Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale

QUAESTIO II De sanctificatione corporis Christi, quare scilicet et quomodo non contraxerit originale peccatum.

Alens. 3. p. q. 9. m. 2. art. 1. D. Thom. 3. p. q. J. art. 1. D. Bonav. hic. p. 1. q. 1. art. 1. Richard. art. 1. quast. 1. Durand. q. 1. Cordub. lib. 1. q. 44. Suar. 3. p. tom. 1. Vega lib. 2. in Trident. c. 6. Vasq. 3. p.d. 117. Gahr. hic q. unica, in fine.

Ad secundum, dicitur secundum Magistrum, quod aliqua portio erat in Adam, de qua omnes filii propagati sunt ; et aliqui ponunt, quod aliquod illius portionis non fuerit iufectum in Adam, sed servatum mundum usque ad generationem Christi.

Sed contra primum (a), quantum finitum per ablationem finitam ab eo aliquoties factam posset consumi, et maxime ita modicum, quantum sicut esset semen descendendum ab Adam mn procreatione filiorum, jam videretur totaliter esse consumptum.

Quod si dicas (b) illud in se multiplicari, sicut dicit Magister, hoc non videtur posse fieri sine miraculo, sicut de panibus Evangelicis, de quibus exemplificat, et ita non erat possibile patrem generare quantum est ex parte formationis corporis sine miraculo, quod non videtur probabile.

Qui non tenent hic Magistrum secundum diversum modum ponendi de peccato originali, diverssimode hic respondent; dicentes enim. quod peccatum originale contrahitur propter carnem . infectam concupiscibiliter seminatam, dicunt carnem totam Mariae fusse sanctificatam, et ita ilud quod assumebatur ad formationem corporis Christi, prius quam assumebatur, furi sanctificatum, ut non esset ibi infectio aliqua in instanti infusionis animae.

Sed contra hoc (c), arguitur quia si sanguines Deatae Virginis erant, de quibus formabatur corpus Chrissti secundum Damascenum 48. cum nunquam fuerupt animati anumma alicujus hominis, per consequens nunquam ab anima peccatrice contraxerunt maculam, nec per consequens ex parte eorum potest assignari ratio maculae, vel sanctificatio corporis generati ex eis.

Quod si dicatur, quod virtus activa formans corpus, ex eis fuit inlecta, et ideo corpus genitum infectum ; hoc non videtur verum, si Spiritus sanctus immediate formavit illud corpus de illis sanguinibus.

Praeterea, non videtur probabile corruptionem esse sine generatione in quocumque genere ; sed ista sanctificatio sive mundatio carnis esset corruptio ilus morbidae qualitatis positivae, et tamen nullius alterius qualitatis positivae esset generatio, gratiae non, quia non est capax sanctitatis.

SCHOLIUM.

Refutatis duabus sententiis de ratione peccati originalis, de quibus 2. dist. 32. resolvit ideo Christum non contraxisse originale, quia non est filius naturalis Adae, quia non habuit naturalem patrem ; ita Anselmus citatus a Doctore, et communis.

Aliter secundum viam Anselmi, qui ponit peccatum originale esse carentiam justitiae debitae, sicut tactum est dist. 32. secundi. Patet qualiter Christus non contraxit originale peccatum, quia non fuit filius naturalis Adae, et ideo non erat debitor justitiae originalis. Acceperunt enim illi soli justitiam in Adam, qui ab eo erant descensuri per rationem seminalem, hoc est, respectu quorum Adam habuit rationem patris naturalls secundum communem propagationem. Unde sicut illis solum potutt servare justitiam, ita illis solum potuit perdere illam ; et ideo si Christus fuisset purus homo et non Deus, miraculose tamen natus de Virgine, secundum eum, non contraxisset originale peccatum. Ista sententia patet per eum de Conceptu Virginali, c. 10. et deinceps et expresse cap. 19. ubi vult quod innocentiae Christi potest poni duplex ratio, scilicet sanctificatio Vir- ginis Matris, et miraculosa forma tio corporis, non per propagationem communem, et utraque per sc sufficeret, ut Christus innocens nasceretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2