Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum una persona possit assumere plures naturas
D. Thom. 3. p. q. 3.art.3.et Mc q. 2. art. 5. hichard art. 1. q. 5. Durand. q. 3. Altisiod. lib. 4. sum. tract. 1. c. 1. q. 5. Snuar. 3. p. tom. 1. d. 13. sect. 3. Vide Scot. 6. Metaph q. J. et 1. Met. q. 4.
Circa tertium arguitur quod non, quia aut esset unus homo aut plures. Non unus homo, quia non una natura tantum; non plures, quia non plura supposita. Prima consequentia probatur per oppositum. quia tres personae sunt unus Deus. Secunda probatur per hoc, quod habens plures scientias propter unitatem suppositi, est unus sciens.
Praeterea, natura habet numerationem et unitatem a supposito, quia natura, ut abstracta ab individuis, non numeratur; igitur si unum suppositum, et una natura.
Contra, alia natura potuit assum ista non assumpta; igitur et modo potest. Probatio consequentiae, quia nec potentia alterius naturae est reducta ad actum per hoc, quod haec est assumpta, nec relatio ex parte Verbi assumentis habet istam naturam adaequatam sibi in ratione terminati dependentis ad terminans independens, quia etsi unum causatum non posset dependere totaliter ad plures causas totales, tamen bene potest una causa totahter terminare dependentias multorum causatorum ; igitur, etc.
Unam personam divinam assumere posse plures naturas, quia id non repugnat ex parte personae vel naturae.
Respondeo, cum aliqua natura posset habere dependentiam ejusdem rationis cum ista, et etiam simul cum ista, quia non est repugnantia respectu naturarum. Actualis enim dependentia unius naturae non repugnat dependentiae alterius naturae; nec est repugnantia ex parte Verbi, quia per hoc non ponentur in eo nisi plures relationes rationis, vel nulla relatio rationis, sed tantum quod ipsum terminet plures relationes reales ad ipsum. Hoc autem non est impossibile, sicut tota Trinitas terminat omnes relationes reales creaturarum. Nulla est igitur causa impossibiltatis vel incompossibilitatis assumptionis alterius naturae, etiam ista natura manente unita.
Refutat Richardum asserentem, quod eo casu non esset unus homo, nec plures ; rejicit etiam rationem D. Thommse, quia si unitas suppositi sufficit ad unitatem concreti, pluralitas ejus faceret plura concreta, et sic plures personae essent plures dii: secundum mentem Doctoris esset unus homo. Primo, quia ad multiplicationem concreti non sufficit multiplicatio formae, nisi multiplicentur supposita. Secundo, quia ly homo est terminus adjectivus respectu personae divinae, ex Scoto infra dist. 7. quaest. 1. et ideo numerari non potest nisi numeratis suppositis ; et si teneatur quod est terminus substantivus, adhuc erit unus homo, quia ad multiplicationem concreti substantivi, requiritur forma, et suppositi multiplicatio, et ideo tres personae non sunt tres creatores. Vide Doct. 1. d. 12.
Ad primum argumentum (b) dicitur, quod nec esset unus homo, nec plures. Sed contra, unum et multa sunt opposita immediate dividentia ens; igitur a sinili circa hoc, ens quod est homo, unum vel alterum est immediate verum, ut si est homo, necesse est quod sit unus homo vel plures, aliter non esset homo. Probatur etiam hoc per unum, et non unum, quae circa quodcumque includunt contradic- tionem, et non unum in ente est multa necessario. Aliter dicitur (c), quod esset unus homo ab unnttate suppositi, sicut unus sciens, heet sciret plures scientias. Sed contra hoc est, quia tunc propter plurificationem suppositorum deberet plurificari tale concretum et natura, et ita plures personae divinae essent plures Dii. Ideoque dico (d) tertio modo, sicut dictum est d. 12. primi libri, quod Pater et Filius sunt unus spirator, non tamen unus spirrans, sed duo spirantes: quaere ibi.
On this page