Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio

QUAESTIO III.

Utrum incarnationem praecesserit corporis organisatio?

Alensis 3. p. 8. m. 2. et quast. 9. m. 41 D. Thom. 2. p. quaest. 33. art. 1. et hic dist. 3. q. 5. Richard. hic art. 2. quaest. 4. D. Bonav. dist. 3. art. 3. q. 2. Suar. 3. p. tom. 1. d.415. per totum expressius tom. 2. disp. 11.5.2. Gabr. 3. dist. 4. q. unic. art. 2. Palud. dist. 3. q. 3. Vade Scotum 1. Met. q. 4. et 9. q. 11. Varro 3. d. 2. g. 1.

Circa tertium arguitur quod sic, quia corpus Christi erat generatum ex purissimis sanguinibus Beatae Virginis secundum Damascenum lib. 3. cap. 2. corpus generatum est densius sanguinibus, ex quibus generatur secundum Damascenum cap. 38. ergo minorem locum occupat, et per consequens formationem, vel conceptionem, vel generationem necessario concomitatur motus localis; ile non est in mnstanti, igitur nec cum incarnatione, quae fuit imn instanti; non post, igitur ante.

Praeterea, corpus organisatum erat alterius figurae quam sanguis ex quo generabatur; igitur occupavit alium locum; igitur ila formatio requirebat motum localem; igitur in tempore.

Praeterea, omnis substantia generabilis et corruptibilis, quae non creatur, producitur per mutationem ; tota natura assumpta a Verbo est generabilis et corruptibilis, et non immediate creabatur, quia fuil ex sanguinibus; igitur producebatur per mutationem, et per consequens pars potentials ilhus totius mutabatur ad formam ejusdem totius ; igitur prius fuit sub privatione opposita illi formae, et hoc prius tempore, quia opposita privative non possunt simul tempore esse in eodem; prius igitur tempore erat corpus non animatum quam animatum.

Contra, Magister in littera dist. ?2. in fine, et dist. 3. c. 1. et Damascenus 48. in fine.

SCHOLIUM.

Animatiopnem non praecessisse tempore incarnationem, alioquin B. Virgo non fuisset Mater Dei, sed puri hominis, cujus tantum generationem attingeret.

Dico, quod quaestio potest intelligi de prioritate temporis vel naturae. Primo modo habet duos articulos: primum de ordine animationis ad incarnationem ; secundum de ordine organisationis ad animationem.

Quantum ad primum (a) dico, quod non praecessit tempore animatio incarnationem, quia tunc natura ista fuisset aliquando in se personata, et non in Verbo, quando scilicet fuisset caro animata. Probatio consequentiae, corpus enim animatum, si in aliquo tempore est in se subsistens, est persona. Consequens est falsum, quia tunc Beata Virgo non fuisset vera mater Dei, non enim genuisset Deum, sed istum hominem purum, cujus natura fuisset post unita Deo. Consequens istud est contra Damascenum 58. c. ubi contra Nestorium determinat, quod Beata Virgo fuit vera mater Dei, et non alicuus puri hominis tantum. Consequentia patet, quia terminata fuisset tota ratio maternitatis Martiae in productione illius naturae.

SCHOLIUM.

Organisatio sumpta pro inductione formae, qua corpus est organicum, non praecedit tempore animationem, etiam in nobis, alioquin pater non generaret hominem. Item, si sumatur organisatio pro inductione omnium formarum partium heterogenearum, fuit simul tempore cum incarnatione. An vero latio materiae ad locum generationis, ejusque alteratio tempore praecesserit incarnationem, necne, hic non resolvit, sed dist. 4. quaest. 1. Prioritate autem naturae organisatio praecedit animationem, et animatio incarnationem, ratio hujus est clara.

Quantum ad secundum (b) dico, quod organisatio potest intelligi, vel ultima inductio formae disponentis immediate ad animam intellectivam, secundum unam opinionem; sive inductio animae intellectivae secundum aliam opinionem, quae ponit, quod anima est, qua formaliter corpus est organicum. Vel potest intelligi transmutatio praecedens istam ultimam inductionem formae organicae disponentis ad formam mtellectivam. Praecedunt autem duae transmutationes, videlicet motus localis, quo materia defertur ad locum convenientem generationi, et alteratio, qua materia in loco debito alteratur, et disponitur ad formam corporis organici inducendam ; et in isto secundo modo secundum unam opinionem, quae ponit partes heterogeneas corporis organici diferre specie, possunt poni multae generationes et multae transmutationes. Sicut enim partes ilae habent formas substantiales quuidditativas alias et alias, ita cujushibet est generatio altera et altera, et ad quamlibet generationem est praevia alteratio. Et etiam ulterius potest poni, quod non omnes istae generationes sunt simul, sed alia praecedit aliam tempore, et ita una alteratio disponens ad alham generationem est prior altera naturaliter.

Sed qualitercumque sit de istis, potest dici quod organisatio primo modo dicta, scilicet, a qua corpus dicitur organisatum, quae immediate disponit ad anmmam mntellectivam, non praecedit tempore animationem etiam in nobis, quia tunc pater nullo modo generaret hominem. Completa enim esset ejus tota actio prius duratione quam esset anima ; ille autem non generat hominem, cujus actio tota completa est prius tempore quam sit homo.

5i autem fiat sermo (c) de organisatione secundo modo, tenendum est quod omnes inductiones formarum substantiaum partialium,etiam si multae essent, in eodem instanti erant, quia nulla pars prior tempore alia, quia pars quae assumebatur a Verbo, nunquam praefuit in supposito ; quod contigisset, si fuisset prior tempore.

Sed de transmutatione materiae ad locum convenientem generationi, et de alteratione praecedente generationem totius, vel generationes partium, dubium est si istae praecesserunt tempore, vel si fuerunt in ecdem minstanti cum incarnaüone, quia si ponantur fuisse in tempore, magris videtur posse salvari, Mariam cooperatam fuisse ad illos motus, de hoc in 4. dist. Sà autem totum ponatur fuisse in instanti, ita ut nullus ibi fuerit motus localis, neque mutatio cum successione, magis salvatur quod ultimo instanti consensus Virginis expressi fuit in utero Virginis Verbum homo, et ante illud instans non videtur fuisse aliqua operatio specialis ad incarnationem, et in isto videtur tota fuisse completa.

De prioritate naturae videtur esse dicendum quod fundamentum relationis naturaliter praecedit relationem, quia secundum Philosophum et Augustinum de Trinit. 1. quod nihil est in se, nihil est ad altud, et totalis natura est fundamentum illius unionis, er queestione praeecedenti ; ergo entitas totalis naturae naturaliter praecedit incarnationem, et ita animationem praecedit naturaliter totius organisatio secundum unam opinionem de formis, vel saltem est simul, secundum aliam opinionem.

Ad rationes principales (d).

Ad primum argumentum dico, quod (si concederetur alterationem praecedere tempore incarnationem) posset dici, quod cum ila alteratione fuit occupatio minoris loci, sicut universaliter est circa quamcumque condensationem, eet ita poneretur ibi unus motus localis per se, quo deportabatur materia ad locum convenientem generationi, et alius per accidens concomitans generationem corporis densioris, quo occuparetur minor locus, et in ultimo instanti condensationis inducerentur omnes formae partiales, et forma totalis corporis organisati, et in ulo instanti totum assumeretur.

Si autem ponatur alterationem non praecessisse tempore, tunc potest dici quod occupatio minoris loci erat subita, et hoc per poten- tiam divinam, si tamen ad hoc non posset operari virtus creata, de quo dist. 4. Per illud idem dicendum est ad secundum de figuratione.

Ad tertium dico, quod mutatio proprie dicta est inter privationem et formam, sicut patet n ». Physic. non autem minter negationem et formam. Privatio est negatio in apto nato, et ideo quaudo forma producitur sinul cum susceptivo, non est proprie mutatio ad illam formam, quia susceptivum non prius fuit sub privatione quam forma ; nec prius fuit aptum natum habere formam quam habeat eam, sed tantum est mutatio ad susceptivum ejus; cum igitur anima intellectiva inducatur simul cum esse corporis, etiam in nobis, ad animam proprie non est mutatio, sed tan(um ad esse corporis organici, et illius mutationis subjectum est materia, quae fuit sub forma sanguinis. Et cum additur in majori, quod omnis forma generabilis et corruptibilis, si non mmmediate creatur, accipit esse per mutationem sul subjecti, neganda est ista propositio, si intelligatur per mutationem, cujus ipsa sit primo terminus, de mutatione proprie dicta. Peotest tamen concedi de mutatione, cujus aliquid ejus sit terminus, et de mutatione communiter dicta, ita hic, et hujus mutationis proprie dictae terininus est corpus organicum, quod est almquid corporis animati.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3