Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Alensis 3. p. q. 9. m. 1.et m.2.art. 2. D. Thom. 3. p. q. 21. art. 2. et 1. 2. q. 81. art. 3. et hic q. 1. art. 1. D. Bonavent. p. 1. art. q. 2. Richard. art. 1. q. 2. Henric. quodlib. 15 q. 13. Aureol art. 1. et 4 Occham hic. Mayron Bassol. Rubion. Marsil. 3. q. 4. Suar. 3. p. tom, 2. disp. 2. sect. 5. Valentia tom. 4 disp. 2. q. 1. et 2. punct. 2. Cord. lib. 1. q. 44. Vasq. 3. p. disp. 117. Amb. Cathar. opusc. de Conceptione. Cajet. opusc. de eadem. Viguer. cap. 18. 8 6. Vega 2. in Trid. cap. 6. Bellarm. lib. 4. de amiss. gratize, a cap. 15. Canisius lib. 1. de Deipara. et late et nuperrime P. Egidius de Praesentat. Augustinianus in Conimbrir. Academia sacrae Theol. professor primarius integro volumine de hac controversia. Mayronius hic q. 2. Dur. híc Baccon. híc. q. 3. Thom. de Arzentina híc. Almain. hic.
Circa primum quod sic: In Adam omnes peccaverunt. hom. 5. non nisi quia fuerunt in eo secundum rationem seminalem, ita fuit in eo Beata Virgo ; igitur, etc.
Item Damascenus cap. 10. et 458. Spiritus sanctus purgavit eam; purgatio non est nisi a peccato, igitur habuit peccatum, non actuale igitur, etc.
Item, Augustinus de Fide ad Petrum : Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipttur, cum peccato originali nasct.
Item, idem super illud Joannis: Fcce agnus Dei, etc. Solus innocens, quia non sic venit, scilicet secundum communem propagationem. Item Leo Papa in sermone de Nativitate Domini: sicut a reatu nullum liberum reperit, tta pro liberandis omnibus venit ; igitur, etc. Item Hieronymus super ilud Psalmi Ft de manu canis unicam meam, videtur idem dicere. Item de cons. dist. 2. cap. T. ibi: Nativitas in gloria. Hem Bernardus de conceptu ejus dicii, quod fuit in peccato originali concepta. Item Anselmus 2. Cur Deus homo cap. 16. Item hoc idem vult Bernardus in quadam epistola, et probat, quia non fuit sanctificata ante conceptum, patet; nec in conceptu, quia ibi fuit libido.
Contra, Augustinus de natura et gratia circa medium, et ponitur in littera cap. 9. Cum de peccatis agitur, de Maria nullam prorsus volo habere quaestionem. Et Anscelmus de Conceptu virginali. cap. 18. Decuit ut ea puritate virgo niteret, qua major sub Deo nequit intelhgt, posset autem intelligi pura innocentia sub Deo qualis fuit in Christo ; igitur, etc.
Impugnat sententiam maculantem B. Virginis conceptionem. Primo, ducendo primam ejus rationem ad oppositum, quia cum Christus sit perfectissimus mediator, perfectissima mediatio pro aliqua persona ei convenit, atque adeo aliquam praeservavit ab originali, quia hoc perfectius est quam personam lapsam reparare ; sed erga nullum habuit excellentiorem mediationem quam erga matrem sanctissimam ; ergo. Major probatur tripliciter et clare. Primo, per comparationem ad Deum cui Christus conciliat. Secundo, per comparationem peccati a quo liberat. Tertio per comparationem ad matrem quam reconciliat, quia non summe placaret Christus Deum pro culpa Adse, si non praeveniret, ut alicui non offenderetur, nec summe liberaret a malo, si alicui omnem paeenam inutilem non abstulisset, nec summe ei ut mediatori obligaretur mater, nisi ab eo obtinuisset summum quod a mediatore obtineri convenienter potuit, ac per consequens ipsam praeservationem et innocentiam. Ostendit clare secundam et tertiam rationes pro opposita sententia nihil conficere.
Contra primam (a) rationem arguitur ex excellentia Filii sui, inquantum redemptor, reconciliator et mediator, quod ipsa non contraxit peccatum originale. Perfectissimus enim mediator habet perfectissimum actum mediandi respectu alicujus personae, pro qua mediat ; sed Christus est perfectissimus mediator ; igitur Christus habuit perfectissimum gradum mediandi possibilem respectu alicujus creaturae sive personae, respectu cujus erat mediator ; sed respectu nullius personae habuit excellentiorem gradum quam respectu Mariae, igitur, etc. Sed hoc non esset nisi meruisset eam praeservari a peccato original. Quod probo tripliciter : Primo per comparationem ad Deum cui reconciliat. Secundo per comparationem ad malum a quo liberat. Tertio per comparationem ad obhgationem personae quam reconciliat.
Ad videndum primam probationem pono exemplum consonum exemplo Anselmi: Cur Deus homo, lib. 2. cap. 16. ^lhquis offendens regem demeretur in tantum, ut omni filio natural ejus rex offendatur, et offendens exhaereditet eum; ista offensa statuitur non remittenda, nisi offeratur regi ab aliquo innocente aliquod obsequium magis placans et gratum, quam peccatum fuerit offensivum. Aliquis offert obsequium ita gratum, quod reconcileet filios, ut non exhaereditentur, tamen culilibet nato rex offenditur, licet postea remittat offensam propter merita moediatoris ; sed si ille mediator posset ita perfecte placare regem, ut praeveniret respectu alicujus filii irae, nec ei offenderetur, hoc magis esset quam si rex offensam habitam contra talem remitteret, sed hoc non est impossibile, cum haec offensa non est ex culpa propria, sed ex alia contracta.
Ex illo arguitur sic : Nullus summe vel perfectissime placat aliquem pro offensa alicujus contrahenda, nisi posset praevenire, ne ille offendatur, nam si jam offensum placat, ut remittat, non perfectissime placat ; sed in proposito Deus non offenditur animae propter motum interiorem in ipso, sed tantum prop- ter culpam in ipsa anima ; igitur Christus non perfectissime placat Trinitatem pro culpa contrahenda a filus 4dae, si non praeveniat, ut alicui Trinitas non offendatur, et per consequens quod anima alicujus fili Adae non habeat culpam talem.
Ex secunda via (b) arguitur dupliciter. Primo, quia perfectissimus mediator meretur amotionem omnis poenae ab eo quem reconciliat ; sed culpa originalis est major poena, quam ipsa carentia visionis divinae, sicut declaratum fuit dist. 36. secundi lib. quia peccatum est maxima poena naturae intellectualis inter omnes poenas ejus ; igitur si Christus perfectissime reconciliavit, istam poenam gravissimam meruit ab aliquo auferri, non nisi a matre; igitur, etc. Confirmatur istud per exemplum, quia si filio Adae esset maxima poena regem contra eum offendi, nullus eum perfectissime reconciliaret, nisi auferret ab eo, non tantum exhaeredationem, sed etiam esse inimicum regis ; igitur, etc.
Ex eadem via arguitur secundosic: Christus immediatius videtur fuisse reparator et reconciliator noster a peccato originali quam ab actuali, qnia necessitas incarnationis, passionis, etc. assignatur communiter ex peccato originali ; sed supponitur communiter, quod ipse fuit ita perfectus mediator respectu alicujus personae, puta Mariae, quod cam praeservavit ab omn!i peccato actuali ; igitur similiter a peccato originalt.
Ex tertia (c) via arguo sic Persona reconciliata non summe obligatur mediatori, nisi ab ipso summum bonum habeat, quod potest per mediatorem haber ; sed innocentia illa, scilicet praeservatio a culpa contracta vel contrahenda, potest haberi per mediatorem ; ergo nulla persona summe tenebitur Christo, ut mediatori, si nullam praese vavit a peccato origmah.
Et si dicas, (d) quod aequahter tenetur persona, cui remittitur peccatum quantum persona, quae praeservatur a peccato, propter ilud Luc. 1. Cui magis dimittitur, magis diligit, quaere ibi responsionem Augustini, quod omnia possibilia committi non commissa, sunt dimissa, ac si essent commissa ; imo excellentius beneficium est praeservare a malo, quam permittere incidere in malum, et ab eo postea liberare. Videtur etiam quod cum Christus multis animabus meruerit gratiam et gloriam, et pro his sint Christo debitores, ut mediatori, quare nulla anima erit ei debitrix pro mnnocentia ? Et quare etiam omnes Angeh beati sint innocentes, et nulla humana anima erit imnocens in patria, nisi sola animma Christi.
Secunda etiam ratio (e) quae accepta fuit ex his, quae apparent in Maria, non videtur concludere. Quod enim arguitur, et primo de infectione carnis propter seminationem, non arguit secundum viam Anselmi de peccato originali, quae tacta fuit dist. 32. 2. lib. Aut dato quod sic contrahitur peccatum originale communiter, tamen mnfectio carnis manens post Daptismum, non est necessaria causa quare maneat peccatum originale in ani- ma, sed ipsa manente, peccatum originale deletur per gratiam collatam; ita posset Deus in primo instanti conceptionis Virginis dando tunc gratiam delere, ne esset causa necessaria infectionis in anima, si gratia tolleret culpam in anima.
Aliud de passionibus Mariae non concludit, potest enmm mnediator reconciliare aliquem, ut auferantur ab eo poenae sibi inutiles, et relinquatur in poenis sibi utilibus; originalis culpa non fuisset utilis Marie; poena temporales tamen fuerunt utiles, quia in eis meruit; igitur, etc.
Quatuor docet in hac littera. Primum, potuisse Virginemnullo unquam instanti fuisse in peccato originali, quia potuit creari in gratia. Secundum,potuisse per solum instans esse in originali, quia immediate post creari potuit in ea gratia. Tertium, potuisse per tempus esse in originali, et in ultimo instanti illius temporis purgari. Quartum, cum submissione et humiIitate, Doctor tribuit Virgini illud primum, scilicet, nullo unquam tempore vel instanti fuisse in originali, quod magis resolute asserit infra dist. 18. n. 12. Vide ad haec appendicem, quam adjungo huic quaestioni.
Ad quaestionem dico (f) quod Deus potuit facere. quod ipsa nun- quam fuisset in peccato original; potuit etiam fecisse, ut tantum in uno instanti esset in peccato; potuit etiam facere, ut per tempus aliquod esset in peccato, et in ultimo instanti ilius temporis purgaretur.
Primum declaro, quia gratia eequivalet justitiae originali, quantum ad acceptationem divinam, ut propter hanc animae habenti gratiam non insit peccatum originale. Potuit enim Deus in primo instanti illius animae infundere sibi gratiam tantam, quantam ali ani,mae in circumcisione vel Baptis^mo ; igitur in illo mnstanti anima non habuisset peccatum originale, sicut nec habuisset si postea fuisset baptizata. Et si etiam infectio carnis fuit ibi in primo instanti, non fuit tamen necessaria causa infectionis animae, sicut nec post Baptismum, quando manet secundum multos, et infectio anmae non manet; aut potuit caro mundari ante infusionem anmmnae, ut in illo instanti non esset infecta.
Secundum patet (g), quia si agens naturale potest incipere agere in instanti, ita quod in ilo instanti fuerit in esse quieto sub uno contrario, et in tempore habito est sub forma contraria in fiert, et quandocumque agens naturale potest agere, Deus potest agere ; igitur potest et in tempore habito alicui instanti causare gratiam.
Hoc etiam confirmatur (h), quia quando anima est in peccato, potest per potentiam divinam esse in gratia ; sed in tempore illo quo fuit concepta, potuit esse in peccato, et per te fuit: igitur simili- ter potuit esse in gratia. Nec necesse fuit tunc quod fuisset in gratia in primo instanti illius temporis, sicut nec de mutatione el motu.
Praeterea (i), in primo instanti potuit creasse gratiam in illa anima ; ergo, etc. Tertium est manifestum.
Quod autem horum (k) trium, quae ostensa sunt esse possibilia, factum sit, Deus novit; si auctoritati Ecclesiae vel auctoritati Scripturae non repugnet, videtur probabile quod excellentius est, attribuere Mariae.
Obiicit dupliciter contra secundum dictum Iitterae praecedentis, arguens gratiam non posse produci in tempore. Primo, quia Deus agit in instanti. Secundo, quia alioquin ejus productio non esset mutatio, nec motus. Negat primum. Ad secnndum declarat quomodo eocasu aliquid haberet justificatio utriusque, et rem exemplo demonstrat.
Contra secundum (l) istorum membrorum instatur dupliciter. Primo sic: quidquid Deus immediate agit circa creaturam, agit in instanti, quia secundum Philosophum 8. Physicor. virtus infinita agit in instanti, quia virtus infinita et finita non possunt agere in aequali mensura; igitur non potest justificare animam in tempore, habrto instanti culpae.
Praeterea (m), aut illa Justificatio esset motus aut mutatio; non mutatio, quia non esset in instanti; non motus, quia non esset successio secundum partes mobilis, scilicet animae, quia ipsa est indivisibilis, neque secundum partes flormae, scilhcet gratie, neque secundum media inter extrema. Non enim est medium inter privative opposita circa aptum natum, sicut nec est absolute medium inter contradictoria. Nec alterum ilorum secundum partes acquirebatur vel amittebatur, neque subjectum est divisibile; igitur.
Ad primam instantiam, dico quod si Deus voluntarie non agit in altquo instanti non necessario, prop- ter hoc oportet eum expectare tempus, ut in instanti determinato ilius temporis agat; sed potest agere in tempore, in cujus primo instanti non egit. Verum est igitur quod Deus potest agere in instanti quidquid immediate agit, sed non est necesse ipsum agere in instanti.
Ad secundum dico, (n) quod stricte loquendo, sicut Philosophus loquitur de motu et mutatione, ista Justificatio passio nec est motus nec mutatio, sed aliquid habens de utroque, hoc quidem habens de mutatione, quod, ut forma simplex et indivisibilis, inest subjecto; hoc autem de motu, quia in nulla mensura indivisibili inest, sed in tempore, ct imn hoc deficit a mutatione; deficit autem a motu, quia non est fluxus secundum partes formae vel mobilis, vel secundum media inter extrema, quia hic nulla sunt media, sicut probatum est.
Exemplum est (0), mobile transit a forma, sub qua fuit in ultimo instanti quietis, ita quod post illud instans, est continua deperditio illus formae secundum partes ejus, et continua acquisitio formae oppositae ; sed si in toto tempore inesset forma opposita, et tamen non successive acquirerentur partes ejus, esset simile proposito, quia tunc illius formae acquisitio non esset motus nec mutatio; sicut nec modo transitus a mutatione ad motum, vel e converso, est mutatio vel motus.
Sed quare passio (p) causata ab agente naturali, est mutatio vel motus, et non ista? hespondeo, quia agens naturale si potest su- bito inducere formam, inducit per mutationem; et si non potest, necesse est ut agat in tempore, et ita per motum. Deus autem etsi potest inducere formam in instanti, tamen si non induceret in instanti, potest inducere totam in tempore, ita quod non partes ante partes. Posse enim agere in tempore non est mnperfectionis in agente, licet necessitas agendi in tempore sit imperfectio.
Docet modum solvendi omnes Sanctorum auctoritates, quae universaliter neminem excipiunt ab originali, quia intelliguntur quoad debitum ; omnes enim naturaliter concepti, habent unde contrahant originale, ex vi suae conceptionis, et nisi ex privilegio aliquis eximatur (ut de B. Virgine credimus, de facto omnes illud contrahunt. Quam zsolutionem moderni communiter in hac quaestione sequuntur, eamque late probat P. .Egid. lib. 3. q. 4. art. 2. S 3. et Pitigianis hic art. 3. docens B. Virginem tripliciter fuisse peccato obnoxiam. Primo, in lumbis Adae et aliorum parentum. Secundo, in utero ante animationem; tunc enim existebat secundum partem, et inficienda erat, nisi praeveniretur. Tertio in primo instanti animationis, quia licet illo eodem instanti fuerit in gratia, prius natura existebat sine ea, et debebatur ei secundum se oppositum ; sic creatura ab aeterno producta, haberet prius natura non esse quam esse, quia de se non debebatur ei esse, de quo vide Scot. 2 d. 1. q. 2. exemplo de materia comparata ad formam, optime res explicatur.
Si autem (a) teneatur pars negativa queestionis, ad omnes auctoritates in contrariam partem respondetur, quod quilibet fihus Adae naturalter est debitor justitiae originalis, et ex demerito Adae caret ea, et ideo omnis talis habet unde contrahat peccatum originale; sed si alicui in primo instanti creationis animae detur gratia, ille licet careat justitia originali, nunquam tamen est debitor ejus, quia merito alterius praevenientis peccatum, datur sibi gratia, quae aequivalet in justitie, quantum ad acceptationem divinam, imo excedit; ergo quantum est ex se, quilibet haberet peccatum originale, nisi alius praeveniret merendo. Ft ita exponendae sunt auctoritates, quod omnes naturaliter propagati ab Adam sunt peccatores, hoc est, ex modo quo habent naturam ab Adam, habent unde careant justitia debita, nisi eis aliunde conferatur; sed sicut posset post primum instans conferre ei gratiam, ita posset et in primo instanti.
Per illud patet ad rationes factas pro primma opinione, quia Maria maxime indiguisset Christo, ut redemptore; ipsa enim contraxisset originale peccatum ex ratione propagationis communis, nisi fuissel praeventa per gratiam mediatoris; et sicut alii indiguerunt Christo, ut per ejus meritum remitteretur eis peccatum Jam contractum, ita illa magis indiguit mediatore praeveniente, peccatum ne esset ab ipsa aliquando contrahendum, et ne ipsa contraheret.
Et si arguas (b) contra hoc, quia prius naturalter fuit filia Adae, quia prius fuit persona, quam habens gratiam ; in illo igitur priori tenebatur ad justitiam originalem, quia naturalis fiha Adae, et non habuit eam, ergo in illo priori contraxit originale peccatum.
Respondeo (c) et dico, quod quando opposita comparantur ad idem secundum ordinem naturae, non simul ambo insunt, sed tantum alterum inest. Reliquum autem quod dicitur prius natura non inest, quia in eodem instanti oppositum inest; sed dicitur prius natura, quia tunc inesset quantum est ex parte subjecti, nist aliquid extrinsecum immpediret. Exemplum, si materia comparatur ad formam et ad privationem, prius naturaliter est materia non habens formam quam habens, non quod in illo instanti in quo habet formam, realiter non habeat eam, quia tunc contradictoria essent simul; sed quia tunc materia quantum ex se, dimissa sibi, non haberet formam, si aliud habens non daret. Similiter subjectum est prius naturaliter utroque opposito, quia prius naturaliter est unumquodque illud, quod est in se, quam sit vel non sit aliquid, quod est sub aliquo; et ita licet materia prius naturalter sif privata quam formata, non tamen sequitur quod ipsa aliquando non sit sub forma.
Similiter licet prius natura materia sit aliquid in se quam privata vel formata, non tamen sequitur quod ipsa aliquando sit in se, ita quod nec sub privatione nec sub forma, quia hoc modo non est aliud esse prius, nisi quod secundum propriam rationem ejus, qua dicitur prius, neutrum illorum includit. Ita in proposito dico, quod natura animae praecedit naturaliter justitiam originalem sive gratiam aequivalentem et carentiam Justitiae debitae, et etiam in illa natura praecedit naturaliter carentia ila justitiae originalis illam justitiam, quia quantum est ex subjecto, quod est prius naturaliter utroque opposito, prius naturahter privatio inesset; tamen non oportet animam esse aliquando sub neutro extremo, neque prius esse sub privatione quam sub opposito.
Quando igitur arguitur, quod prius naturaliter fuit fiha Adae, quam Jgpustificata, concedo, quia illam naturam in primo instanti naturae sic conceptam consequebatur esse fillam Adae, et non habere eratiam in ilo instanti naturae; sed non sequitur, ergo in illo instanti naturae fuit privata, loquendo de omnino primo instanti, quia secundum illam primitatem, natura animae ita naturaliter praecessit privationem justitiae, sicut ipsam justitiam ; sed tantum potest hoc inferri quod in ratione naturae, quae est fundamentum filiationis Adae, non includitur justitia, nec ejus carentia, quod concedo.
Sed si objicias (d) de alio modo prioritatis naturae, quod ipsa est naturaliter prius carens justitia quam habens eam, cum hoc insit sibia causa intrinseca, dico, quod hoc prius natura nunquam mnest sibi, sed tantum inesset, si causa extrinseca non impediret, et poneret oppositum ejus inesse; sicut etiam si in primo instanti, materia informaretur, privatio, quae prius naturaliter inest materiae, nunquam ei inesset.
Si dicas (e), quomodo est prius natura illud, quod non est prius in essendo? Dico, quod quando ordo naturae est inter positivum, sicut inter subjectum et accidens, materiam et formam, quod est prius natura, potest esse prius in essendo; sed quando est tantum inter opposita privative, prioritas per comparationem ad tertium non est nisi quia hoc inesset, si aliud non impediret, vel est prioritas in intellectu, quia scilicet istud prius mntelligitur, ut privatum.
Et si arguatur (f), Maria non est justa in primo mstanti naturae ; ergo in illo instanti est injusta vel non justa, ex 2. Pertherm. Dico, quod consequentia non valet in praedicatis compositis, non est album lignum, ergo est lignum non album, ita hic : non est justa in primo instanti, id est, ratione sui; ergo est non justa, non sequitur, quia neutrum illorum essentialiter includit.
Et si arguas (g), in primo instanti naturae vere intelligitur non justa. Dico quod non, sed vere non intelhgitur justa, quia abstrahentium non est mendacium 2. Physic. non enim omnis intellectus non mntelligens hoc, intelligit non hoc, ut non intelligens hominem esse animal, non intelligit ipsum non animal, quia tunc non posset esse abstractio sine mendacio, auferendo ab aliquo quod sibi essentialiter inest.
Ad aliud de apertione januae, patet, quod janua fuit sibi aperta per meritum passionis Christi praevisae et acceptae specialiter in ordine ad hanc personam, ut propter illam passionem nunquam huic personae inesset peccatum, et ita nec aliquid propter quod janua clauderetur, cum tamen sibi ex origine competeret, unde janua clauderetur sicut alis.
B. Virginem, si mortua fuisset ante Christum, probabilius loquendo, descensuram fuisse in sinum Abrahae, et non visuram Deum, donec Christus morte sua aperiret januam regni. Mirum, quomodo Suar. sup. sect. 5. fin. dicat Scotum in oppositum inclinare, cum ejus verba sint expressa.
Si quaeratur, utrum si fursset mortua ante passionem FHli, fuisset beata ? Dici potest, quod sancti Patres in Limbo, purgati fuerunt a peccato original, et tamen clausa fuit janua usque ad solutionem poeena debitae. 1Ita enim determinaverat Deus, quod licet acceptaret passionem Christi praevisam ad remittendum culpam originalem omni credenti et credituro illam passionem, non tamen remittebat poenam illi peccato debitam, scilicet carentiam visionis divina jpropter passionem praevisam, sed propter ipsam exhibitam, et ideo sicut illis patribus non patuit Janua, quousque passio Christi fuit exhibita, ita probabile est, quod nec B. Virgini.
Ad argumentum Bernardi potest responderi, quod in instanti conceptionis naturae fuisset sanctificatio non aculpa quae tunc infuit, quia nulla fuit, sed a culpa, quae tunc infuisset, nisi tunc gratia illt animae fuisset infusa.
Et si arguatur, quod ibi fuit hbido, falsum est de conceptione naturarum, licet posset concedi fuisse in conceptione et commixtione seminu m.
Et dato quod m conceptione seminum fuisset creatio animae, non fuisset aliquod imnconveniens, gratiam tunc fuisse infusam anmee, propter quam anuma non contraxisset aliquam infectionem a carne cum libidine seminata ; sicut enim post primum minstans Daptismi potuit manere infectio corporis contracta per propagationem cum gra(ia in anima mundata, ita potest esse m primmo iminstanti, si Deus tunc creavit gratiam in anima Mariae.
On this page