Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum suppositum creatum possit substantificare hypostatice aliam naturam creatam quam illam quam habet

QUAESTIO IV.

Utrum suppositum creatum possit sustentare hypostatice aliam naturam creatam?

Alens. 3. p. q. 2. n. 6. D. Thom. 3. p. q. 3. a. 1. ad 2. a Quodl. 11. q. 10. Uee ham. q. 1. dub. ult. ad 14. Alm. híc q. a Bassol 6. Durand. q. ». Soto 4. dist. 9. q- 2. d Suar. 3. p. tom. 1. disp. 13. sect. 4. Vasq. ibi. disp. 25.

Circa quartum arguitur, quod sic. Quia major est proportio ilus naturae creatae ad suppositum creatum, quam ad suppositum increatum; tum quia hic utrumque finitum, ibi alterum infinitum, alterum finitum; tum quia hic persona est absoluta, et ita similis illi personae, quae nata esset esse hujus naturae; persona divina est relativa ; igitur si persona relativa potest sustentare allam naturam quam suam, vel multas naturas creatas, ita multo magis hic.

Praeterea: Omnem perfectionem limitatam potest Deus dare creaturae, quae non repugnat sibi; sed suppositum unius naturae posse sustentare aliam naturam creatam non ponit infinitatem in eo; igitur nec repugnantiam. Minor probatur, quia illud suppositum, et illa natura sunt finita, et finitum additum finito non facit infinitum.

Praeterea: Superius continet inferius in natura finita; igitur perfectio superioris continet perfectionem naturae inferioris ; igitur potest supplere vicem suppositi inferioris.

Contra, natura creata et suppositum creatum sunt adaequate proportionabilia; igitur neutrum excedit alterum ; igitur sicut natura non potest esse eadem plurium suppositorum, sic nec e converso.

SCHOLIUM.

Naturam alienam sustentare effective non potest suppositum creatum, quod nec etiam terminative ; tenet Varro, cujus rationes, scilicet, quia non est infinitum, nec potest illabi, rejicit Doctor, quia neutrum horum convenit Verbo, tamen sustentat terminative naturam humanam.

Respondeo (a), sustentare naturam potest accipi duphceiter, effective et formaliter, sive terminative. Primo Trinitas sustentificat naturam humanam in Christo, id est, facit cam sustentificatam. Secundo modo solum Verbum sustentificat unionem naturae creatae ad ipsum. Primo modo dico, quod suppositum creatum non potest sustentificare aliquam aliam naturam a sua, quia natura alia ad talem unionem cum Ipso, non est in potentia, nisi tantum obedientiali, quia ahter esset violenter sub proprio supposito, sicut grave sursum. Potentia obedientialis in creatura respicit efficientiam primi efficientis, non aliam potentiam activam.

Secundo modo dicitur (b), quod non potest sustentificare, quia non est illimitatum suppositum, et ideo non continet in se perfectionem alterius suppositi creati. Continere enim eminenter totam perfectionem suppositi creati, non convenit nisi infinito, quia hcet finitum unum sit eminentius altero, non tamen unum continet totam perfectionem alterius, quia entia ordinata essenGaliter tantum distingui viderentur per negationem, quia inferius deficeret a superiori.

Sed ista ratio non videtur concludere, quia Verbum non est infinitum secundum rationem personalitatis suae, secundum quam sustentat naturam assumptam; igitur non requiritur illimitatio vel infinitas in ilo supposito, quod sic sustentificat. Assumptum patet, quia tunc aliqua perfectio infinita formalter deesset Patri, quae est in Filio.

Alia ratio apponitur, quod solus Deus potest ulabi creaturae illapsu generali; ergo et isto illapsu specialt.

Sed ista ratio non concludit, quia illapsus generalis includit in se primitatem causae efficientis in illa- bente, non sic autem ista sustentatio naturae a supposito. Patet in exemplo, cui est haec sustentatio maxime similis, accidentis videlicet a subJecto, quia etsi subjectum sustentet proprium accidens, non tamen habet primitatem efficientiae respectu ejus, nec aliquam causalitatem inquantum praecise sustentificat illud.

SCHOLIUM.

Scotus dubius manet an suppositum creatum terminare possit alienam naturam, magis tamen inclinat in partem affirmativam, quia non apparet aperta repugnantia, et solvit tria, ex quibus videretur repugnantia oriri. Ita etiam tenent Occham 3. q. 1. dub. ult. ad 14. Gabr. hic q. 2. dub. 5. Major q. 5. Bassol. q. 6. Ovando, Pitigianis, Faber, et alii Scotistae hic, Alm. q. 2. Rubion. dist. 2. q. 2. art. 3. Haec sententia facilius defendi potest tenendo personalitatem esse quid positivum additum naturae, in quo Doctor videtur quasi problematicus, ex q. 1. quia si una natura alteri uniretur, non videtur hanc potius terminari ab illa, quam e contra. Sed dici potest (et tangunt Bassol. et Leuchet. hic) quod eo casu tenendo aliam opinionem Deus produceret in una relationem realem terminati, cui in altera corresponderet realis relatio terminantis, sicut defacto produxit in humanitate relationem realem terminati, cui in Verbo correspondet relatio terminantis, quae est rationis, ex q. 1.

Potest ergo dici (c), quod vel duae naturae creatae non sunt unibiles in eodem supposito, nisi altera sit actus, et altera potentia, et tunc non remanet utraque natura in se inconfusa cum reliqua; quod tamen pertinet ad istam unionem, scilicet, quod natura propri suppositi assumentis ita remaneat in se non confusa alteri, sicut si naturae extraneae non esset unita. Vel dici potest quod oportet quod suppositum, culi fit ista unio, sit simpliciter independens, quia ista dependentia non terminatur ad unum suppositum mediante altero ; non est enim ordo essentialis in ista dependentia, qua- lis est in ordine causati ad causam. Vel potest dici tertio modo, quod omnes naturae substantiales creatae directe de praedicamento Substantiae sunt simphceiter incompossibiles in eodem suppostito, ita quod altera istarum sit naturalis illi supposito, quia tunc per se conveniret illi, et per consequens nec per se nec per accidens ei poterit reliqua inesse; non sic autem sunt incompossibiles duae naturae creatae, st comparentur ad suppositum divinum, cur ambae sunt accidentales et adventitiae, quia neutra convenit ei per se.

Sed primum istorum (d), scilicet quod nullae duae naturae possunt uniri in tertio, difficile est probare.

Secundum etiam (e), scilicet quod termmans dependentiam oporteat esse independens, non videtur verum, quia dependentiam aliquam terminat aliquid, ut subjectum dependentiam accidentis, quod tamen non est omnino independens.

Tertium (f) non videtur probabile, quia si sit formalis repugnantia naturarum creaturarum in eodem supposito, ita non videtur posse eidem competere simul per accidens, sicut nec simul per se; sicut enim non potest idem per se esse album et per se nigrum, ita nec per accidens album, et per accidens nigrum. Sicut enim nullus idem color potest esse albedo et nigredo simul, sic nec idem corpus potest esse album et nigrum simul, quia quae formaliter ex se esse smnul repugnant, in quodlhbet repugnabunt simul esse; si igitur nulla imnveniatur ratio impossibilitatis, quare suppositum creatum non possit sustentare na- turam sibi extraneam, Deo tamen efficiente illam dependentiam in natura sic unita et sustentata, et in supposito alterius naturae, non videtur ponendum hoc esse impossiblle absque omni ratione.

(g) Si tenetur pars negativa:

Ad primum argumentum dico, quod proportio convenientiae non requiritur ad istam unionem, sed proportio naturae dependentis et suppositt independentis, qualis forte non est in natura creata ad suppositum creatum alterius naturae, sed solum ad suppositum increatum.

Et ad confirmationem illam de absoluto dico, quod absolutio non facit sustentificationem, sed tantum quod ipsa persona sit independens, non nata esse actus vel potentia respectu alterius unibilis.

Ad aliud dico quod etsi utrumque oppositorum sit lHmitatum, tamen non possunt simul ambo esse in eodem, quia licet hoc non concludat in eis formaliter ilimitationem, ponit tamen incompossibilitatem ; ita in proposito una natura existente in supposito per se repugnat alu esse in eodem per accidens, propter incompossibilitatem earum in eodem.

Ad tertium dico, quod non omne superius continet totam perfectionem mnferioris.

(h) Si tamen teneatur alia pars:

Ad argumentum in oppositum potest dici, quod non est ibi ita praecisa proportio, quin suppositum creatum possit terminare dependentiam alterius naturae, non tamen potest simul dependere ad plura supposita terminantia, qutia univer- saliter in dependentis causae et causati, licet una causa possi terminare dependentias plurium causatorum, non tamen plures causae in eodem genere et ordine causae possunt terminare dependentiam unius causati, quia pluralitas priorum arguit pluralitatem posteriorum, non e converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4