Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Alens. 3. part. quaest. 2. membr. 4. D. Thom. 3. part. quaest. art. 6. D Bonav. híc art. 1. quaest. 3. Albert. quaest. 1. artic. 10. Richardus art. 1. quest. 4. Kgidius quaest. 5. Durandus q. 3. Paludan. q. 3. art. 2. Suarez 3. part. tom. 1. disp. 13. sect. 2. Vasquez 3. part. disp. 29.
Circa secundum arguitur, quod sic. Haec natura antequam assumatur ab aliqua persona, est assumptibilis a quacumque divisimi agent igitur omnes simul in eodem instanti ad assumptionem ejus; aut igitur assumetur ab omnibus, et habebitur propositum ; aut a nulla, quod est inconveniens, si agant ad assumptionem ejus inquantum possunt, quia est in perfecta obedientia earum; aut ab aliqua una sola persona, quod est inconveniens, quia non est major ratio, quare ab hac magis sumitur quam ab ila, cum eequaliter quaelibet agat ad hoc.
Praeterea, ante assumptionem hujus naturae a Filio, ipsa fuit assumpubilis a Patre ; igitur et modo. Probatio consequentiae, quia prius fuit assumptibilis per hoc quod fuit in potentia obedientialh ad personam Patris ; sed ilam non evacuat assumptio ad personam Fili, quia personahtas Filu non est ejusdem rationis cum personalitate Patris ; aut st esset ejusdem rationis, non tamen fuit eadem potentia obedientials ad personalitatem Patris et Filii, sicut nec personalitates ad quas sunt istae potentiae ; igitur per hoc, quod una reducit ad actum, non reducitur alia.
Praeterea, natura existens in Verbo habet inclinationem ad proprium suppositum, quia illa inclinatio sibi est naturalis ; ergo habet inclinationem ad quodcumque potens supplere vicem proprii suppositi ; tale est persona Patris ; igitur cum hoc, quod personatur a Fi'io, stat potentialitas ejus, ut personetur a Patre.
Praeterea, idem accidens potest esse in duobus subjectis ; ergo eadem natura in duobus suppositis.. Consequentia probatur, quia habitudo accidentis ad subjectum est simillima isti dependentiae, ut dictum est in q. praeced. Probatio antecedentis, simul possunt esse corpus eloriosum, et non gloriosum ; igitur habent idem ubt, quod ubi est accidens locati. Quod autem sit idem ubt probatur, quia est idem locus, idem autem locus habet unam circumscriptionem activam ; igitur sibi correspondet una ciuircumscriptio passiva, quae est ubi.
Contra, Anselmus, de Incarnatione Verbi, et secundo : Cur Deus homo, cap. 9. Plures personee eumdem hominem assumere omnino nequeunt.
Praeterea, multiplicato supposito creato multiplicatur natura ; ergo similiter et increato. Consequentia probatur, quia increatum supplet vicem suppositi creati ; igitur ita distinguit sicut creatum distingueret.
Praeterea, quod convenit alicui, ut distinguitur ab alio, non potest inesse alu. Incarnatio competit Fi- lio, ut distinguitur a Patre; ergo non potest competere Patri. Minor patet, quia convenit sibi secundum proprietatem ejus, secundum quam distinguitur a Patre.
Sententia affirmativa, quam tenent Varro et D. Thomas cum suis, supra, suadetur duplici ratione. Sed refutatur primo, quia concluditur infinitas naturae divinae, ex eo quod potest esse in tribus. Secundo, alias posset natura creata esse simul in sua, et divina persona; adducit et rejicit solutiones Varronis.
Hic dicitur quod sic (a), quia sicut prius potest esse sine posteriori absque contradictione, ita potest manere idem plurificato posteriorr; prior autem est ratio singularitatis, sive individuationis in natura creata quam ratio personae, quod apparet, quia Verbum assumpsit naturam atomam, non tamen personatam ; igitur potest manere eadem individua natura, hcet plurificentur personalttates extrinsecae respectu illius naturae.
Praeterea, distinctio relationis non est causa sufficiens distinguendi absoluta, sicut patet inductive ; igitur cum distinctio personarum divinarum sit relativa, non oportet propter eam naturam absolutam distingui ; potest igitur assumi a tribus sine distinctione sur. Dicitur igitur, quod sicut anima eadem potest esse in diversis partibus corporis simul, et idem corpus muiraculose in diversis locis simul, ita potest una natura simul esse imn duobus suppositis, quando ista supposita sunt extrinseca, et non eadem illi naturae.
Contra hoc (b) objpcitur sic. quia essentia divina concluditur esse infinita ex hoc quod ipsa eadem potest esse in tribus personis ; igitur ista natura esset infinita, si posset esse in pluribus personis. Probatur consequentia, quia qua ratione posset esse in duabus personis, pari ratione, et in infinitis.
Si etiam simul (c) posset habere plures personalitates perfectas increatas, igitur posset habere personalitatem creatam et increatam, vel plures creatas, quia non magis repugnant simul esse personalitas creata et increata in natura una, quam duae personalitates increatae, quarum utraque perfecte supplet vicem personalitatis creatae.
Ad primam (d) istarum rationum dicitur quod essentia divina est eadem ilis tribus personis, et ex ista identitate sequitur quod sit infinita, non autem ex hoc quod absolute est in illis tribus simul. Illa autem natura assumpta non esset eadem illis tribus personis, sed adventitia, licet simul esset in eis. Similiter natura divina fundat tres relationes et tres personalitates increatas, et ex hoc sequitur ejus infinitas, illa autem natura adventitia non fundaret eas.
Contra istud (e) objicitur sic: Quia sicut forma substantialis, quae substantialiter perficeret plura supposita, esset actualiter illimitata, ita accidens consequens, quod accidentaliter perficeret eadem supposita, esset illimitatum. Exemplum, sicut anima est illimitata ad perficiendum plures partes corporis substantiales, ita scientia est accidens illimitatum respectu plurium partium corporis ; igitur sicut essentia divina, quia est essentialiter natura trium supposito- rum est infinita, quasi natura essentialis eorum, ita natura humana esset infinita, licet quasi natura adventitia pluribus suppositis.
Confirmatur istud, quia ita impossibile videtur unum accidens esse in duobus subjectis, sicut unam formam substantialem esse in duabus materiis ; igitur si necessario sequitur infinitas ex hoc quod una forma substantialis est in pluribus materiis, necessario sequitur infinitas ex hoc quod unum accidens est in multis.
Secunda ratio peccat, patet de voluntate, quae potest fundare relationes diversas, et alterius rationis, et tamen est finita ; similiter idem album multas similitudines, et idem Pater multas paternitates sine infinitate, et eadem natura multas personalitates creatas, imo mfinitas, quia non magis repugnant infinitae quam duae, et tamen infinitas non sequitur.
Sententia Doctoris duo continet. Primum, eamdem naturam creatam non posset assumi a tribus personis immediate, quia in omni dependentia essentiali unum dependet ad unum, nec idem effectus potest esse a duabus causis totalibus. Probatur etiam rationibus allatis contra primam sententiam ; ita cum Scoto, Alens. D. Bonavent. Richard. Albert. Paludan. Durand. citati, et omnes Scotistae hic. Secundum, eamdem naturam assumi posse a tribus personis mediate, quatenus haec essentia divina, seu hic Deus, potest assumere eam ; ita communis, de quo Alens. 3. p. quaest.7. memb. 1. art. 3. D. Thom. su art. 3. D. Bonav. 3. dist. 5. art. 1. quaest. Riben hic artic. 1. quaest. 4. Durand. u Occham quaest. 1. Gabr. quaest. 1. art. 3. Vide Scotum infra dist. ». quaest. 1.
Ad quaestionem (g) igitur dici potest distinguendo, quia aut potest intelligi primus terminus istius unionis esse persona aut essentia subsistens communis tribus. Primo modo, non videtur quod una natura possit simul assumi a tribus personis, quia in omni dependentia esseniali unum dependens non dependet praecise nisi ad unum, quod totaliter terminat ejus dependentiam ; in ista unione est dependentia essentialis unius naturae, et una persona terminat totaliter eam ; igitur non potest idem dependere hoc modo ad plures tales personas. Major probatur in omni dependentia causati ad causam, quia impossibile est idem causatum habere plures causas totales in eodem genere causandi, a quibus dependeat; sequeretur enim quod essentialiter dependeret ab illo ut a causa, quo non existente nihi- lominus esset. Si enim habeat A pro totali causa efficiente, et cum hoc A similiter, A sufficienter efficeret ipsum, quocumque alio cir. cumscripto, alias non esset ejus totalis causa ; igitur effectus esset ab 4, D non existente, et ita non dependet a B. Consumlter arguitur econverso de 4, si 2 ponitur causa ejus totalis; igitur si .4 sit causa totalis, et B similiter, utrumque erit causa totalis, et neutrum ; ita videtur in omnibus dependentis, etiam quae non sunt causatorum ad causas, quod cum dependentia alicujus fuerit totaliter terminata ad aliquid, ipsum non potest dependentia ejusdem rationis dependere ad aliud. Confirmatur hoc de accidente respectu plurium subjectorum primorum. Minor probatur, quia personalitas creata totalter terminaret ipsam, et illa stante, non posset simul esse in alia persona creata vel increata. Non minus enim terminat naturam et dependentiam ejusdem personalitas quaecumque personae divinas, quam terminaretur imn se; igitur, etc.
Obicitur contra ista (h), quia non videtur inconveniens plures relationes ejusdem rationis esse in eodem subjecto, sicut si idem album pluribus albis sit simile ; igitur similiter in proposito non erit inconveniens pluribus dependentius ejusdem rationis idem absolutum dependere ad plures personas ; quod si ponantur dependentiae illae alterius rationis, magis habebitur propositum. Respondeo (n), sicut non omnis relatio unde relatio, est eadem fundamento, licet aliqua sit talis, quae scilicet est prima in fundamento ad terminum, sine quo impossibile est fundamentum esse aliquo modo, sicut dictum est dist. i. secundi de relationibus creaturae ad Dcum, ita nec unde relatio, repugnat sibi, quod plures ejusdem rationis sint in eodem, sed aliquibus specialhbus relationibus repugnat, puta dependentus essenttalibus. Talis enim si est una ad terminum totaliter terminantem, non relinquit fundamentum dependens dependentia similt ad quodcumque aliud, quia tunc non esset dependentia terminata.
Si vero intelligatur (k) secundo modo, quod primus terminus unionis sit ipsa natura in tribus per se subsistens, videtur possibile quod una natura assumatur a tribus, quasi mediante una essentia existente in tribus, sicut una albedo potest esse in tribus corporibus, si una superficies in qua est, esset in eis. Quod autem ipsa essentia per se existens, posset esse terminus proximus illius unionis, videtur, quia ipsa nullum esse habet a persona, sed est prius naturaliter quam sit in persona, et dat esse personae ; est enim natura de se eec, et per se subsistens, licet non incommunicabiliter ; videtur autem quod incommunicabilitas non sit necessario ratio propria terminandi istam dependentiam, sed subsistentia singularis.
Ad argumenta principalia (l). Ad primum dico, quod si omnes tres agerent secundum ultimum potentiae suae ad assumptionem illius naturae, non possent agere ad assumptionem ejus a tribus, qui essent tres termini trium assumptionuni, sed ad assumptionem ejus ab aliqua una, quae terminet, ita quod licet tres agant, una tamen terminat eam. Et cum quaeris, a qua igitur sumetur ? dico, quod ab ila, ad quam res uniunt eam active. Et si dicas, quod possunt simul agere quaelibet persona ad uniendum eam sibi, nego, quia impossibile est ut simul uniatur pluribus, quia impossibile est totaliter dependere dependentia ejusdem rationis ad plures personas, cum sit nata terminari ad unam personam, et ad incompossibilia non possunt personae simmnul agere.
Ad secundum (m), et tertium simul dico, quod si una potentia obedientialis est in natura, qua potest uniri tribus, hoc est cuicumque trium disjunctim, illa una reducta est ad actum per hoc, quod Verbum eam sustentat. Si autem sint tres potentiae, concedo, quod si hoc, quod una reducta est ad actum, non reducitur alia, et potest reduci ula alia, sed non cum actu alterius potentiae propter incompossibilitatem actuum, sicut potentia ad albedinem non potest reduci ad actum cum nigredine, et ita natura nunc personata a Verbo, si dimitteretur ab eo, posset assumi a Patre ; sed stante actuah assumptione a Verbo, licet sit in potentia assumptionis a Patre, non potest tamen reduci ista poten. tia ad actum propter incompossibilitatem illius actus ad istum.
Ad quartum (n), nego assump. tum de accidente et subjectis. Ad probationem dico, quod sunt duo ubi, et tamen ab uno loco circumscribente. Et cum dicit, quod unius loci erit una circumscriptio activa, dico, quod si locus sit aliquid abso- lutum formaliter, in quo fundatur non actio, sed relatio illa, quae signatur per modum actionis, ut circumscriptio actio, duae circumscriptiones possunt fundari in eodem absoluto ad duo corpora circumscripta. Si autem locus dicat formaliter respectum ad locatum, et materialiter fundamentum, in quo fundatur iste respectus, tunc est unus locus propter unitatem materialis, sed duae locationes formalter, et utroque modo conmultiplicatur circumscriptio activa et passiva.
Ad primum (o) in oppositum potest dici, quod Anselmus loquitur, si primus terminus unionis sit persona, quo modo nunc natura est assumpta, quia sic tres personae non possunt eamdem naturam assumere.
Ad aliud, hoc concludit, quando suppositum increatum est primo, et proximus terminus unionis, non autem quando mediatus, quia tunc natura assumpta una potest esse in multis propter unitatem naturae illius cur primo unitur. Nec naturae assumptae de se, et immmedtate convenit esse in tribus, sed tantum per illam naturam infinitam cut primo unitur.
Et si hic arguitur (p), sicut arguitur contra primam opinionem, quod accidens existens in pluribus est illimitatum, sicut substantia existens in pluribus est illunitata.
Dici potest, quod hoc verum est, quando accidens dat aliquem actum formalem illis, quorum est accidens. Ista autem natura assumpta si primo uniatur essentiae, nullum actum dat personis, sed tantum dependet ad essentiam, ut ad unum terminum primum, cui ut sic acci- dit esse in tribus, sicut modo omnes creaturae dependent dependentia causati ad causam ad tres personas, ut sunt unum in natura, nec propter illam dependentiam causati ad tres personas ponitur causatum illimitatum. Unde nec gla ratio multum valet contra primam opinionem, sed habet solvi, sicut hic, licet sit contra responsionem ibi dictam.
Ad tertium dico, quod tunc non conveniret Filio sustentificare naturam, inquantum distinguitur a Patre, sed inquantum hic Deus existens.
Ad argumenta (q) pro prima opinione, licet individuatio posset esse sine personatione, non tamen sequitur quod individuatio posset esse eadem et una cum pluribus personaltatibus; tunc enim posset hoc concludi de personaltatibus creatis, respectu quarum indrividuatio est prior naturaliter. Unde non quodcumque prius potest manere indistinctum cum distinctione cujuscumque posterioris, maxime quando distinctio posterioris concludit in priori aliquid sibi repugnans, si sit idem.
Ad aliud dico (r), quod distinctio relativa etsi non causet distinctionem absoluti fundantis relationem, potest tamen causare distinctionem absoluti sequentis naturahter relationem, et dependentis ab ea, quia distinctio prioris sufficit ad causandum distinctionem posterioris. Ista autem natura absoluta assumpta non praecederet relationes, sed sequeretur, et ideo secundum eas distingueretur. Exempla autem de anima in diversis partibus corporis, et uno corpore in diversis locis, non sunt ad propositum, quia non includitur ibi aliquid incompossibile animeae informanti vel corpori locato, sicut hic includitur.
Ostendit, quod assumptio naturae ad subsistentiam Dei absolutam, non esset ad unitatem naturae nec personae, sed ad unitatem unionis cum natura. Et quoad modum loquendi explicat quare conceditur naturam assumptam a persona assumi ad unitatem personae, non tamen conceditur naturam assumptam a natura, assumi ad unitatem naturae, quia hic significatur identitas, vel compositio, ibi non.
Sed contra (s) secundum membrum solutionis arguitur. Quaeritur enim ad quam unnitatem esset assumptio in illo membro? non ad unitatem naturae, quia tunc esset eadem natura assumpta cum assumente; nec ad unitatem personae, quia persona non est terminus illius unionis per positum, sed essentia; igitur ad nullam unitatem esset assumptio
Respondeo et dico, quod esset ad unitatem non identitatis vel compositionis, sed unionis naturae hujus ad illam, et ista unio esset specialis dependentia naturae ad naturam similis illi, quae nunc est naturae ad personam. Quando igitur dicis, si esset ad unitatem naturae, igitur esset una natura assumens et assumpta, dico quod non est concedendum quod sit ad unitatem naturae, sed tantum est ibi unio ad naturam vel ad unitatem unionis naturae cum natura; quia cum dicitur unitas naturae, accipitur ibi unitas naturae ex vi constructionis pro unitate identitatis vel compositionis ; neutra est ibi; non sic autem accipitur unttas, cum dicitur aliquid assumi in unitate personae, quia ibi ex vi constructionis accipitur unifas pro unitate unionis.
Contra (t), sicut sequitur, persona est primus terminus unionis, ergo assumptum unitur in unitate personae, ita videtur sequi hoc: Natura est primus terminus unionis; igitur assumptum unitur in unitate naturae.
Respondeo, licet prima consequentia teneat, quia idem significat consequens, quod antecedens ex vi constructionis unitatis cum ly personee, tamen secunda consequentia non tenet, quia antecedens significat naturam esse terminum unionis, sed consequens significat unitatem identitatis naturae ad naturam vel compositionem ex natura et natura. Unde propositio tacita in primo enthymemate vera est, haec videlicet: Quod unitur personae unitur ad unitatem, vel in unitate personee. Propositio autem tacita in secunda consequentia falsa est, haec scilicet: Quod unitur naturae unitur ad unitatem, vel in unttate naturae, nec est haec difficultas reahs, sed tantum Grammaticalis. In re enmm unitas personae non communicatur for- maliter naturae assumptae, sed tantum ut terminus dependenttae, sicut nec unitas naturae communicatur formaliter naturae assumptae, si nalura esset terminus unionis; neque etiam ex persona assumente et natura assumpta fit tertium compositum, sicut nec ex natura et natura, sed tantum modus loquendi est alius dicendo unitatem naturae et unitatem personae, quia in primo modo loquendi notatur unitas identitatis vel compositionis, in secundo non notatur nisi unio ad personam, ut ad terminum.
On this page