Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Alensis. 3. part. quast. 8. membr. 1. 83. Divus Thomas 3. part. quaest. 35. art. 5. et hic quaest. 2 art. 3. Divus Bonav. art. 3. Richardus art. 2 quasst. 2. Durand. quast. 1. Mavr gusest 1. Suarez tom. 2. disp. 12. Vide Scotum 9. Metquaest. 3. et 14. et . Metaph. quast. 8. 9. 10.20. Baccon. híc. Gabr. híc.
Circa istam distinctionem quartam, in qua Magister agit de conceptione Christi, per comparationem ad Virginem concipientem, quaero, utrum beatissima Virgo Maria fuerit vere Mater Dei et hominis ? Quod non, quia opposita contraria non possunt inesse eidem simul, etiam per potentiam divinam, quia tunc Deus facere posset contradictoria simul. Consequentia patet per Philosophum 4. Met. ubi probat quod si contraria essent in eodem ; quod etiam contradictoria essent simul de eodem vera, sed virginitas et maternitas sunt opposita contraria; igitur, etc.
Praeterea, Mater se habet active in generatione prolis, quia si tantum passive, Adam esset mater Evae, et limus esset mater Adae; sed Beata Virgo non se habutit active in generatione ista, quia haec generatio fuit in instanti ; virtus creata non operatur in instanti ad illud quod natum est fieri in tempore.
Praeterea, activum et passivum sunt correlativa mutua, er 5. Metaph. Mater se habet ad Patrem sicut passivum ad activum, secundum Philosophum 15. de Animal; igitur mutuo sunt correlativa pater et mater; sed nullus est pater Christi hominis, igitur nulla mater.
Praeterea, omni generatione generatur aliquod suppositum 7. Metaph. Non sic ista, quia hic non fuit suppositum nisi increatum, illud non generabatur in tempore. Quod si dicatur, quod generabatur in natura creata, contra, primus terminus generationis est per se ens; Verbum homo non est per se ens, quia nec per se unum ; igitur, etc. Quod si dicas, quod est ibi unitas unionis ; contra, relatio non est formalis ratio terminandi generationem ; ista unio est relatio; igitur, etc.
Praeterea, si generavit Deum hominem, hoc non fuit, nisi ratione naturae humanae terminantis generationem, in qua natura Verbum subsistebat ; sed hoc non videtur ponendum, quia tunc illud esset hic non primus terminus, sed quasi formalis, acquisito primo termino, in alus autem est primus terminus ; nec potest poni differentia, quod in alis illa natura est persona, hic non, quia hoc tantum est in alns propter negationem duplicis dependentiae; negatio non est ratio termimnandi generationem.
Mariam esse vere Matrem Dei et hominis, probat ex Luca et Damasceno. Detfinitur in Ephes. Concil. canon. 1. in 6. Synodo act. 4. et 11. in 7. Synod. act. 4. et 7. et in Concil. Lateranen. can. 3.
In ista quaestione conclusio est certa, sicut patet per Damascenum cap. 59. Dei genitricem vere sanctam Mariam pradicamus. Sicut enim vere Deus er ipsa genitus est, ita ipsa vere Dei genitrir dicitur. Deum enim aimus ecx tpsa genitum esse. non ut Deitate Verbi prin- cipium essendi accipiente er ipsa, sed Dei Verbo er ipsa incarnato et genito. Non enim hominem nudum genutt Beata Virgo, sed Deum verum, non nudum, sed incarnatum; ubr videtur dicere, quod genuit suppositum, sicut ipse determinat, infra cap. 82. quia generatio est hypostasis ; sed genuit ilud suppositum, non secundum naturam divinam, sed humanam.
Contra quod videntur esse duo argumenta facta ad primam partem. similiter de eo, propter quod aliqua dicitur mater, quomodo posset salvari in proposito, dubium est.
Sententia Divi Thomae et aliorum matrem in generatione tantum se habere passive, patrem vero habere rationem activi. Probatur ex Philosopho et Augustino. Hanc impugnat Doctor. Primo, mas et faemina sunt ejusdem speciei, ergo habent potentias ejusdem rationis. Secundo, mater plus diligit filium ex Philosopho. Tertio, quandoque filius magis assimilatur matri. Quarto, alias esset quasi vas in quo generatur proles, vel sicut terra in generatione minerae. Quinto, ex Damasceno.
Opinio est, quod solus pater habet rationem activi, et mater rationem passivi, ita quod ipsa tantum ministrat materiam prolis, et in solo semine patris est vis activa formativa prolis. Haec videtur opinio Philosophi 15. de animal. comparantis virtutem in semine patris, artifici; et materiam ministratam a matre, lieno, de quo artifex facit scamnum.
Pro hoc etiam ad propositum videtur esse Augustinus 10. super Genesim c. 5. ubi dicit Christum non descendisse ex parentibus secundum rationem seminalem, sed si B. Virgo fuisset activa respectu formationis corporis filii sui, videtur corpus illud formatum fuisse secundum rationem seminalem.
Sed contra istud (a) arguitur primo de alns matribus, quia formas ejusdem speciei consequuntur potentiae naturales ejusdem specier; mas et foemina sunt ejusdem speciei 10. Metaphysicor. ergo formas eorum consequitur potentia ejusdem rationis ; igitur si formam unius consequitur naturaliter vegetativa activa, simihter et alterius. Confirmatur ratio, quia animma vegetativa hujus et illius differrent sicut acliva et passiva, et ita essent potentiae omnino alterius rationis.
Praeterea, pater (b) naturaliter plus diligit fillum suum, sicut unusquisque naturahter diligit suum opus, quam e converso, ex 8. PFthcor. et 9. et pro hoc assignatur ratio, quod benefaciens plus afficitur beneficiato, quam e converso; sed mater plus dihgit filum suum quam pater, sicut patet per eum O. et 8. Fthic. ergo videtur quod aliquo modo filus ejus sit opus ejus.
Praeterea, fitius quandoque assimilatur magis matri quam patri; ergo in matre est aliqua virtus activa. Consequentia probatur, quia agens intendit assimilare sibi effectum, ita quod effectus nulli assimilatur, nisi propter aliquam actionem ejus.
Dicitur quod semen patris principaliter intendit assimilare prolem patri, sed propter mobedientiam materiae deficit ab eo quod intendit, et facit quod potest, et ita cum transmutatio non fiat in quodlibet, sed in oppositum, assimilatur opposito, et 1ta matri.
Contra, igitur calidum impeditum et propter impedimentum non potens perfecte sibi assimilare effectum, assimilabit eum fridigo, quod est impossibile, quia ipsum impeditum tantum non assimilabit eum sibi, et si assimilatur frigido, hoc est ab alio agente, non tantum a calido mmpedito. Sic in proposito ex impedimento resistente virtuti activae patris, tantum haberetur ista negatio quod proles non assimilatur patri; tamen non assimilatur alii, nisi ex alia causa activa, et si detur ista in proposito ex parte matris, habetur propositum.
Praeterea, matrem tantum esse quasti vas, in quo sicut in loco conveniente generatur proles, et de aliquo ejus, ut de materia, non videtur plus dare matri quam terrae in generatione minerae, si de aliquo ejus generatur minera, et sic ipsa terra continens Hlud aliquid, sicut locus conveniens generationi talis corporis, erit mater ejus; imo non videtur dare plus quam homini respectu generationis vermis ex eo, qui generatur ex aliquo humore putrefacto, et hoc in loco conveniente generationi suae, et ita nihil deficeret, quin esset mater illius vermis, nisi quod vermis non est ejusdem speciet, sed hoc forte non tollit si equus dicatur pater mulae, et asina mater.
Praeterea, istud in proposito de hac matre improbatur per ilud Damasceni 48. Virtutem tribuens susceplivam, simul autem et generativam; sed si ipsa tantum esset principium passivum, non videretur quare copularet virtuti susceptivae virtutem generativam.
Modus dicendi D. Bonaventura materiam ministratam a Maria habuisse vim activam, hanc tamen non habuisse actionem, quia fuit praeventa, exemplificat de virga Aaron, rejicitur, quia de facto Maria non esset mater, sicut nec ignis calefactivus, impeditus, approximatus actu calefaceret ; et si ignem calefaceret, esset fieri patrem, pater non esset; exemplum adducit ad oppositum.
Si autem (c) teneatur alia opinio quod mater quaecumque cum patre est causa activa respectu formationis corporis prolis, tamen minus principalis (d) et secundaria, et cum patre integrans unam causam totalem, tunc videtur difficilius salvarr quomodo Maria fuit mater, quam ponendo aliam opinionem. Patet enim, quod ipsa ministravit materiam totam corpori Christi ; sed non ita patet, quomodo potuit cooperarti Spiritui sancto ad formationem istius corporis.
Ad hoc dicitur sic (e), quod ipsa ministravit materiam, in qua erat vis activa, sed illa vis non habuit actionem aliquam, quia actionem ejus praevenit Spiritus sanctus subito formans corpus illud de materia sibi ministrata. Erat agitur Virgo mater, tenendo opinionem de actione matris pro eo quod praebuit materiam, in qua quantum est ex parte sui erat, unde ageret, nisi aliud agens fortius praevenisset illud in agendo. Exemplificatur : Virgae Aaron data est foecunditas, per quam posset active producere successive flores et fructus ; sed non produxit, quia illam foecunditatem praevenit virtus divina subito producens ula.
Contra, (f) si ignis esset perfectssime activus, et haberet passum, ut lignum approximatum, tamen praeveniretur ab aliquo agente fortiori calefaciente lignum ; nullo modo ignis esset causa agens respectu illius caloris ; et si ignem gignere calorem esset ignem esse patrem caloris, nullo modo ignis ille esset pater illius caloris ; igitur similiter in proposito, propter solam virtutem activam, si erat praeventa, ut non ageret, non diceretur mater, si mater est causa agens.
Confirmatur hoc in exemplo illorum : Si enim arbor diceretur pater vel mater ilius fructus, quem producit, illa tamen virga, licet foecunda fuisset ita potens producere fructum, et non produxit, quia praeventa, non fuisset pater vel mater illius fructus.
Hoc etiam probatur in proposito: Nullus enim homo fuit pater illius filiuu, etsi aliquis habuit virtutem activam secundum quam potuit egisse ad formationem hujus corporis, ut pater, et non egit Spiritu sancto praeveniente.
Sententia Varronis vim supernaturalem collatam fuisse Virgini, qua cooperata est Spiritui sancto, impugnatur. Primo, quia Virgo non esset per se mater sicut aliae matres. Secundo, vis supernaturalis non est subjectabilis in potentia generativa. Tertio, non magis potest illa vis agere in instanti quam potentia ipsa. Quarto, esset accidens, ergo non produceret substantiam.
Aliter dicitur (g) quod collata sibi fuit vis supernaturalis, secundum quam potuit cooperari Spiritui sancto in instanti.
Contra, ista vis supernaturalis esset accidens, etiam per accidens hujus naturae ; ergo si mater Christi solo illo accidente egit ad formationem corporis Christi, sequitur quod non ita per se et vere egit ad formationem hujus corporis, sicut alae matres, quae ex natura sua agunt ad formationem corporis suae prolis. Non enim ita vere convenit lapidi disgregare, quod convenit ei per albedinem, quae est er accidens per accidens, sicut convenit eti descendere deorsum, quod convenit ei per naturam suam, vel convenit ei per accidens naturale.
Similiter in quo subjecto erit istud accidens supernaturale ? Si in intellectu vel voluntate, non videtur esse ratio agendi ad generationem filiu, quae actio principaliter convenit virtuti vegetativae ; si autem ponatur in virtute vegetativa, mirum videtur quomodo illa vis sit capax accidentis supernaturalis.
Praeterea tertio, quomodo poterit illa vis, ex quo est creata cooperari vel esse ratio cooperandi in instanti Spiritut sancto ? si tamen hoc non potest aliquid, quod est in natura matris.
Praeterea, quomodo accidens erit ratio formalis producendi substanliam, quae sit terminus generationis ? Quod si dicatur virtutem istam supernaturalem esse tanquam perfectionem intrinsecam collatam virtuti vegetativae matris ; hoc videtur mirabile, quomodo ista vis facta fuerit intensior, quam si naturaliter genuisset, quia tunc esset plus (h), quam mater.
Similiter quomodo illa intensa (i) poterit agere mn instanti, et tamen illa remissa non potest tunc agere ; formae enim ejusdem rationis, licet una sit perfectior alia, videntur similiter se habere ad agere in instanti vel in tempore, licet una aliquid perfectius producat quam alia, sicut patet de luce perfectiore et imperfectiore, quarum utraque aeque instantanee illuminat, licet una illuminet perfectius quam alia.
Mariam, etiamsi ad maternitatem requiratur activus concursus, fuisse vere matrem ; et ponit tres motus in formatione corporis Christi. Primus, quo movebatur corpus corrumpendum ad locum aptum generationi. Secundus, motus figurationis. Tertius, motus condensationis, et utrumque comitatur motus localis. Posito ultimo motu, ponitur forma, qua corpus fit organicum, quae in proposito secundum divum Thomam est anima intellectiva, secundum Scotum est forma corporeitatis, sive haec distinguatur a formis partium heterogenearum, sive non ; de quo vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 20. et supra dist. 2. quaest. 3. et 4. dist. 11. quaest. 3. late.
Potest dici quod (si ad matrem pertinet agere sicut ad causam minus principalem) Maria vere fuil mater, quia tota illa actio sibi competebat, quae matri debetur.
Ad quod intelligendum, sciendum est quod in formatione corporis nostri praecedit motus localis de loco ipsius corporis corrumpendi, ad locum convenientem generationi ipsius corporis organici ex eo. Hunc motum localem sequitur figuratio illius corporis, quae figuratio non est sine motu localt. Tertio, sequitur condensatio ilius corporis corrumpendi, quae est quaedam alteratio praecedens generationem corporis densioris ex isto corpore rariori, et ista alteratio non est sine loci mutatione, non quidem qua acquiritur novus locus, sed qua occupatur minor; in ultimo minstanti istius alterationis inducitur forma, qua corpus est complete organicum, sive illa secundum aliquos sit ani- ma intellectiva (k), sive illa secundum alios sit forma alia praecedens illam, et hoc secundum istos secundos, sive ipsa sit una totius corporis organici et partium heterogenearum, sive sit alia totius ab illis, quae sunt propriae et substantiales speciales partium heterogenearum ; sive tertio modo nulla sit alia forma totius corporis organici a formis particularibus substantialibus paruum heterogenearum ; et secundum hoc tertium membrum, corpus esse complete organicum esset omnes formas partiales esse complete inductas. Et licet jJuxta secundum membrum et tertium istorum posset poni non omnes partiales simul induci, sed unam prius ad quam sufficeret alteratio brevior, et aliam posterius ad quam requiritur alteratio prolixior, tamen secundum omnia tria membra aliquid est in ultimo instanti, quod non proefuit, et sine (l) quo non est corpus complete organizatum.
Resolvit Doctor potuisse illos tres motus fuisse in Virgine breviores quam in aliis. Et si ponantur fuisse in instanti (quod vult Doctor) simul cum forma substantiali faciente corpus organicum, tenet adhuc Virginem cooperatam fuisse ad formam .substantialem, et etiam ad ubi, figuram et densitatem ; probat hoc, removendo tria, quae secundum verisimilitudinem possent impedire cooperationem Mariae ad actiones istas instantaneas; et breviter ratio est, quia habuit vim activam ad terminos taliter inducendos, et non fuit praeventa. Primum modum, scilicet quod motus illi potuerunt esse in brevi tempore, censurat Suarez supra distinctione undecima, sectione secunda, sed male ; esto enim modus secundus, quem etiam tenet Scotus, sit probabilior, primus non est improbabilis ; rationibus Suarez satisfacit Phil. Faber hic cap. 2. disputatione 12.
Ad propositum applicando, dubium videtur, utrum tribus motibus praedictis correspondebant in proposito in Maria tres motus breviores quam in nobis, et si in ilis tribus motibus egerit Beata Maria sicut causa secunda, et Spiritus sanctus ut principalis.
Si enim hoc ponatur (g), non ponitur aliquid quod postea assumptum fuit a Verbo, aliquando praefuisse in supposito creato, sed tantum quod illud corrumperetur m aliquid assumendum a Verbo; neque ponitur in illis, quae alibi requirunt successionem, sicut sunt ilh tres motus, (non autem ultima formae substantials corporis organici imnductio) Mariam m mnstanti fuisse cooperatam Spiritut sancto.
Si autem negentur (h) ibi fuisse illi tres motus, sed quod totum fuerit in instanti uno, puta quod in ahquo toto tempore fuerint sanguines dispersi in corpore Mariae, et nunquam in tempore moti ad matricem, nec sic figurati et condensati, sed in ultimo instanti illius temporis erat in loco isto corpus figuratum et densum, sicut esset in termino trium motuum, si fuissent tres praecedentes ; adhuc dico quod Beata Virgo potuit cooperari Spiritul sancto in ista acttone instantanea, et quantum ad formam substantialem istius termini, et quantum ad ubi, et ad figuram et densitatem, licet subito inductas, quia si non potuisset cooperari, hoc fuisset ex una trium causarum, videlrcet, aut quia non habuit causalitatem activam minus principalem respectu termini inducti, vel respectu terminorum inductorum ; aut quia non potuit secundum illam vim activam agere ad terminos hoc modo inductos ; aut tertio modo, quia etsi potuit, tamen praeventa fuit a virtute majore totum et totaliter operante.
Primum improbatur, quia ipsa habuit virtutem activam sicut aliae matres ; ergo ad eosdem terminos, ad quos et aliae; sed alie matres habent vim activam minus principalem respectu ubt, figurae, condensationis, et formae substantialis.
Et si dicas (1) secundum tertium trium membrorum, quod in toto sunt multae formae substantiales specie differentes partium heterogenearum, ad quas simul inducendas non habet aliqua mater vim activam sufficientem, sed oportet unam prius tempore induci quam aliam, et ita hic.
Contra (k), activum non habens terminum adaequatum, potest simul agere respectu alterius, 1deo enim tantum unum potest simul, quia illud est terminus adaequatus virtuti ejus, et maxime potest simul in plura inadaequata, si ila includantur in primo adaequato sibi ; sed nulla forma partialis est termmnus adaequatus huic potentiae activae, sed forma totius corporis organici, alias non posset in formam totius ; igitur cum omnes illae formae partiales includantur in toto, quod est terminus adaequatus, in omnes illas simul potest.
Secunda causa tollitur, quia aliqua media sunt necessario media virtuti imperfectiori, quae non sunt necessario media virtuti perfectiori. Agens enim naturale necesse est procedere per media determinata, quia subest illhi ordini, nam ile praefixus est ab agente superiori ; sed agens supremum, quia non subest ordini in agendo, quia istum praefixit voluntarie, non est necesse (l) procedere in agendo per ista media. Ex hoc arguo, Spiritus sanctus et Maria sunt agens perfectius quam pater creatus et ipsa fuissent ; ergo ista media, per quae necesse fuit actionem patris naturalis et Mariae processisse, si concepisset ex viro, non fuerunt necessaria in illa actione Spiritus sancti et Mariae.
Quod si dicas (m) quod ista non necessitas mediorum tantum est propter infinitatem virtutis Spiritus sancti, sed semper remanet aequalis necessitas mediorum respectu virtutis creatae, ut ipsa non posset agere respectu termini, nisi procederet per media sibi necessaria.
Contra hoc, si per media ista deventum fuisset ad terminum, agens non produceret terminum ratione mediorum, quia media tunc non sunt ; igitur praecise tunc produceret, quia habet virtutem activam respectu istius termini ; igitur si aliqua virtus facit, quod non procedatur per media, secundum quod subito agens se habeat ad terminum, sicut se haberet in termino, si processisset per media, eodem modo potest idem agens agere, quod sic non transivit per media, sicut si transisset ; sed Spiritus sanctus potuit facere, quod hic non esset transitus per ista media, sicut probat ratio praedicta, et cum hoc stare potest quod virtus activa matris eadem sit, quae fuisset in termino talis transitus ; igitur per illam virtutem activam potest aeque agere in termino praetermissis medrs, sicut si ante actionem in terminum transisset per media.
Tertia causa tollitur, quia Spiritus sanctus libere agit ; ergo non necessario agit secundum ultimum sue potentiae ; igitur potest ad ali- quid se extendere causalitate causae secundae cooperante secum, et ita potest supplere vicem patris naturalis, vel etiam efficacius operari quam pater, si esset. Et poterit Maria cooperari secundum causalhtatem suam, quia nihil ab ea aufertur per hoc quod Spiritus sanctus praeveniendo causalitatem alterius causae, cum qua Maria posset agere, supplet vicem ejus, scilicet patris.
Ex istis tribus membris umprobatis potest formari ratio talis : Omnis causa activa habens virtutem respectu alicujus effectus, et non praeventa ab alio totahter causante illum effectum, in eo instanti in quo producitur, potest agere ad productionem ejus ; Maria fuit talis, si omnes aliae matres sunt tales, et hoc ut causa activa non principalis ; igitur, etc.
Istud declaratur per auctoritatem Damasceni 48. ubi dicit quod Spiritus sanctus dedit ei potentiam susceptivam, simul autem et generativam, non quod miraculose dedit ei illam foecunditatem secundum quam cooperabatur ; sed illam habuit naturaliter, quia non fuit sterilis, et secundum eam potuisset naturaliter cooperari ad productionem filit, si pater naturalis genuisset ; sed potentia activa causae inferioris est remota, quando causa superior non agit, ita quod nunquam est causa inferior in potentia propinqua ad effectum, nisi causa superiori agente, quia ula superior primo determinatur, et ipsa determinata inferior necessario cooperatur, si inferior sit causa naturalis. Secundum autem communem ordinem. vis activa matris nata est su- bordinari vi activae patris, et ita a patre nata est conferri matri potentia propinqua ad generandum, non autem illa remota matris, quae est actus ejus primus, quo ipsa dicitur faecunda. Haec potentia propinqua conferebatur Mariae, non ex tali causa naturali, sed immediate a Spiritu sancto habente vim principalis causae, et ideo Spiritus sanctus dedit er vim generativam, hoc est, potentiam generandi propinquam secundum illam vim naturalem, quia ipsa erat naturaliter foecunda, sed susceptivam dedit eir inquantum erat generativa Verbi. Sicut enim natura, ad quam, ut ad formalem terminum, erat ista generatio, tantum erat in potentia obediential, ut uniretur verbo, ita llla mater tantum habuit potentiam obedientialem, ut esset Mater Verbi; per hoc enim erat Mater Verbi, quia Verbum subsistebat in natura illa sibi unita.
Tenendo semen non agere in generatione, quia convertitur in genitum, de quo 2. distinct. 18. dicendum est matrem immediate per suam formam generare, et sic verius generat quam pater ; si vero teneatur semen non converti in genitum, sed remanere, donec post generationem resolvatur in aliud, potest dici quod active generat. Vide Scotum 2. distinct. 18.
Sed hic est unum (n) dubium, quia secundum dicta in queestionibus de rationibus seminalibus, ratio seminalis non est principium agendi in generatione, quia tunc non manet, sicut nec substantia, quam consequitur, sed tantum est ratio agendi in alteratione praecedente generationem, et hic nulla alteratio praecessit generationem; ergo secundum hoc ex parte matris nulla fuit actio per rationem seminalem, et ita nec per aliquam vim in materia ministrata. Hoc concedendum (0) esset secundum illa, sed tamen ipsa mater potuit immediate operari in instanti generationis, quia ipsa immediate fuit praesens, et habuit vim activam generativam respectu terminti actionis, et ita forte est in alius matribus quod non tantum per vim activam in materia ministrata agunt, sed etiam corrupta illa vi activa in semine in minstanti generationis, sicut substantia in qua est, ipsae immediate agunt ad terminum generationis producendum, quod videtur probabile, quia posito lo corpore sic alterato in illo instanti per potentiam divinam extra matricem non fieret generatio, et tamen idem passum esset, et eadem agentia essent approximata, ut videtur, nisi de sola matre. Ft tunc si ponatur semen patris corrumpi in illo instanti, puta, quia test pars materialis prolis, verius mater agit quam pater, quia ipsa immediate in instanti generationis, pater non, sed tantum in alteratio- ne praevia per illam vim activam, quae fuit in semine patris ; vel si ponatur semen patris manere in instanti generationis, et vim activam manere in eo, et semen non converti in corpus prolis, sed post formationem corporis resolvi in aliud, adhuc in instanti generationis mater et pater poterunt agere per illam vim dimissam manentem in semine. Nec videtur istud multum inconveniens attribuere tantam actionem matri, quia facta decisione seminis patris, tota sequens formatio usque ad partum cvidetur principaliter sequi conditiones matris, ut si habeat matricem calidam, et bene dispositam, etc.
Mariam fuisse miraculosam et naturalem matrem Christi, et explicat quomodo ita D. Ambros. lib. de Incarnat. c. 6. D. Thom. 3. part. quaest. 35. art. 4. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Sed estne concedendum, quod Maria fuerit mater naturalis Christi, vel quod miraculose generavit Christum?
Respondeo, Anselmus de Conceptu virginali, c. 2. dicit hanc generationem fuisse miraculosam, et hoc quidem verum est quantum ad modum reducendi potentiam naturalem activam Mariae ad actum, quae naturaliter non reducitur ad actum, nisi a causa activa determinata natural, scilicet vi activa patris naturalis. Fuit etiam miraculosa quantum ad modum procedendi in illa generatione, quia vel erat omnino subita, qualis non est processus naturalis in generatione hominis. Vel si fuit successiva, ili motus qui praecesserunt generationem, in ita brevi tempore fuerunt, in quanto non sunt nati fieri naturaliter, sed ex parte ipsius potentiae activae Mariae erat naturalitas, quia ista potentia ei erat naturalis, secundum quam erat naturaliter faecunda, et potuisset concepisse a patre naturalh, et naturahter egisse ad productionem prolis, et propter istam potentiam activam naturalem, qua operabatur, potest dici naturalis mater Christi, et tamen propter modum exequendi actum hujus potentiae duplicem non naturalem, potest dici non naturahter, sed miraculose genuisse.
Explicat quomodo maternitas et virginitas non opponantur formaliter, et miraculum in eo fuisse, quod Corpus Christi fuerit simul cum claustro virginali, transeundo per illud sine ruptione vel apertione, et sic Maria mansit virgo post partum, sicut ante. Isai. 7. Ecce vir99, etc. Matth. 2. Non cognovit eam donec peperit. Definitur in Chalced. Act. 5. in 6. Syn. ect. 11. in Epistola Sophronii in Lateran. consult. ». Can. 3. quod vero Maria active expulerit Corpus Christi, colligitur ex illo Luc. Peperit Filium suum. Doctor non explicat quomodo potuit concurrere ad motum penetrative, sed hoc explicandum est, sicut id de ejus concursu instantaneo, ad praedictos tres motus.
Ad argumenta (p). Ad primum dico, quod virgo et mater non opponuntur aliqua oppositione formali, nec ut privativa, nec ut contraria; virginitas enim privat tantum actionem causae superioris naturalis, non autem virtutem activam matris; maternitas autem non necessario ponit actionem illius causae superioris, sed tantum illam communiter concomitatur illa actio; sed si alius suppleat actionem ilam totam causae naturalis, potest esse maternitas secundum suam rationem, et tamen cum privatione actionis causae naturalis superioris, et ita cum virginitate, et ita fuit hic. Exemplum, objectum creatum natum est concausare cum mntellectu meo intellectionem; intellectum igitur concipere notitiam communiter requirit objectum creatum movere intellectum, sed non requirit hoc ex per se ratione sua; si enim Deus suppleat actionem objecti movendo intellectum, potest intellectus eamdem notittam concipere, quam conciperet objecto movente, et ita si m intellectu concipiente non moveri ab objecto creato designaretur per nomen virginitatis, vel incorruptibilitatis, vel impassibilitatis, non repugnaret alquo modo formaliter intellectum concipere et virginem esse ; ita est hic.
Si objicias de parere, quia clausa non potest parere, respondeo, ibi fuit miraculum, quod corpus simul fuerit cum alio corpore, et forte -novum miraculum aliud ab illo, quo virgo concepit sine actione causae -naturalis superioris; sed de partu satis communiter conceditur tanquam non difficile, quod ibi illa mater operabatur quidquid aliae matres, sicut et in fovendo, conservando et nutriendo faetum in utero. Et tamen ibi forte posset fieri difficultas specialis, quod nulla esset vis activa imm matre potens movere corpus prolis localiter ad exeundum, et maxime ad essendum simul cum altio corpore, quia nulla virtus creata potest movere localiter corpus ad aliquod ubi, nisi expellat aliud corpus, saltem loquendo de corpore non gelorioso.
Ad secundum dico, quod Damascenus non negat eam absolute esse matrem Christi, sed contra Nestorium, qui sub ilo vocabulo voluit eam negare esse matrem Dei, ponendo quod peperit purum hominem. Unde post ilam auctoritatem subdit in destructione Theotocos, id est, Dei genitricis vocis, nefarius et execrandus Nestorius: Solius naturae honoratae super omnem creaturam Dei genitricis vocem (et st ipse rescindatur cum impio Satana) adinvenit ; non igitur negavit illud, sed noluit communicare in sermone cum haeretico illo, qui sub vocabulo ilo occultabat venenum suum.
(q) Ad aliud dico, quod activum et passivum in communi necessario ad invicem referuntur. Non nccesse est ita esse de hoc activo et hoc passivo, quia alud activum vicem hujus activi supplere potest; ita in proposito pater dicit tale activum speciale, et ejus actio supplebatur hic ab aho agente.
Cum arguitur de instanti, patet responsio ex solutione quaestionis, quia s: in toto tempore praecedente cooperata fuisset, bene concederetur in ultimo instanti potuisse cooperari ad formam inducibilem in ilo instanti, sed non fuisset tunc cooperata in instanü per operationem istam factam, quia ila tunc non fuisset; igitur tantum per virtutem activam, quam tunc habuisset camdem quam prius, licet non egerit ad illa intermedia, quae in tempore causarentur.
Ad argumenta pro opinione prima. Ad Philosophum, exponitur quod mater non est causa principalis agens, et ipsa etiam principalius ministrat materiam, quia corpus prolis magis formatur de materia ministrata a matre quam de materia ministrata a patre. S1 autem aliter inteligat Philosophus, negatur, quia Galenus sentit oppositum, sicut recitat Avicenna, et imn istis magis credendum est expertis.
Ad Augustinum dico, quod solus ille effectus producitur secundum rationem seminalem, ad cujus productionem vis activa creata concurrit, ut totalis causa ; nec sic erat in proposito, quia etsi Maria per vim naturalem egerit, non tamen totalis causa erat causa naturalis, sed principalior erat Spiritus sanctus.
On this page