divina.
(m) Sed natura creata non est incommunicabilis ut quo, nisi intelligendo per incommunicabile negationem communicationis actualis et aptitudinalis ; non autem intelligendo repugnantiam formalem utrique communicattont.
Contra, (n) tunc non videtur persona esse univoce in divinis et in creaturis, quia ibi est almquid formaliter incommunicabile, cut repugnat utroque modo communicart, hic non; imo non videtur esse persona, quia non habet definitionem personae.
Respondeo, iste conceptus (o) incommunicabils, qui negat communicationem actualem et aptitudinalem, univocus est Deo et creaturae, personae divimae et createe. Negatio enim est univoca multis, quando idem affirmatum a pluribus negatur.
Sed negatio (p) communicabilitatis, quae includit repugnantiam ad communicari, non est univoca, quia non conventt creatis, et hoc modo concedo non esse personamn in creatis. Unde si incommunicabtiie, prout pertinet ad rationem personae perfectae, dicit non tantum negationem communicationis utroque modo, sed etiam repugnantiam ad communicari, nulla erit perfecte persona nisi divina.
Illa enim includit (q) aliquid absolute, quo contradictorie repugnat sibi communicari quocumque modo, et ut quod et ut quo. Persona enim\ divina non tantum habet negationem commnnicationis actualis et aptitudinalis, sed etiam habet repu- gnantiam ad communicationem, et ut quod et ut quo: et repugnantia talis nunquam potest esse nist per entitatem positivam, et ideo sequitur personam istam nunquam esse sine talt entitate; sed persona creaa, quia non repugnat ei communicari, cum sit in potentia obedientialr, non est sic incommunicabtilis, et ideo non oportet sibi tribuere talem entitatem personalem. Et ex hoc patet qualiter ista ratio prius concludit propositum de ingenito, non autem hic.
Istud dictum faciliter vidert potest, s1 videamus differentiam inter negationem nudam actus et negationem aptitudinis, et negationem quae requirit repugnantiam. Prima est in gravi existente sursum respectu ubt in centro. Secunda est in superficie nigra respectu albedinis, si est in potentia neutra ad ipsam. Tertia est in homine respectu irrationalis.
Et licet negatio (r) sit unius rationis in se, tamen distinguitur comparando ad aliud, cuti inest respectu tertu, ita hic negatio potentiae dependendi nulli creato convenit; negatio aptitudinis inest cuilibet naturae personabili in se, etiam quando actu dependet, quia actum supernaturalem non concommitatur aptitudo in natura, cum sit tantum in potentia obedientiah ad ipsum, negatto actus inest animae separa(ae; nec secunda negatio sola, nec tertia negatio sola sufficit ad personari in se, sed ambo sinul cum prima, quae non potest habert hic.
Ad tertium dico (s) quod negatio potest dici propria, quia non est communicabilis multis ut quod, et ita negatio in creaturis est propria per istam entitatem positivam, qua natura est /eec, cui repugnat communicari multis ut quod, vel potest intelligi propria, id est, non communicabilis alii ut quo, et sic non est in creaturis.
Ad quartum concedo (t) quod si dependere repugnaret alicui creaturae, repugnaret ei necessario per aliquod positivum; sed nulli potest repugnare, quia omnis entitas creata non solum dependet ad increalum, ut ad causam, sed etiam potest dependere hac speciali dependentia.
Non dari entitatem novam distinctam ab ipsa natura assumpta, quae sit fundamentum unionis ejus ad Verbum. Primo, quia talis entitas esset necessario unita Verbo. Secundo, non esset accidentalis, nec substantialis.
Sed circa (a) istum articulum tertium, est alia dubitatio: an sit aliqua entitas absoluta nova, quae sit proprium fundamentum hujus relationis novae, scilicet dependentiae et unionis ad Verbum, ita quod ipsa posita non posset eam non consequi relatio ejus ad Verbum. Videtur quod sic, quia alias mutatio esset primo ad relationem et a relatione, quia si Verbum dimitteret illam naturam absolutam assumptam, relatio unionis non esset, et, per te, nul lum absolutum novum esset: ergo mutatio primo esset a relatione. Similiter si assumeret naturam modo personatam in Petro, si non oporteret aliquod novum absolutum advenire ad hoc ut personaretur a Verbo, primus terminus hujus mutationis esset relatio nova, sed consequens istud esset contra Philosophum 5. Phys. In ad aliquid non est motus, nec mutatio.
Contra etiam per rationem, quia relatio non videtur esse nova, nisi aliquod absolutum sit novum in altero extremo ; si enim aliquid omnino eodem modo se habet in se, ergo ad quodlibet alterum; nihil autem est novum in Verbo mn se, nec in natura assumpta, nisi sit aliquod absolutum novum ; ergo tale absolutum novum oportet ponere.
Sed oppositum (b) videtur probabilius, quia illud absolutum esset necessario unitum Verbo, ita quod sicut incompossibile est illam unionem esse, et non esse ad Verbum ut ad terminum, ita incompossibile esset illud absolutum, quod est necessarium fundamentum unionis, esse non unitum Verbo; nulla videtur talis entitas absoluta in creatura.
Praeterea, talis entitas absoluta, quae esset proprium fundamentum unionis ad Verbum, aut esset accidentalis aut substantialis. Non accidentalis, quia natura substantialis videtur personabilis in se, loquendo de natura mintellectuali, inquantum scilicet est prior omni accidente; igitur sic quando personatur in alio, videtur personari ut prior omni accidente, et ita nullum accidens est propria ratio personationis illius, et per consequens nec istius unio- nis. Si substantialis, non potest dici quod illa sit aliqua res aha ab illa, quae potest esse in persona creata, quia tunc aut materia aut forma aut substantia composita esset in Christo secundum humanitatem, qualis nulla ejusdem rationis esset in alio homine ; esset igitur entitas substantialis, eadem tantum matertiae vel formae, vel substantiae compositae, sed quidquid est idem alicui substantiae, manet manente illa substantia ; igitur natura assumpta non posset dimitti a Verbo manente illa entitate absoluta.
Solvendo argumentum positum num. 12. docet quomodo tripliciter se habeat relatio ad fundamentum. Primo, ut eadem fundamento. Secundo, ut intrinsecus et adveniens. Tertio, ut intrinsecus advenit; et hoc tertio modo potest esse per se terminus motus. Vide Ovando, Pitigianum, hada et Fabrum hic.
Ad illud in oppositum de Philosopho 5. Physic. potest dici, quod relatio potest tripliciter se habere ad fundamentum. Uno modo, quod fundamentum non potest pon? sine relatione Hla absque contradictione, quia fundamentum non potest sine contradictione esse sme termino illius relationis, nec etiam sine relatione ad terminum, quia ista natura necessario requirt talem terminum ad sut esse; tales sunt relationes creaturae inquantum creatura ad Deum inquantum creaftor. Hujusmodi relatio est idem realiter fundamento, sicut patet ex dist. 1. queest. 4. secundi lib. Alio modo fundamentum potest esse sine relatione, quia potest esse sine termino; tamen fundamento et termino positis, necessario consequitur ista relatio, ita quod ista duo simul posita sint necessaria causa relationis, sive in utroque extremo, sive in altero. Exemplum de similitudine in albo et albo. Tertio mo- do relatio potest non necessario consequi fundamentum, quia non necessario coexigit terminum, nec habitudinem illam ad terminum, neque etiam fundamento et termino positis, necessario consequitur relatio ambo extrema vel unum; sed contingenter dicitur advenire extremo etiam postquam ipsum et quodlibet absolutum in ipso et in termino fuerit positum m esse. Et in isto modo, non oportet ponere aliquod absolutum novum in altero extremorum, etiam dato quod relatio sit nova; hoc modo se habent multae relationes, puta communiter uniones absoluti ad absolutum. Si enim forma per se esset, et materia per se esset, ut corpus organicum et anima, vel subjectum per se esset, et accidens per se; ut panis et quantitas, si de novo uniantur, nullum absolutum novum est in altero extremo, sed ista relatio contingenter se habet ut possit inesse, et non messe, ctiam extremis positis.
Tunc ad Philosophum concedo (c), quod non est motus nec mutatio ad relationem primo vel secundo modo se habentem, et per consequens nec universaliter ad relationem de genere helationis, ut ipse ibi loquitur de relatione praedicamentah. Hla enim est relatio intrinsecus adveniens, id est, necessario consequens fundamentum, puta, quantitatem vel qualitatem vel substantiam, quae intrinsecus inest non absoluta necessitate, sed posito termino, ad quem est relatio, quia ista non advenit nisi propter novitatem alicujus absoluti in altero extremo, et semper est sub primo et secundo modo re- lationum dictarum. Sed ad relationem tertio modo se habentem, quia illa est extrinsecus adveniens, id est, non necessario consequens fundamentum, puta quahtatem, vel quantitatem, vel substantiam, sed absque novitate alicujus absoluti in illo in quo est, vel in termino contincenter consequitur, bene potest esse mutatio, et aliquae tales relationes forte pertinent ad illa sex principia, quae dicuntur extrinsecus advenientia. Unde et secundum eum in 2. Physic. motus est ad Ubi, et tamen Ubi nullam formam absolutam dicit, sed tantum respectum in corpore circumscripto ad locum circumscribentem, et iste respectus pertinet ad modum praedictum.
Solvit per optimam doctrinam argumenta posita in initio quaestionis, quae tangunt varia principia doctrinalia, ut noto in margine.
Ad argumenta (d). Ad primum dico quod infinitum non est componibile ut pars, quia parte totum est perfectius, infinito nihil est perfectius. Infinitum tamen est unibile, id est, potest terminare dependentiam alterius ad ipsum.
Et cum additur,ibi (e), quod infinito non potest fieri additio, igitur nec unio. hespondeo, infinitum non habet in se quodcumque ens formaliter, sed virtuahter vel eminenter, et ita Verbum eo modo quo non habet in se naturam humanam, illa potest sibi addi, hoc est, quod formalhiter talis natura dependeat ad Verbum. Ut autem (b) est in Verbo eminenter vel virtualter, non dependet sic ad Verbum, quia sic non habet entitatem dependentem.
Ad secundum (g), conceditur proportio, id est, determinata habitudo non quantitativa, qualis dicitur esse dupli ad dimidium, nec quanti ad quantum, sed qualis dicitur esse generaliter passivi ad activum, et e converso activi ad passivum, vel actus ad potentiam. Natura autem humana possibilis est dependere respectu personae divinae, dependentia aliqua special, et ista dependentia est sufficiens proportio ad talem unionem.
Ad tertium (h), dico quod contraria, non quia diversa, id est, in nullo convenientia, ideo sunt incompossibilia ; nam hoc modo, diversa genere sunt magis diversa quam contraria; sed quia in ullis est repugnantia, licet in multis conveniant, qualis repugnantia non est in illis, quae in nullo vel in paucis conveniunt. Natura igitur divina et humana, licet sint magis diversa quam contraria, non tamen magis repugnantia. Exemplum, superficies et albedo magis sunt diversa quam album et nigrum, et tamen superficies potest esse alba, non tamen album potest esse nigrum formalhter, vele converso, propter eorum ropucnans tiam formalem.
Ad quartum (1) dico quod incarnationi actioni correspondet aliqua passio, ex quo est actio transiens; sed ista passio non significatur per hoc quod est incarnart proprie loquendo, sed per hoc quod est uniri vel assumi. Nam ista actio ut transit in objectum, transit in naturam humanam, non in Verbum, et ideo llud quod correspondet sibi ex parte naturae humanae est passio; lcet igitur vocalter et Grammatice, ? ncarnari videatur significare passionem hujus actionis incarnare, tamen realiter significavit per hoc, quod est unirt vel assumt; et concedo quod natura assumpta patitur, et est in potentia.
Ad illud speciale (k) ex parte naturae assumptae dico, quod non eodem completive est natura humana per se existens, et personata personalitate creata, quia dictum fuit in 3. art. quod non est personata ultimate aliquo postitivo; per se autem existit existentia positiva creata, loquendo de propria existentia naturae.
Ad primam probationem (l) istius assumpti, cum dicitur quod illus existentia est per se existentia, concedo, secundum quod per se eristere distinguitur contra inesse, quod conveniat accidenti. Cum assumitur, quod per se existentia in natura intellectuali est personalitas, nego universaliter accipiendo per se, ut prius, ut scilicet distinguitur contra inesse alit, quia ad personaltatem requiritur ultima solitudo, sive negatio dependentie actuals et aptitudinalis ad personam alterius naturae; non autem omne quod per se existit primo modo, ut distinguitur contra acctdens, oportet per se existere secundo modo.
Ad secundam patet, quod natura creata est hec aliquo positivo, non eodem formaliter entitati naturae, quia repugnantia ad dividi non competit naturae creatae, nisi per aliquam entitatem positivam ; non sic autem ultra entitatem illam positivam singularitatis oportet ponere aliquam aham positivam personalitatis.
Ad aliud (m), qui diceret personam tantum differre ratione ab essentia, haberet contra se ulud argumentum, sed aliqua distinctio posita est naturae et proprietatis, ut patet dist. 2. primi. Si tamen poneretur primum, adhuc posset responderi ad argumentum llud pe fallaciam amphibologiee ; quaere in d. 26. primi lib. de personis absolu-
sententia Henrici Verbum terminare naturam humanam, in genere causae efficientis et formalis. Rejicitur id de efficientia, quia Trinitas aequaliter operatur ad extra. Secundo, personalitas non est activa ad extra. Tertio, personalitas creata non agit respectu suae naturae. Rejicitur etiam id, de causalitate formali, alioquin Pater esset causa formalis Filii, quia terminat ejus relationem. Explicat quomodo Verbum terminare possit naturam, sive teneatur suppositum divinum esse quid absolutum vel relationem, de quo late egit 1. d. 26.
Ad aliud (n), de primo membro quod respectus non terminat dependentiam naturae absolutae, dicitur quod persona divina inquantum relativa est, terminat dependentiam naturae creatae ad ipsam, et hoc in duplici genere causae, scilicet efficientis et formalis. Primum declaratur sic, quia Verbum assumtit, id est, ad se sumit, non sic alae personae. Et etiam quia incarnari est specialiter illabi, et illabi pertinet ad causam efficienieem, et quia Verbum est potentia operativa Patris, ideo potest habere operationem propriam, praeter illam, quae est communis toti Trinitati. Secundum declaratur sic, quia secundum hoc est causa formalis, secundum quod formaliter terminat. Terminat autem inquantum persona relativa, ita quod proprietas relativa est ratio terminandi : ergo non debet intelligi causa formalis, quae sit altera pars compositi, neque causa formalis superveniens compositioni, neque forma exemplaris, quia hic est communis toti Trinitati ; sed causa formalis, quia formaliter terminans, hoc est, dans formam specialiter illi, quod est inter naturam unitam et ipsum, ut terminum, vide 5. Metaph. quaest. 2. in princ.
Contra hoc (o), quod dicitur de propria efficientia Verbi, quae non sit communis toti Trinitati, sunt auctoritates, quas adducit Magistri in littera, quod tota Trinitas aequaliter est operata incarnationem.
Et si dicas, quod aliquis modus agendi specialis est ibi, propter quem dicitur sustentare naturam, modo quo Pater et Spiritus sanctus non dicuntur sustentare eam.
Contra, in actione ad extra (p) non est distinctio trium personarum in agendo, nisi consequens originem, puta, quia una persona agit a se, alia non a se, sed ab alio. Sed ista distinctio non est ratio, quare una persona dicatur assumere naturam humanam, vel personare naturam, et alia non, quia si Pater incarnaretur, et Trinitas ista incarnationem efficeret, esset ista distinctio in operando, quia Pater ageret a se, Filius non a se, sicut modo.
Praeterea, respectus (q) personalis non potest esse propria ratio agendi ad extra 1. lib. dist. 4. et 18. de dono.
Praeterea, suppositum (r) creatum non agit respectu naturae cujus est, quia secundum eos, natura praecedit naturaliter suppositum, non sic actum agens ; ergo nec illud, quod supplet vicem suppositi creati, inquantum tale, est agens respectu naturae.
Quod secundo dicitur (s de forma, videtur abusiva locutio, sive impropria de forma, sive causa formali, quia secundum hoc, Pater aternus inquantum Pater, esset causa formalis Filii, quia inquantum ater, terminat relationem Filum ad Patrem.
Quod etiam (t) adducitur ibi de supposito, quod habet rationem totus, igitur et rationem formae, sicut totum est forma, ex 5. Metaph. et antecedens est falsum et consequentia nulla. Primum patet ex dictis, quia persona nullam addit entitatem absolutam ultra naturam singularem, et ita nec suppositum in communi, sicut nec persona in natura intellectual, et per consequens non est totum respectu naturae singularis.
Secundum probatur (u), ideo enim totum est forma, quia quaelibet pars est quasi potentialis respectu perfectionis totius.
In proposito (x) autem Verbum non est potentiale respectu personae quasi compositae. S1 etiam deberet esse hoc totum, prout Damascenus dicit et concludit personam compositam esse Verbum, hoc non est de persona absolute accepta secundum entitatem personalem comparatam ad naturam, sed de persona in natura ad naturam comparata ; ita igitur deberet concludi, quod Verb umincarnatum esset ut forma, non autem Verbum absolute. Si enim absolute consideraretur entitas propria suppositi et naturae respectu entitatis totius creati. entitas propria suppositi non est formalis respectu naturae, sed magis materialis.
Quod autem adducitur (y) pro isto dicto, assumere est ad se sumere, respondeo, sumere ut notat absolute actionem, est eequaltter totius Trinitatis absque omni distinctione, praeter illam quae consequitur originem, sed ad se, ut notat terminum actionis est Verbi, ut terminat dependentiam assumptae naturae. Similiter quod dicitur de llabi, respondeo, si accipiatur lapsus pro aliqua conditione efficientis, sive producentis, sive conservantis, tota Trinitas eodem modo mlabitur ili naturae ; sed si accipiatur pro intimitate aliqua, qualis est suppositi ad naturam, quae dependet ad ipsum, hoc modo solum Verbum llabitur, quia solum terminat dependentiam illius naturae ; sed istud 7/labi non est aliqua efficientia, sed omnino prioritas alterius rationis. Quod etiam additur, quod Verbum est potentia operativa Patris, verum est, quia agit aliter quam Pater, quantum ad distinctionem quae consequitur originem, scilicet a se, et non a se, sed ab alio, propter quam dicitur Pater creare per Verbum, et non e converso. Sed propter istam distinctionem non est, quod una persona hoc modo agat ut incarnata, et alia non sic agat ut non incarnata.
Ad argumentum igitur principale (z), dico quod si persona divina est absoluta, absolutum terminat dependentiam illus naturae. S1 autem est relativa, dico quod etsi relativum inquantum tale, non possit terminare dependentiam causati ad causam, potest tamen terminare dependen- tiam, quae est alterius rationis, illam scilicet, quae est naturae, ad suppositum, inquantum suppositum. Ad terminandum enim illam dependentiam sufficit quaecumque entitas, quae potest esse propria ratio suppositi, et talis ponitur haec entitas relativa.
Ad ultimum dico, quod ista propositio est falsa, scilicet quod omnis dependentia est causati ad causam, vel ad causatum prius ; est enim aliqua dependentia alterius rationis ab illa, quae non est ad aliquid inquantum habet quidditatem, sed inquantum quid, vel ens subsistens vel suppositum, talis est ista dependentia.
On this page