Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Alensis 3. part. quest. 4. membr. 5. D. Thom. 3. part. quasst. 6. art. 2. et 5. D. Bonavent. hic art. 3. quaest. 1. et 2. Richard. art. 2. quaest. 1. et2. Varro. quaest. 1. Bassol. quaest. 3. art. 1. et 2. Marsil. 3. quaest. 3. Paludanus. quaest. 2. Suarez 3. part. tom. 1. distinct. 16. et distinct. 17. per totum. Vasquez ibi disput. 38. 39. et 40. Gabriel. híc quaest. unica. Durandus hic queest. 3.
Circa secundum arguitur quod non, quia Verbum assumpsit carnem mediante anma, secundum Damascenum lib. 5. c. 6. et Augustinum de Agone Christiano, cap. 6. et est in littera, cap. 11.
Item. pars est prior toto via ge nerationis, sicut incompletum completo, secundum Commentatorem 1. Physic. ergo similiter in assumptione, quia eo ordine assumebantur, quo natae erant assumi.
Praeterea, prius est, a quo non convertitur subsistendi consequentia; sed sequitur, assumpsit totum, ergo assumpsit partem, non e converso; ergo, etc.
Item, si assumpsisset primo totum, ergo aliquando dimisisset, quod semel assumpsit, ut in morte. Consequens videtur falsum, et contra Damascenum cap. 13.
Item, de medio extrinseco arguo sic: Natura humana non potest uniri Verbo unione beatifica sine habitu gratiae, et hoc, quia tam ipsa unio quam terminus unionis excedit facultatem naturae creatae; ergo cum ista magis excedat, quia est summa gratia, secundum Augustinum 13. de Trinitat. ibid. cap. 19. sequitur quod ista non poterit fieri sine gratia.
Item, quantum ad secundum arguitur sic, quia illapsus generalis est cuicumque naturae secundum esse ejus primum, non per aliquem habitum medium in ila natura; igitur similiter illapsus iste specialis est primo hutic naturae.
In ista queestione (a) patet quod sunt duo articuli, unus de medio intrinseco, scilicet an pars aliqua fuerit media inter Verbum, et partem aliam vel partes; vel an pars vel partes fuerint medium minter Verbum et totum.
Secundus articulus est de medio extrinseco, id est, an gratia mediet inter naturam istam unitam et terminum unionis.
Sententia tenens corpus esse assumptum mediante anima, et totum mediantibus partibus. Impugnat primum horum sex rationibus. Prima, assumens non esset primo homo. Secunda, sequeretur quod Christus non esset homo sicut nec paries esset albus, si tantum denominaretur ab altera parte albedinis, si haec haberet actum et potentiam. Tertia, incommunicabilitas ut quo, est de ratione personae, sed haec magis convenit corpori quam animae, quia animae communicatur ut quo. Quarta, corpus posset ab alia persona divina assumi, quia est capax subsistentiae immediate. Quinta, in morte corpus fuit unitum Verbo, non per animam. Sexta, ex unione animae et corporis seorsim, non fuit Verbum homo in triduo; ergo requiritur unio totius.
Quantum ad primum (b) articulum, dicitur quod assumpsit corpus mediante anima, et hoc sic exponitur quod in primo instanti anima est assumpta a Verbo, et in secundo instanti naturae unitur corpori, et per hoc in eodem secundo mstanti Verbum univit sibi corpus personaliter mediante anima, quam primo sibi univit. Similiter de partibus comparatis ad totum dicitur, quod prius sunt assumptae ordine executionis; sed totum primo assumpsit ordine intentionis, sicut totum sic est prius partibus suis, et assumptio ejus, sicut et creatio, prius intendebatur.
Contra primum istorum (c), scilicet de anima respectu corporis, arguo, quia videtur sequi quod Christus non sit primo homo; sic enim ille arguit contra opinionem Magistri Sententiarum, quod Christus non fuerit homo in triduo, quia assumens non est homo, nisi quia assumptum est homo, quod exponi potest, si bene intelligatur, quia assumptum est natura humana; igitur si primo assumptum non est natura humana, sed pars naturae humanae, assumens non erit primo homo. Et sicut in instanti assumptionis se habuit ad totum et partes, ita et modo; igitur et modo non est primo homo, sicut Socrates est primo homo, quod videtur inconveniens, cum non sit aliqua ratio a parte praedicati alia hic et ibi, lcet sit alius modus praedicandi, sicut tangetur dist. 7.
Imo secundo, videtur sequi quod Christus non sit homo. Probo, si accidens esset compositum ex partibus essentialibus potential A et actuali B, subjectum non denominaretur ab accidente, quia deno- minaretur a solo P; nam si sic, A esset subjectum respectu accidentis compositi ex A et B, quia A actualiter denominaretur a P;igitur a simili natura humana composita ex anima et corpore, non dicetur de Verbo denominative propter solam unionem animae ad ipsum Verbum, quia unio deberet esse ratio tals denominationis, quia tunc corpus posset dici homo propter unionem animae ad corpus.
Item (d), de ratione personae est incommunicabihtas, et hoc in ratione quo, sicut frequenter expositum est ; hoc autem magis convenit materie quam formae, quia mmn toto forma communicatur materiae, ut dans esse ; igitur sicut in natura in se personata magis appropriatur incommunicabilitas ista corpori quam animae, ita quando personatur in altero per prius, videtur (si sit ibi alquis ordo) terminari ipsa dependentia corporis, ut sit subsistens, quam ipsa dependentia animae.
Praeterea tertio (e), corpus natum est in se subsistere, et non praecise ex hoc quod animma informans ipsum subsistit in se; ergo non suppletur istud in corpore, nisi ipsum immmediate assumatur ; est enim corpus capax talis assumptionis, sicut et subsistentiae in se; stante igitur ista unione animae ad Verbum, cum per eam corpus non sit immediate assumptum, stat potentia in corpore, ut assumatur a Patre, et ita idem homo assumetur a duabus personis, quod videtur esse inconveniens, quia sic nulla persona esset homo, et tamen ex ullis partibus est homo quando uniuntur; igitur esset homo, et non persona, nisi sit persona in se, quod est inconveniens, quia tunc partes dupliciter hypostasiarentur, scilicet intrinsece et extrinsece.
Praeterea, tunc in morte (f) fuisset nova assumptio, quia tunc corpus fuit immediate unitum Verbo, et non per animam.
Praeterea, propter illas duas uniones non fuit homo, sicut ostensum est in secunda ratione ; ergo requiritur tertia, quae sit totius primo, propter quam tertiam Verbum sit homo; sed ila sufficit sola sme aliis duabus, igitur illae duae superfluunt.
Resolvit nullum fuisse medium quod inter naturam assumptam et Verbum, quia cum natura in se immediate sit personabilis, similiter erit personabilis in alio; admittit tamen animam dici posse medium quo, respectu naturae assumptae, quia est formalis ratio ejus.
Ideo quantum (g) ad istum articulum potest distingui de medio. Sicut enim inter agens et actum vel effectum aliquid potest poni medium, vel ut quod, sicut agens proximum inter agens remotum et effectum, vel ut quo, sicut forma agentis, ita inter recipiens et receptum potest poni duplex medium, scilicet quod et quo. Sicut enim aliquid potest esse alicui ratio agendi, ita aliquid potest esse alicut ratio recipiendi. Et illud respectu receptionis accidentis potest esse quandoque propria forma recipientis, sicut subjectum per propriam formam, ut per rationem propriam recipiendi, recipit primo propriam passionem.
Ad propositum potest dici, quod in ista passiva assumptione naturae humanae ad Verbum, nullum fuit medium quod, inter Verbum et ipsam naturam, sed tota natura fuit sic immediate assumpta, quod probatur sic: Quod est in se primo personabile, si sibi dimitteretur, hoc in alio primo personatur quando assumitur, quia personalitas divina supplet personalitatem propriam; tota natura est primo et immediate hoc modo personabilis in se, si sibi dimittatur, et non pars vel partes; igitur, etc. Probatio majoris, quia in eodem instanti naturae, in quo in se personaretur, si sibi dimitteretur, personatur in alio vel ab alio, quia nec ante ulud instans est natum assumi, quia non prius fuit natura singularis, nec post illud instan sassumitur, quia tunc esset persona in se. Minor probatur, quia in eodem instanti naturae, in quo materia praecedit totum vel forma, neutrum natum est esse persona, sed tunc primo, quando ex istis unitis est tota natura, tunc ipsa tota est persona in se, si non impediatur ab assumente.
Secundo modo (h) loquendo de medio, scilicet quo, potest concedi quod anima est medium in ista assumptione, et hoc respectu totius, quia est formalis ratio hujus naturas, qua haec natura est unibilis, sicut ipsa est, qua formaliter homo est risibilis, non tantum ut principium effectivum, sed ut subjectum proximum. Et sicut est forma ipsius subjecti, ita potest esse forma constituens hanc naturam, et tamen est toti naturae ratio propria recipiendi istam unionem, quia est ratio propria constituens ipsum totum receptivum hujus unionis. Nec propter hoc oportet animam primo assumi ut quod, sicut nec ipsa est risibilis ut quod, hcet ipsa sit quo homo est risibilis.
Et propter istam rationem mediandi, vere potest dici assumi tota natura per animam, ita quod ly per, licet respectu praedicati dicat circumstantiam causae quasi materialis, tamen respectu ejus, quod determinatur per ipsum, dicit causam formalem, sicut et hoc, homo per animam rationalem est risibilis, notatur forma subjecti esse quasi materiale respectu praedicati. Hoc etiam modo potest concedi, quod anima mediat inter carnem et Verbum, quia anima est forma naturae totalis primo assumptae, cujus naturae caro est pars, et ideo illud quo tota natura est assumptibilis et assumpta est, quo caro suo modo est assumptibilis et assumpta.
Sed hic est unum dubium quantum ad primum membrum distinctionis, quid sit ista natura, quae primo dicitur assumi, an scilicet sit aliquod ens aliud a partibus. Commentator 1. Physic. comm. 11. videtur dicere quod totum, licet sit aliud a partibus, sive a qualibet parte seorsum, non tamen ab omnibus partibus simul; et si ita esset, cum ista assumptio realis non sit nisi rei, nihil aliud esset totum assumi quam omnes partes assumi. Si etiam sit aliud ens ab eis, dubium est, an sit alia entitate positiva absoluta vel relativa. Et tertio, an sit aliqua forma alia a forma, quae est pars totius.
Totum esse distinctum seu ens aliud a partibus simul sumptis. Primo, alioquin totum per se non differret a toto per accidens. Secundo ut distinguitur a partibus unitis est terminus generationis. Tertio, ex Philosopho manet A et B, non manente A B. Quarto, non essetaliquod causatum a causis intrinsecis. Quinto, non esset ens cui competeret propria passio, ita Scotus 8. Met. q. 4. Hervieus quodl. 4. q. 14. Cajet. 3. p. q. 6. art. 3. Capreol. hic q. unic. Ferrar. quarto contra Gent. 81. Mayron. 3.d. 1. q. 10. Bassol. 2. d. 12. q. 2. Leuchet. 2. d. 2 q. 2. Anton. And. 7. Metaph. q. 18. Javell. q. ult. Ovando hic art. 2. Alii Scotistae dicunt partes unitas distingui realitera toto, none contra, quomodo inferius est idem formaliter superiori, non e contra, ut colligi videtur ex Scoto 1. d. 2. q. 7. et d. 8. q. 4. ita Joan. Can. 1. Physic. quaest. 3. Tromb. c. de ident. et dist. reali, in Formalit. Maurit. ibi in annotat. Pitigianis hic art. 2. citans Leuch. et Barg. et dicens esse fere omnium doctiorum Sootistarum. Hic modus non placet, quia cum distinctio realis sit relatio realis, petit realem relationem in altero correlativo creato existenti, ideo tenendum est absolute distingui realiter partes unitas a toto, et e contra; vel Scotus tantum vult totum esse aliud ens a partibus unitis, sed non facientibus ens per se unum, nec transactis in naturam specificam, quia partes sumptae cum relatione unionis sunt quid respectivum, et totum est quid absolutum, cui conveniunt operationes et passiones, quae non conveniunt partibus cum illa unione, ita Philip. Faber. hic d. 8. cap. 3. et favet Scot. 1. d. 1. c. 4. num. 14. et 2. d. 1. quaest. 5. num. 21. et d. 12. q. 2. num. 3. quibus locis docet prius posse esse sine posteriore, si non sit ei idem ; ergo cum partes unitae sint prius toto, et nequeant esse sine eo per ullam potentiam, sunt ei idem. Praeterea Scotus 1. Physic. quaest. 9. docet totum et partes unitas esse idem realiter; ergo dum hic id negare videtur, intelligendus est de partibus cum illa relatione unionis, sed non quatenus transeunt in naturam, facientes unum per se, in qua re nihil certum habeo.
Quantum ad primum (1) ostendo, quod totum sit ens aliud ab omnibus partibus conjunctim et dlivisim. Probo, quia alias non esset differentia totius, quod est per se unum, ad totum quod est unum aggregatione, ut cumulus vel acervus, quia istud totum secundum est suie partes 8. Met. Consequens videtur inconveniens ; tum ex eodem 8.; tum, quia etiam unum per accidens est magis unum quam illud aggre- gatione, et minus unum quam totum unum per se, et tamen unum totum per accidens non est suae partes, quia secundum Philosophum 1. Met. cap. De unitate definitionis, in hoc, homo albus est unum ahquid, quia albedo inest homini, non autem esset tale totum si non informaret.
Praeterea (k), per se terminus ad quem generationis est aliquid habens entitatem propriam, quia generatio est ad esse proprii termini ; sed totum est primus terminus ad quem generationis, non altera pars, imo si utraque pars praeexistat, et de novo unirentur, nil minus esset generatio vel productio ipsius compositi, sicut in resurrectione, dato quod tam anima quam corpus, praeexisteret secundum suas entitates, adhuc fieret resuscitatio ad esse totius compositi, non autem ad esse corporis vel animae, nec ad ambo ista ; igitur ad aliquod tertium ab istis.
Tertio (l), potest argui a sumili de «corruptione secundum argumentum Philosophi 7. Met. in fine, quia manent A et B, non manet ABD, et idem realiter non potest manere et non manere ; ergo APB est aliud reahter ab A et D;igitur cum sic in omnibus compositis per se rationi partium non repugnet, ut illae maneant, el totum non maneat, aliqua erit entitas propria ipsius totius alia ab entitatibus partium.
Item quarto (m) sequeretur quod nihil esset per se causatum a causis intrinsecis, materia scilicet et forma, quia istae causae causant hoc compositum, quia sunt partes causati ; sed istae non sunt partes, ne- que alterius earum, neque ambarum, quia neutra est causata, nec ambae, quia sunt primae causae et prima principia ret ; igitur, etc.
Item, sequeretur (n) quinto quod nullum ens esset cui per se inesset propria passio vel propria operatio, vel quodcumque accidens proprium illius speciei, quia haec non sunt materiae nec formae.
Non dari aliam formam in toto, praeter formam partis. Primo, alioquin in homine esset forma perfectior anima rationali. Secundo, daretur processus in talibus formis. Admittit tamen formam totius sumptam, non pro parte constituente, sed pro tota natura.
Quantum ad tertium dubium (p), dico, quod si intelligatur in toto praeter formam partis, cujusmodi est in homine anima mntellectiva, esse aliam formam quasi supervenientem ilh, quae sit etiam aliquid ipsius totius, et tamen dicitur forma totius, distinguendo eam contra formam partis, quia completius constituit totum quam dla alia forma ; iste intellectus est falsus, quia tunc esset in homine aliqua forma constituens hominem perfectior anima intellectiva, quod est inconveniens. Sumiliter si innitatur rationi acceptae ex unitate totius, puta quia ex materia et forma, quae est pars, non fieret unum nisi per aliquam aliam formam unientem illas partes, quae sit forma totius, ista ratio concluderet processum in infinitum, quia etiam de ipsa quaero, quomodo facit unum cum materia et forma partis. Si ex se, ita potest concedi de forma paris, quod ex se sit nata facere unum cum materia ; si per aliud, erit processus in infinitum.
Ideo dico, quod ultra formam quae perfecit materiam ultimate, quae dicitur forma partis, non est necesse ponere almquam formam quasi perficientem tam materiam quam formam, quia materia et forma in toto non sunt partes ejusdem rationis, sive elementa perfectibilia ab aliquo actu tertio ; sed unum est proprium perfectibile, et aliud proprius actus, et haec est praecisa ra1o, quare faciunt unum per se, ex 3. Metaph.
Si tamen intelligatur forma totius non aliquid constituens totum, sed ipsa natura tota, ut quidditas ; hoc modo concedi bene potest, quod forma totius sit alia a forma partis, et quod natura vel quidditas posset dici forma, patet ex Philosopho ». Metaph. com. de Causa. Quod autem sit alia a forma partis, patet ex primo articulo hic tacto. Sed respectu cujus est forma ? Respondeo et dico, quod respectu totius compositi non quidem forma informans, sed forma, qua compositum est ens quidditative ; et hoc modo totum est ens formaliter forma totius, sicut album dicitur album albedine, non quidem quod forma totius sit quasi causa ipsius totius cum materia et forma partiali, causans quasi totum, sed est ipsum totum praecise consideratum secundum illum modum, quo loquitur Avicenna 5. Metaph. Equinitas est tantum equinttas.
Et si quaeras causas istius entitatis, dico quod ipsa est tertia a suis causis, et causaliter est ab eis, et non ab aliis; et quare tales causae causent et constituant entitatem tertiam aliam a se, quae sit per se una, et aliae non constituant, non est ratio, nisi quia istae entitates causarum sunt tales, et aliae sunt alterius rationis. Quod Philosophus innuit 8. Metaph. ubi respondens ad quaestionem de unitate compositi, quomodo fiat unum per se ex materia et forma, assignat pro causa, quia hoc per se est actus, illud per se potentia ; et sicut hoc est actus per se, illud potentia per se, ita hoc totum est unum per se, et sicut hoc est actus per accidens, et illud potentia per accidens, ita hoc totum constitutum est unum per accidens. Quare autem ista.entitas est per se actus respectu unius, et alia tantum per accidens respectu alterius, non est ratio, nisi quia haec entitas est haec entitas. Quia sicut inter calidum et calefacere, non est medium 1n genere causae efficientis, ita nec inter istam formam et sic informare est aliquod medium in cenere causae formalis. Sicut enim calidum quia calidum calefacit, et non propter aliquid aliud, ita anima inquantum anima sic perrficit, et sic constituit.
Sic ergo patet quantum ad istum articulum, quid sit medium congruitatis unionis naturae humanae ad Verbum, quia natura tota ex partibus, quod est quoddam ens absolutum tertium aliud a partibus utrisque, et ambabus conjunctim et divisim.
Et ideo illud Commentatoris (q) de primo Physicorum, negandum est. Fallit enim in ista materia si- cut in als, quia non distinguit inter illud quod est per se, et illud quod necessario concurrit. Ad esse quidem ftotius necessario praeexigitur unio partium ; nec tamen illa unio est illud esse, quia unio est respectus, et esse illud est absolutum, sicut ad causationem alicujus effectus necessario praeexigitur ordo causarum efficientium, quando sunt multae ordinatae, et approximatio earum ; et tamen ille ordo vel illa approximatio non est esse ipsius effectus, quia ista sunt respectus tantum, hoc autem est absolutum. Nec est inconveniens aliquod absolutum dependere vel praeexigere vel saltem coexigere aliquo modo aliquem respectum. Universaliter enim absolutum causatum a pluribus causis necessario praeexigit unionem et approximationem illarum causarum in causando ; et ita potest hic esse, quod tota entitas totius sit absoluta, licet necessario praeexigat vel coexigat unionem partium absolutarum.
Refutat sententiam D. Bonaventurae et aliorum, asserentis gratiam esse medium assumptionis naturae. Primo, natura in se prius personatur quam gratificatur, sed personatur in alio eodem instanti quo in se personaretur. Secundo, personatio convenit natura per se; ergo prius gratia, quae convenit per accidens. Tertio, quia Christus est unigenitus Patris, data est ei gratiae plenitudo. Quarto, anima Christi prius existit quam datur ei gratia; sed non existit nisi in Verbo ; ergo.
Quantum ad (a) secundum articulum principalem de medio extrinseco, ponitur quod gratia imn ista unione fuerit medium congruitatis.
Contra hoc (b) arguo primo, quia in illo instanti naturae, in quo natura personaretur in se, si non assumeretur in eodem instanti, personatur in alio, quando assumitur, hoc fuit declaratum in priar mo aniculo: sed prius naturalter persenaretur in se, quam haberet habitum gratiae, quia habitus est principrum operandi, et per consequens perfectio ejus cui competit operari, operari autem est suppositi; igitur prius naturaliter in se haberet rationem suppositi quam gratiam, vel habitum aliquem, qui tantum est principium ope- randi; igitur et quando assumitur prius naturaliter, quam gratia ista detur, igitur non est media.
Et confirmatur (c) etiam quia illud, quod est alicujus in se, prius est ejus quam quod est ejus per accidens ; sed si natura sibi fuisset dimissa, fuisset personata in se ex seipsa ; igitur personari prius naturaliter competeret sibi quam habitus ille accidentalis.
Item Joannis primo: Vidimus gloriam ejus quast unigenitt a Patre, ubi videtur dicere quod Christum esse unigenitum Patris, sit proxima ratio congruentiae quare ipse habeat plenitudinem gratiae; igitur prius erat natura subsistens in Verbo, quam tanta gratia sibi conferebatur, alias videretur quod in aliquo instanti, in quo natura non erat unita Verbo, conferretur plenitudo gratiae.
Praeterea, illa gratia non uniret formahter, patet. lgitur tantum se haberet in ratione dispositionis in altero extremo; sed hoc est falsum, quia realis et actualis existentia accidentis ordine naturae praesupponit existentiam subjecti; sed gratia est in anima Christi sicut accidens in subjecto ; ergo realis et actualis ejus existentia praesupponit existentiam realem animae; sed Christi anima nunquam habuit existentiam realem nisi in Verbo; ergo prius ordime naturae assumebatur a Verbo, quam sit subjectum eratiae, quia ipsa natura, imn qua est gratia, personatur, et per hoc omne accidens ejus accidentaliter et mediate unitur personae; igitur in ista unione nullum accidens potuit esse medium, sicut nec albedo est medium in unione superficiei ad corpus.
Ad argumenta principalia (d). Ad primum patet responsio, quod intelligendae sunt auctoritates de medio quo et non quod.
Ad secundum dico, quod aliquid potest esse in se prius alio, non comparando illa ad tertium, sicut tpartes naturae meae sunt priores natura mea tota quoad ordinem generationis vel executionis, non tamen in comparatione ad personationem, quia partes meae non prius personantur quam tota natura mea, et ita etiam est de personatione in persona extranea. Et ratio est, quia in illo instanti naturae, in quo totum est totum, ipsum est personabile in se vel in alio, et ideo quidquid praecedit ipsum naturahter, non praecedit ipsum in personalitate, quia ut prius non est personabile.
Ad aliud dico (e) quod non sequitur, est prius secundum conse-quentiam, ergo est prius naturahter, hoc est prius causalter. Vel sic, aliquid dicitur prius executione prioritate causae materialis, vel prius intentione prioritate causae formalis. Similiter (f) secundum Philosophum in Praedicamentis, prius causalitate potest esse simul secundum consequentiam ; esse namque hominem secundum consequentiam convertitur ad veram ret orationem, et e converso, et tamen esse ret est prius causaliter. In eo enim, quod res est vel non est, est oratio vera vel falsa, ita haec prioritas in concedendo potest stare cum non prioritate in causando, sicut universaliter est in accidente consequente multa necessario, sicut calidum consequitur ignem et aerem; ideo sequitur ad utrumque illorum secundum consequentiam, et tamen utroque ilorum est posterius secundum causalitatem ; ita in proposito partes assumi, et si sequatur ad totum assum, et none converso, non tamen erit prius in causaltate.
Posset tamen dici, quod eo modo quo partes assumuntur, convertibilia sunt partes assumi, et totum assumt.
Ad aliud dico, quod Christus vere, quando fuit mortuus, aliquam entitatem non habuit, quam habuit vivus; nec tamen deposuit naturam quam assumpsit, quantum ad partes essentiales illius naturae, et ita intelligit Damascenus, patet ibi, cap. i3. ubi vult quod anuma et corpus in morte non erant in propria hypostasi, sed in hypostasi Verbi.
Sed restat unum dubium, quia videtur quod in morte fuerit nova assumptio partis in se, quae prius non fuit unita.
Ad ultimum dico, quod st accipiatur gratia pro gratuita Dei voluntate, Deus dicitur ex gratia operari omne illud, quod non ncluditur in natura rei, sed magis excedit facultatem ejus; et hoc modo, quia facultatem naturae humanae excedit subsistere in Verbo, ideo gratuite Deus hoc operatur, et ex gratia summa. Quia summac eratuita condescensione confert naturae llud ad quod minime; potest ex se attingere, et quod maxmime illam excedit. Sed si intellieatur gratia pro habitu creato informante, licet illa concomitetur naturam unitam, non est tamen necessaria ad unionem.
Et tunc cum arguitur quasi a minori, quod ipsa est necessaria ad unionem beatificam, ergo ad istam, dico, quod non sequitur, quia unio beatifica est per operationem et actum secundum, in quem non potest anima, nisi habeat formam. Ista unio est ad esse primum, ad quod non praesupponitur aliquod accidens in natura unita, sicut etiam ad esse primum supernaturale, quod habetur per habitum gratiae non requiritur aliquod elevans naturam; sic enim essel procedere imn infinitum, ut semper unum supernaturale disponeret ad aliud; et sicut illud quod ibi dat actum primum, posset immediate perficere naturam, ita hic esse a Verbo communicatum potest esse immediatum principium unionis.
On this page