Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus factus sit homo
D. Thom. 3. p. q. 16. art. 6 et híc q.2.art. 1. D. Bonav. art. 1. q. 2. hichard. art. 1. q.3. Durand. q. Vorillon. q. 1. Suar. 3. p. tom. 1. d. 35. Vasq. 3. p. d. 63. vide Scot. 9. Met. q. 11. in solut. secundi princip.
Secundo quaeritur, utrum ista sit vera : Deus factus est homo ? Et ar guitur quod non, quia tunc esset factus. Consequens est falsum; ergo et antecedens. Probatio consequentiae, sequitur : Socrates est factus homo ; ergo est factus ; igitur homo non distrahit hoc praedicatum, quod est esse factum ; ergo ubique infert.
Praeterea, si Deus est factus homo ; ergo mutatus est ad humanitatem. Consequentia patet universaliter in omnibus, ut factus est albus, ergo mutatus est ad albedinem, et ita de aliis.
Praeterea, si Deus est factus homo ; ergo Deus est factus Deus. Consequentia probatur, quia propter unionem naturarum est communicatio idiomatum, et ita sicut occidens hominem, occidit Deum, ita si factus est homo, factus est Deus.
Contra in Symbolo Nicaeno : Homo factus est. Item etiam in Evangelio Joan. i. Verbum caro factum est. Caro ponitur ibi pro homine. Item r. de Trinit. cap. 13. Talis fuit illa unio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum.
Ista propositio : Deus factus est homo, distinguitur, quod factio potest referri, vel ad compositionem vel ad alterum extremorum ; et hoc dupliciter, scilicet vel in se, vel in ordine ad alterum extremum, et periractantur membra diffuse, sive in uno sensu, sive in alio.
Hanc: Deus factus est homo, esse veram et propriam, dat bonam doctrinam defactione, quando est secundum, et quando tertium adjacens; quando secundum, denotat subjectum fieri simpliciter ; quando tertium tantum secundum quid. Explicat quid requiritur ad factionem passivam, et quomodo Deus fit homo sine ulla sui mutatione, quia non praesupponitur Verbum ut potentiale ad terminum assumptionis; fuit tamen passio seu mutatio realis in natura humana correspondens factioni reali, qua Deus factus est homo.
Sed tantam (a) prolixitatem vitando, potest dici quod propositio est simpliciter vera, quod declaratur sic : Factio quando praedicat secundum adjacens, dicit factionem simpliciter ; quando autem praedicat tertium, dicit factionem secundum illud quod specificatur per tertium; sic etiam de esse, quando praedicat secundum et tertium. Sicut ergo vere (b) de eo enuntiatur fieri, quod ab aliquo faciente post non esse simpliciter accipit esse simpliciter, ita de eo vere enuntiatur fieri A, quod per actionem alicujus agentis est A post quam non fuit A.
Et istud probatur, quia factio passiva non includit formaliter nisi habitudinem facti ad faciens, et ordinem ipsius facti ad non esse praecedens, et in creaturis concomitatur se. His ergo duobus concurrentibus salvatur ratio factionis, sive simpliciter, sive talis ; sed Deus per actionem alhcujus facientis est homo, et non fuit semper homo ; ergo factus est homo. Minor probatur, quia patet quod est homo ez praecedenti quaestione, et non fuit semper homo, quia non semper subsistebat in natura humana, ut suppositum in natura.
Et quod sit homo (c) per actionem alicujus facientis, probatur, quia quando aliqua necessario concomitantur se, si unum est perfactionem alicujus, et reliquum. Sed naturam humanam Verbo uniri personaliter, et Verbum esse hominem. necessa- rio concomitantur se; natura autem humana est sic unita Verbo per factionem Trinitatis, quia Trinitas fuit agens respectu illius unionis, et patet quod fuit faciens, quia creavit effectum in creatura ; igitur fecit Verbum esse hominem.
Et si objiciatur (d), quod factio requirit mutationem, et hoc ejus in quo est, et de quo dicitur, non autem termini.
Respondeo, faciens naturale praesupponit passum effectum, quod transmutat, quod quidem est in potentia ad terminum, et per actionem ejus fit actu tale ; quod autem transit de potentia ad actum, mutatur ; sed agens supernaturale in ista unione non praesupponebat Verbum tanquam potentiale ad istum terminum, neque terminum induxit sicut actum, vel formam Verbi per inhaerentiam, sed tantum unmivit illum Verbo sine mhaerentia ; ergo ibi nullus fuit transitus a potentia ad actum. /Equaliter autem salvatur ratio factionis utrobique, quia utrobique per actionem facientis aliquid est tale, quale prius non fuit, et ita fit tale. Accidit ergo, quod illud quod fit tale, mutetur, nisi quando illud quod dicitur tale, est forma ejus, quod fit tale ad quam illud fuit in potentia, et ita communiter accidit in factionibus passivis, ubi agentia naturala agunt, quae faciunt aliqua esse talia in actu, qualia prius fuerunt in potentia.
Sed si objicitur (e) ulterius, quod saltem hic fuit aliqua passio, postquam fuit factio actio, quia cuilibet actioni transeunti correspondet propria passio ; ergo illa passio erat in aliquo, non autem in natura huma- na, quae, ut videtur, erat terminus factionis passivae ; ergo in Verbo, quod videtur inconveniens.
Respondeo (f), quod hic fuit una factio realis activa totius Trinitatis, cui correspondebat factio passiva realis, qua scilicet homo factus est Deus, quae fuit unio passiva naturae humanae ad Verbum, et haec passio fuit in natura humana, et terminus ejus erat Verbum. Alia fuit factio passiva secundum dicti, concomitans istam factionem realem activam, qua scilicet Verbum factum est homo, et terminus hujus videtur fuisse natura humana, non tamen erat alius terminus hujus et illius realis, quia non erat alia factio passiva realis. Eadem enim factione tam activa quam passiva Verbum sic uniebatur.
Dico ergo, quod passio correspondens isti actioni fuit in natura humana unita, quae non fuit terminus illius factionis passivae, sed subjectum, licet significetur ut terminus in ista propositione : Verbum factum est homo ; et ita posset dici (g) ad praecedentem objectionem de mutatione, quod scilicet mutatio, quae fuit hic, fuit in natura humana, non in Verbo, ita quod non fuit hic factio sine omni mutatione; nec tamen oportet mutationem fuisse in quolbet, quod dicitur factum tale, sed tantum in illo propter cujus passionem aliquid dicitur factum tale, et illud fuit hic tantum natura humana.
Haec est simpliciter vera et propria : homo factus est Deus, quia ad hoc non requiritur mutatio illius, quod dicitur fieri, nec praecessio respectu termini factionis. Primum patet ex dictis, et secundum ostendit exemplis. Conclusio est August. 1. de Trinit. cap. 13. et 13. Trinit. 19. Damasc. lib. 3. cap. 11. Gregor. Nazian. Orat. 35. Adverte tamen hanc esse falsam : hic homo factus est Deus, quia appellatur in subjecto suppositum existens. Sed ly homo non supponit simpliciter, sed personaliter, id est, pro natura singulari indeterminate confuse ; centra hoc Thomistae 3. p. q. 16. art. T. et ibi Suar. multa objiciunt, quae solvit Pitig. hic art. 2. Philip. Fab. disput. 7. cap. 2. et 3. Ovando art. 2. tandem vult. hanc: Deus est homo, esse immediatiorem, quam e converso, et hujus rationem assignat.
Ex his patet, quod ista propositio est simpliciter vera: Homo factus est Deus. quia homo per actionem facientis est Deus, et non fuit prius Deus.
Et quod aliqui dicunt (h), quod fieri denotat mutationem illius, de quo dicitur, et praecessionem respectu termini factionis ; patet ex dictis, quod primum non est necessarium, nec secundum, quia hoc non esset nisi inquantum fieri implicat quodammodo inceptionem ; sed ipsa inceptio, quando praedicat tertium adjacens non notat praecessionem subjecti ad praedicatum. Nam verum est dicere de anima nunc creata, quod nunc incipit animare corpus, nec tamen prius fuit, quam animaret corpus; ita etiam quando praedicat secundum adjacens, verum est dicere, quod incipit esse, et similiter incipit esse dies, hoc est, tempus incipit esse dies, nec tamen illud tempus prius fuit, et postea incepit esse dies ; ita etiam nec oportet hominem praecessisse ad hoc, quod ista propositio sit vera: homo est factus Deus, sicut nec ad veritatem istius propositionis : natura humana untta est Verbo, quae implicat istam : Natura humana facta est subsistens in persona Verbi, necesse est naturam humanam praefuisse in Verbo, vel in se antequam subsisteret in Verbo.
Sed si quaeras, quae istarum sit magis propria : homo factus est Deus, vel Deus factus est homo? et arguas quod ista: homo factus est Deus, quia veritas omnium istarum fundatur in hoc quod natura humana unita est Verbo, quia passio realis, quae fuit ibi, fuit in natura humana, et terminus fuit Verbum; huic autem propinquior videtur esse ista: homo factus est Deus, quia immediatius exprimens factionem passrvam.
Respondeo et dico, quod haec est prima in ista materia : natura humana untta est personaliter Verbo, et ex hac immediate sequitur, quod Verbum sit homo. Ratio hujus est, quia virtute unionis est subsistens in natura humana, et ex hac sequitur, quod homo sit Deus per conversionem, et eodem modo est in feri; ergo ista : Deus factus est lhomo, non est mediator ista : homo factus est Deus, imo ummediatior illi propter quam ambae sunt verae, utraque tamen propria.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod nec sequitur de Socrate, factus est homo, ergo factus est gratia formae, sicut nec in proposito ; tamen gratia materiae sequitur de Socrate, quia Socratem esse hominem dicit primum esse Socratis, non sic in proposito.
Ad secundum patet ex solutione quaestionis, quod non oportet omne quod fit, mutari, ut sit tale, sed tantum accidit hoc in ilis, quae prius fuerunt in potentia ad illud, secundum quod fiunt in actu per informationem, quomodo non ffit Verbum homo, sed tantum per unionem personalem.
Si tamen quaereretur aliqua mutatio, illa posset pont in natura humana, excepto quod illa non praeexistebat ante quam uniretur; mutatio autem non est nisi inter terminos oppositos, quorum unus duratione praecedit alterum.
Ad tertium dico, quod ab illa re- : gula de communicatione idiomatum t excipiuntur illa, quae exprimunt ^ uunionem naturae ad personam. Et ratio hujus est, quia illa communicatio in praedicationibus fit propter unionem, et ita praesupponit unionem ; non ergo fit secundum ila quae exprumunt unionem, et ideo non est factus Deus, licet sit factus homo ; sicut hic, natura divina assumpsit naturam humanam, igitur natura divina assumpsit naturam divinam, non sequitur.
On this page