Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Alens. 3. p. q. 1. m. 3. et q. 1. m.4. art.3.D. Thom. 3. p. q. 3. art. 3. et híc. q. 2. art. 2. D. Bonavent- art. 1. quaest. 4. Richard. art. 1. q. 2. et dist. 1. art. 1. q. 4. :Egid. hic 2. part. q. 1. Suarez 3. p. tom. 1. disp. 11. s. 1. Wasg. disp. 2.
Circa primum (a) arguitur quod sic. Persona divina assumpsit naturam humanam ; ergo et natura divina. Consequentia probatur, quia quae sunt eadem reahter respectu cujJuscumque actionis realis, sunt eadem, sive se habeant ad illam ut principium, sive ut termi. nus, quia actio realis est a principio reali, ut res, et non ut intentio tantum, et ad terminum realem.
Praeterea, quod potuit probo, quia natura divina, cum sit mnfinita, includit in se rationem omnis suppositi; igitur potest supplere vicem cujuslibet supposit creati, et ita personare naturam creatam.
Positis rationibus pro utraque parte remittit resolutionem quaestionis ad sequentem, ubi n. 2. de ea agit, et solvit arg. hic posita ibi num. 3.
On this page