Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas eius relativa
Alensis 5. part. q. 2. m.1.3.5. D. Thom. 3 part. q. 3. art. 1. Richard. hic art. 1. quast. 2. D. Bonavent. art. 1. quaest. 2. et dist. 5. art. 1. q. 1. Durandus dist. 2.4.1. Capreol.hic. quaest. unic. Gabr. q. 1. Alm. q. 1. Vasquez. 5. part. dist 26. Suarez 3. part. dist. 12. sect. 2 Baccon. 3. Sent. dist. 2 q. 2. Varro 3. Sent. dist. 1. quast. 1.
Circa quintum quod praesupponit possibilitatem incarnationis, et quaerit de facto, scilicet de termino formalt incarnationis : Utrum scilicet formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas ejus relativa ? Arguitur quod non, dupliciter : Primo quod nulla proprietas personalis, sed essentia terminat, quia per ilam rationem convenit Verbo terminare unionem, per quam convenit sibi continere perfectionem suppositi creati, et per quam natura creata est in potentia obedientiali ad Verbum. Istae enim assignantur esse rationes possibilitatis incarnationis ex parte assumentis et naturae assumptae ; sed ista conveniunt Verbo per essentiam, non per aliquam rationem personalem, quae non est formaliter infinita, et ideo non continet formaliter perfectionem omnis suppositi. Similiter potentia obedientialis in creatura respicit omnipotentiam facientis, quae non est proprietas personalis, sed essentialis.
Praeterea, assumens communicat esse naturae assumptae ; sed esse in divinis est essentiale; igitur aliquod essentiale, quod praecise est ratio essendi, est Verbo ratio terminandi.
Praeterea, quod non proprietas Verbi relativa, quia eo Verbum terminat formaliter unionem, (si persona est primus terminus unionis) quo Verbum formaliter est haec persona, sed non proprietate relaiva est haec persona. Probo per . illas rationes, quae adductae sunt disf. 26. primti lib. pro illa opinione, quaere ibr.
Probat variis rationibus personam divinam constitui per respectum, non per aliquid absolutum, de qua exactissime egit 1. dist. 26.
Contra (b) persona una assumnit, et non alia ; igitur per illud quo est haec persona distincta et determinata ; sed hoc tantum est proprietas relativa, secundum Anselmum de processtone Spiritus sancti, ubi volens ostendere Spiritum sanctum esse de Filio, arguit per divisionem ; aut enim Spiritus sanctus est de Patre, quia de Deo, id est, de Patre ratione essentiae, qua est Deus, vel ratione relationis, qua est Pater. Si ista est divisio immediata, habetur propositum, quia nihil habetur in persona divina nisi proprietas suppositi, et communis essentia ; si divisio est mediata, tunc ad destructionem unius membri, inferendo aliud facit fallaciam consequentis.
Si dicatur (c), quod sicut per unum membrum, scilicet per hoc, quod est esse de uno Deo, mntelligit aliquid commune tribus personis, puta vim spirativam, quae fuit proprietas ignota in toto tempore, sicut communiter exponunt eum Doctores, ita per aliud, scilicet per rela- ionem intelligit ipse id, quod est proprium personae Patris, sive sit relativum, sive absolutum ; et ita si ponatur proprietas absoluta, non intelligitur per illud membrum de essentia Patris, Spiritum sanctum spirari de absoluto proprio Patris, si quod sit, sicut nec de proprietate Patris.
Contra (d), Augustinus T. Trint. cap. 9.sub essentia ponit quidquid est ad se, sive sit essentiale commune tribus, sive personale. Patet enim ibi quod eodem modo dicitur aliquid persona et Deus, licet persona accipiatur pro prima substantia; non autem eo est Deus quo Pater, secundum eum, sed alio est Deus et Pater ; igitur non intelhgitur personale, si sit absolutum sub relatione personas, sed magis sub ipso communi, quod est ad se.
Praeterea, si aliquo absoluto consttuatur persona Verbi, ergo ratio Aru est demonstratio. Cum enim arguit, quod ingenitum esse est unum, et genitum esse est aliud, si utrumque dicitur secundum substantiam, igitur persona prima est alia secundum substantiam a secunda. Conclusio tunc necessario sequitur, si persona ponatur esse absoluta ; illa enim constituit substantiam et non relationem, vel relativum, et ita illud quod est aliud secundum istam proprietatem, est aliud secundum substantiam. Ingenitum autem est aliud secundum proprietatem ; igitur, et secundum substantiam.
Si dicatur, quod ratio Armn est sophistica dupliciter : Tum, quia commutatur ad aliquid in quid, arguendo ingenitum esse est aliud a genito, vel hoc est aliud inquantum in- genitum, ergo est aliud secundum substantiam ; commutatur enim ad aliquid in quid, quod ostendit ugustinus, quia ingenitum duicit formaliter ad aliquid, licet negative. Tum quia si non accipiatur 7ngenttum pro ipsa proprietate quam significat, sed pro illa proprietate absoluta quae substernitur, si ponatur, dicatur .1, et arguitur : Ingenitum est aliud a genito personaliter, igitur est aliud ab eo secundum substantiam ; est iterum figura dictionis, commutando Ioc aliquid in quid ; in praemissa enim intelligitur substantia pro substantia prmma, in consequente infertur pro substantia secunda sive pro quidditate, quia ita intellexit Arius ; dixit enim ipse, quod Filius Deti est creatura pura, et habet aliam substantiam, et alam naturam a Patre ; et ibi obviat sibi Augustinus 5. Trinit. cap. 6. quod si est aliud secundum substantiam, non intelligitur nisi de substantia secunda, quae est quidditas, et hoc modo tam Augustinus quam ili haeretici, contra quos loquitur, accipiunt substantiam, et ideo ex abletate suppositi, quod est substantia prima, inferre quod est aliud secundum substantiam, sicut ipsi loquuntur, est commutare /oc aliquid in quid. Si altero, inquam, istorum modorum, respondeatur ad rationem Arr quod sit sophistica.
(e) Contra, substantia prima est maxime substantia ; igitur si persona constituatur per absolutum, per illud erit maxime substantia, et ita si secundum hoc sit aliud, erit maxime aliud secundum substantiam.
Praeterea, ad istam conclusionem sunt aliquae rationes tactae dist. 26. primi lib. pro parte ista, quod relationes constituunt personas.
Quoad proprietatem constitutivam personae divinae remittit se ad 1. dist. 26. quaest. unic. ubi defendit communem opinionem, scilicet esse relationem, licet putet non esse improbabile quod constituatur per absolutum. Quantum ad quaesitum resolvit, essentiam non esse rationem terminandi unionem hypostaticam, sed proprietatem personalem ; et probat, quia alioquin Pater de facto terminaret naturam assumptam, quia habet essentiam. Rejicit alios duos dicendi modos.
In ista (f) quaestione sunt duo articuli. Primus quae sit proprietas constituens personam ; secundus, an ista sit ratio terminandi istam unionem.
Quantum ad alum articulum principalem quaestionis, scilicet de ratione formalh terminandi istam unionem, qui diceret istam esse propter continentiam perfectionis realitatis suppositi creati in ipso assumente, et propter potentiam obedientialem in natura assumpta, haberet dicere quod essentia esset propria ratio terminandi istam unionem, sicut argutum fuit dist. ista, queest. 1, sed illud suppositum videtur esse falsum, quia ista dependentia est alterius rationis ab omni dependentia causati ad causam. Continentia autem virtualis, quae est in termino, et potentia obedientialis in dependente vel contento, pertinet ad dependentiam causati ad causam. Unde propter istas rationes non posut in prima queest. Verbum posse terminare illam dependentiam, sed propter subsistentiam independentem.
Dico ergo (g) quod essentia non est formalis ratio terminandi istam unionem, sed proprietas personalis, quod probo sic: I quocumque supposito est ratio formalis terminandi istam unionem, ipsum terminat eam ; Pater, in quo est essentia divina, non terminat eam; igitur, etc. Probatio majoris, suppositum non terminat, nisi quia habet rationem formalem cterminandi, sicut non creat nisi quia convenit ei formaliter ratio creandi, et propter hoc in quocumque est ratio formalis creandi proxima, creat, unde necesse est tres personas simul creare.
Contra hoc : In quocumque est formalis ratio agendi, et prius natura quam actio ejus sit elicita actu, vel terminus produetus, illud est ei ratio et principium agendi. S1 autem posterius habet, non agit ilo formaliter ; similiter nec si simul natura cum termino habeatur, quia tunc Filius generaret se. (Et intelligitur, quod sicut ratio formaliter terminat, sic suppositum suppositive, si actu, actu ; si aptitudine, aptitudine ; si potentia, potentia; sic intelligit conclusio.) Sicut frequenter declaratum est in primo libro, quomodo Pater et Filius spirent Spiritum sanctum, quia habent vim spirativam, et uterque prius origine quam Spiritus sanctus spi- retur, et propter hoc etiam tres personae creant, ita quod potentia creandi est cuilibet ratio creandi, quia quilibet habet eam prius naturaliter quam creatura producatur ; igitur a simili, illud quod est ratio terminandi istam unionem, erit habenti prius ratio terminandi, et est praecisa. Prius enim quia terminus unionis, et maxime istius quae est dependentia, non est simul natura cum unione, imo nec cum fundamento, si prius naturaliter habeatur quam ipsa unio terminetur ; sed certum est quod ipsa natura habetur a tribus naturaliter prius quam ista unio facta sit, igitur, etc.
Aliter potest responderi (h) ad rationem, quod tres personae alio et alio modo habent essentiam, et propter istum alium modum habendi eam, una potest terminare, ita quod essentia sit sibi ratio terminandi, et non aln.
Contra hoc dupliciter potest argui (j). Primo sic, quia si ista unio sit realis, habet terminum realem et sub ratione reali ; igitur relatio rationis non est formalis ratio terminandi unionem. Iste autem modus habendi essentiam, est tantum relatio rationis in ipsa essentia, quia alias essentia realiter referretur ad se vel ad personam; igitur essentia, ut sic habita, non est formalis ratio terminandi eam, ita quod sic haberi sit proxima ratio terminandi eam.
Secundo, quia non est distinctio in modo habendi essentiam, nisi pertinens ad originem ; sed propter istam non terminat unionem una persona, et non alia, quia ista distinctio esset eadem, si Pater fuisset incarnatus, et non Filius, et tamen tunc non terminasset Filius sicut modo ; igitur propter illam distinc(ionem, quae necessaria est, non est essentia ratio terminandi uni, et non ali, quod terminare est contingens.
Ad argumenta (k). Ad primum, patet quod illa major est falsa, nec illae sunt rationes ad probandum possibilitatem Incarnationis.
Ad aliud dico, quod communicare sic esse non est idem, quod esse divinum informare formahter naturam humanam, nec etiam effective communicare, quod scilicet persona assumens effective det alquod esse naturae assumptae, ex hoc quod assumens est ; sed istud communicare est terminare dependentiam existentiae actualis naturae assumptae, et hoc non est, quod existentia realis naturae assumentis sit ratio terminandi, sed subsistentia, id est, incommunicabilis existentia.
Ad formam tunc concedo, quod communicat esse, hoc est, existentiam suam incommunicabilem, ut existentia incommunicabilis non ex alio, puta ex natura, est ratio terminandi dependentiam naturae assumptae.
Ad aliud concedo majorem, et minor negatur secundum communem opinionem, tenendo personas esse relativas. Et ad probationes ilas dictum est dist. 26. primi libri.
On this page