Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Christo sint duae filiationes reales

QUAESTIO UNICA. Utrum in Christo sint duae filiationes?

Alens. 3. p. g. 10. m. 3. D. Thom. 3. p. q. 35. art. 5. et hic q. 1. art. 4. D. Bonav. art. 2. q. 2. Richard. art. 2. quast. 2. Durand. q. 3. Gabr. q. 1. Henr. Quodlib. 4. q. 3. Suar. 3. p. tom. 1. disp. 12. per totum.

Circa istam distinctionem octavam, in qua Magister agit de Incarnatione, quantum ad idiomatum communicationem, quaeritur utrum in Christo sint duae fihationes? Quod non. Filiatio constituit filum; ergo duae filationes duos filios; sed Christus non est duo fili; ergo nec in eo sunt duae filiationes reales.

Praeterea, secundum Anselmum, Filius est incarnatus, non alia persona, ne fieret confusio in proprietatibus ; ergo modo non est ila confusio, quae esset si Pater esset incarnatus ; ergo et modo Filus non est Filius aliqua aha filiatione quam aeterna, alioquin modo non minus esset confusio proprietatum propter Incarnationem Filu, quam propter Incarnationem Patris, quia non magis unica filiatio.

Praeterea, non est filiatio reals ad matrem nisi propter relationem realem quam habuit ad matrem; istam relationem non habuit in morte, quia soluta fuit tunc illa unio, scilicet animae ad corpus, ex quibus unitis est natura; ergo tunc non habuit illam filiationem; aut ergo in resurrectione illam habuit, et hoc videtur inconveniens, quia resurrectio fuit alia acceptio illlus esse quam generatio, et ita aliud esse acceptum ; aut non habuit eam in resurrectione, et tunc non esset modo Filius Mariae, sicut ante mortem.

Praeterea, non oportet ponere mn. Christo aliquam relationem realem ad matrem nisi salvando ipsum esse verum Filium ejus; sed hoc salvatur non ponendo in eo aliquam relationem realem ad eam, sicut Deus est Dominus reahter creaturae, et tamen relatio domini non est in eo relatio reals.

Praeterea, Deus produxit creaturas inquantum artifex; hoc tamen solum est inquantum habet relationem rationis, quia scientia sua est ars, inquantum causat in se ideas per actum rationis ; ergo ipsum esse artificem et potentem creare dicit in eo tantum relationem rationis; ergo multo magis Christum esse Filium Mariae, dicit in eo tantum relationem rationis, quia videtur magis necessarium quod illa habitudo, quae praesupponitur alicui rei, sit realis quam ista quae consequitur rem.

Praeterea, si ejus ad matrem esset relatio realis, tunc esset realter aequalis matri secundum naturam humanam ; consequens est falsum, quia aequahtas fundatur super unitatem unionis; non est autem ibi realis unitas unionis ad matrem, sicut patet discurrendo per omnes uniones reales; igitur, etc.

Contra, si Pater fuisset incarna- tus, fuisset filius, non filiatione aeterna, ergo temporali; sed proprietas aeterna Filii ita abstrahit ab omni creatura, ut termino, sicut proprietas Patris; ergo Filius Mariae filiatione aeterna non habet respectum ad matrem, ut propterea dicatur ejus filius; ergo secundum aliam.

Praeterea, Philosophus 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, infert pro inconvenienti, quod idem bis dicatur; sed si est inconveniens, hoc maxime erit de eodem fundamento et supposito, et relatione eadem; ergo Christus eadem relatione non potest dici relative ad Matrem et Patrem.

SCHOLILM.

Sententia D. Thom. Henric. D. Bonav. et aliorum, Christum non referri ad B. Virginem relatione reali, saltem temporali (quod addo propter Henr. qui videtur dicere Christum referri ad matrem relatione increata.) Ratio D. Bonav. est, quia filiatio est tantum suppositi ; ergo in uno Christi supposito tantum est una filiatio. Impugnatur primo, quia filiationi qua relatio, non repugnat multiplicari in eodem supposito. Secundo, pater aeternus habet plures relationes originis. Ratio D. Thom. duas dispositiones ejusdem speciei non posse esse in eodem ; ergo nec duae filiationes in eodem esse possunt. hejicitur, quia cum unitate prioris stat plurificari posterius ; ergo in uno subjecto quod est prius, possunt esse plures formae quae sunt posterius, maxime si sunt relativae. Probat aliis quinque rationibus claris plures relationes ejusdem speciei subjectibiles esse in eodem.

Hic dicitur (a) quod non sunt in Christo duae filiationes reales, et hoc propter duas rationes. Una est, quia filiatio est per se suppositi, non naturae ; hic autem non est nisi unum suppositum; ergo nec nisi, una filiatio.

Contra istam positionem (b) et ejus rationem arguo, quia si filiatio a tantum est personae, sic quod non possit plurificari, licet fundamentum plurificetur, aut ergo hoc convenit sibi, unde relatio absolute, aut unde relatio talis originis ; non primo modo, quia tunc si Christus fuisset albus, non fuisset realiter sumilis alii albo, nec fuisset realiter aequalis alii habenti tantam quantitatem, quantam ipse habuit ; tunc etiam in suppositis creatis relationes non possent plurificari plurificatis fundamentis. Si secundo modo, hoc falsum est, quia non magis repuenat relationem originis plurificari in supposito, quam ipsam originationem quae praecedit istam relationem originis ut proxima ratio fundandi eam ; sed origines plurificantur in eodem supposito secundum Damascenum lib. 3. cap. 1. Duas generationes Christi veneramur.

Praeterea, Pater aeternus (c) etsi sit unum suppositum, tamen habet duas relationes originis ad Filium et Spiritum sanctum, et ita super idem suppositum et idem fundamentum, fundantur duae relationes originis activae ; ergo multo magis super duo fundamenta diversa possunt fundari duae relationes originis passivae.

Item, secundum Damascenum lib. 3. cap. 15. Christus habet duas operationes ; relatio autem non magis respicit suppositum quam operatio, quia suppositi est operart, 1. Metaph. igitur, etc. Ex hoc etiam de operatione potest argui ad propositum, quia sicut Christus operaba- tur naturaliter, quibusdam operationibus naturae humanae, quia comedit et bibit, ita si genuisset duos filios, realiter habuisset duas paternitates ad illos propter duas generationes activas; ergo modo propter duas generationes passivas, habet duas filiationes.

Item (d), quod competit Christo praecise secundum rationem personalitatis aeternae, non dicitur de eo inquantum homo, unde haec est falsa : Christus, inquantum homo, est persona ; igitur, et haec: Christus, inquantum homo, est Filius, si filiatio tantummodo diceretur de eo secundum rationem personalitatis aeternae.

Alia ratio (e), quae ponitur pro prima opinione, est, quia duae dispositiones ejusdem speciei non possunt poni in eodem ; ergo nec duae filiationes. Antecedens declaratur ab aliis sic ; tum quia potentia est per se ad formam, non autem per se ad hanc formam, quia est haec per hoc quod recipitur in isto; ergo si posset esse in actu secundum unam formam, et in potentia secundum aliam, idem secundum idem, puta secundum formam, cut ut sic, accidit esse hanc vel illam, esset primo in potentia et in actu ; tum quia omnis distinctio, aut est per naturam divisionis, aut per naturam oppositionis ; per naturam oppositionis non potest esse distinctio in eadem specie, nec per naturam divisionis, ubi est idem subjectum, quia accidentia non habent distinctionem numeralem, nisia subjectis, sicut nec entitatem.

Et confirmatur, quia non possunt esse plures proprietates absolutae ejusdem rationis in Divinis, quia ille non distinguerentur, nec per oppositionem neque per divisionem, nisi essentia divina in qua sunt, divideretur, quod est inconveniens ; ergo, etc. Consequentia declaratur, quia omnis generans primo actu generandi acquirit paternitatem ad primum filium, secundo actu generandi nullam paternitatem novam acquirit, sed per eamdem paternitatem se habet ad filium secundum ; sicut igitur ibi non possunt esse plures paternitates, quia sunt formae ejusdem speciei, ita nec hic plures filiationes, propter eamdem rationem.

Contra istam rationem (f) secundam, major videtur falsa, et minor similiter. Quod major, probatur, quia in omni ordine essentiali cum unitate prioris essentialiter potest stare pluralitas posterioris naturaliter non per se, nec adaequate inhaerentis priori ; subjectum est prius essentialiter illa dispositione, quae ponitur sibi inhaerens, quae nec per se ei inhaeret, nec adaequate ; ergo, etc. Major probatur per simile in causa et effectu, quia una causa potest esse respectu plurium effectuum ; et licet ibi effectus non insint causae, non tamen est major repugnantia in illis posterioribus, quae inhaerent (si tamen non per se inhaereant) quam in aliis, quae per se existunt, quia tunc unum non est causa intrinseca alterius, ita quod ad unitatem ejus sequatur unitas alterius, et maxime si non sunt adaequata, ita quod unum illorum in actualitate completa determinet potentialitatem receptivi; non est ergo contradictio, plura absoluta ejusdem rationis per accidens inesse eidem, cui nullum eorum adaequatur.

Illud etiam (g) probatur de facto, quia plures species phantasticae sunt in eodem organo phantasiae, alioquin deleta specie unius imaginabilis, non posset aliquis perfecte imaginari aliquod imaginabile. Et patet quod istae species sunt ejusdem speciei, sicut et objecta a quibus generantur, et sunt in eadem parte organi, quia organum non posset in tot partes minimas dividi, quae possent per se informari tot speciebus imaginabilibus separatim existentibus, quot possunt simul esse in toto organo; ergo oportet quod eis non correspondeant distinctae partes organl.

Et si objiciatur (h), quare ergo non potest per operationem naturae eadem quantitas alterari ad plures qualitates simul habendas, quae sunt ejusdem rationis?

Respondeo, quod cum in subjecto sint plures potentiae ad plures formas ejusdem speciei, si non inducatur aliquis actus continens omnes actus, qui possunt illi perfectibili inesse, non terminatur tota potentia ipsius susceptivi, et ideo non est contradictio, quod aliqua alia forma similis insit ; tamen de facto non inducitur alia per agens naturale, quia ipsum intendit formam praeexistentem imperfectam perficere ; inducit enim aliquam realitatem, quae nata est esse pars cum realtate praeexistente, et unit eam realitati praeexistenti, ut partem parti, et ita non inducit formam omnino aliam; non esset tamen repugnantia quod ipsa esset alia, subjecto non propter hoc diversificato, quia subjectum habens potentialitatem ad plures formas ejusdem specier, est illimitatum ad illas, et illimitatum ad aliqua, non oportet commultiplicari illis.

Haec ratio (i) dicta procedit de pluribus absolutis in eodem perfectibili, et licet ipsa non concluderet propositum de relationibus ejusdem speciei, tamen illud idem facilius probatur. Primo, quia sicut paternitas fundatur super genuisse, ita haec paternitas super hoc genuisse, et haec filiatio super hoc genitum esse : pater ergo hac paternitate primo respicit hunc filium hac filiatione.

Praeterea, correlativa sunt simul natura, ita quod destructo uno, destruitur et reliquum ; ergo destructa hac filiatione in hoc filio, destruitur haec paternitas in hoc patre. Cum ergo maneat pater respectu secundi filii mortuo primo, sequitur quod alia paternitas fuit ad secundum fium, ab illa quae fuit ad primum; nam nulla nova relatio advenit per hoc, quod primus filius corrumpitur, sicut nec nova generatio advenit, ponendo quod secundus filius fuisset genitus vivente primo filio.

Praeterea, quando aliquid (k) est in aliquo ultimate tale, non potest illud manere in ipso, nisi ipsum habens illud sit ipso tale, sicut non potest albedo manere in superficie, nisi ipsa superficies sit alba, et maxime si superficies sit ultimate alba albedine; sed relatio est qua habens est ultimate ad aliud ; igitur non potest manere eadem in eo, nisi illud in quo manet, sit per illam ad aliud ; igitur non manet eadem paternitas destructo illo termino, ad quem habens dicitur formahter tale relatione ila.

Praeterea (l), pater aliquo modo aliter respicit hunc filium et illum; -si alia relatione, habetur propositum; si non alia relatione, sed alio respectu ejusdem relationis, iterum habetur propositum, quia illi respectus erunt ejusdem rationis, quia fundamenta ejusdem rationis sunt similiter ; hoc est falsum, quia respectus non semper fundatur in relatione, ut aliud ab ea, quia ponere talia duo est superfluum; quod si respectus sit idem relationi in qua fundatur, ergo idem est dicere respectum plurificari, et relationem plurificari ; ergo habetur propositum.

Praeterea, (m) distinctio prioris naturaliter concludit distinctionem posterioris, sed non tantum suppositum relatum praecedit relationem, sed etiam fundamentum ; ergo multiplicato fundamento, multiplicatur relatio ; et ita in proposito, cum sint duo fundamenta, duae erunt relationes.

Praeterea (n), minor illius rationis est falsa, quia filiatio aeterna et filiatio temporalis non sunt ejusdem rationis, quod maxime verum est secundum eos, quia ipsi negant aliquid ejusdem rationis posse dici de aeterno et temporali.

SCHOLIUM.

In Christo esse duas filiationes reales, unam ad Patrem, aliam ad Matrem. Probatur primo, quia fundantur in duobus, et terminantur ad duo, et aeternaliter refertur Christus ad Patrem, et temporaliter ad Matrem. Secundo, paternitate non refertur Pater ad aliquid creatum ; ergo idem de Filio. Tertio, si Maria genuisset purum hominem, esset relatio realis in eo ad eam; ergo et in Christo.

Ad quaestionem (o) ergo dico quod alia est filiatio in Christo ad Patrem, et alia ad Matrem, et utraque est realis. Primum probo, quia filiatio est habitudo producti, naturaliter similis producenti, in natura intellectuali. Istoe particulae patent, quia sicut paternitas est habitudo producentis, ita filiatio producti ; naturaliter etiam, nam propter defectum hujus particulae Spiritus sanctus non est Filius ; similis producenti, propter hoc vermis non est filius Solis ; in natura intellectuali, ideo ignis non est filius ignis, nec planta plantae, nec proprie bos bovis.

Quod si omnino contendas brutum esse filium bruti, ut vitulum esse filium bovis, tunc filiatio est habitudo producti naturaliter similis producenti in natura intellectuali, vel sensitiva.

In ista descriptione (p) nihil per se et primo respicit suppositum nisi ratione productionis passivae, quia omnia alia addita respiciunt naturam, vel in producente, vel in producto, vel in utroque ; filiatio ergo ratione nullius magis determinat sibi, ut sit suppositi quam generatio passiva ; sed generatio passiva plurificatur ad plurificationem ipsarum naturarum actualter existentium acceptarum per ipsas generationes, sicut patet per Damascenum cap. 33. quod Christi sunt duae gencrationes ; ergo et ipsa filiatio plurifi- catur ad plurificationem earumdem.

Idem, quod argutum est (q) ex fundamentis, probatur ex terminis, quia ad duos terminos non potest esse eadem relatio, quia tunc eadem simul esset et non esset.

Praeterea (r), propositum magis in speciali quantum ad primum ostenditur sic, quia quaecumque pro prietas personalis divina aeque non respicit aliquid creatum pro termino ; ergo sicut paternitas aeterna non potest esse relatio, qua Pater diceretur Filius temporaliter, ita nec filiatio aeterna, qua Filius diceretur Filius temporaliter.

Secundum (s), videlicet quod utraque sit realis, patet de aeterna, quia realiter est Filius aeternus. Probo de temporali, quia illa relatio est realis, quae consequitur extrema ex natura extremorum sine actu intellectus ; posita autem matre generante, et ita supposito habente naturam per generationem, ex natura extremorum sine actu intellectus sequitur hic filiatio, sicut ibi maternitas.

Quod si quis fingat ibi intellectum operari ad causandum relationem, hoc improbatur, quia si Maria genuisset purum hominem, fuisset vere Mater, et ille Filius relatione reali; sed non minus egit modo, quam tunc egisset, nec Christus ut homo minus realiter accipit naturam ab ipsa, quam purus homo accepisset ; ergo ita ex natura extremorum est modo Filius sicut tunc fuisset, et ita aeque realis relatio modo sicut tunc.

SCHOLIUM.

Probabilius videtur filiationem esse habitudinem geniti ad generans, fundatam super naturam existentem, continuatam a prima productione, vel interruptam, sed reproductam; alioquin, post resurrectionem nulla esset filiatio vel paternitas. Hinc tamen non sequitur relationem non distinguia natura genita, quia licet inseparabilis sit ab ea, ex suppositione quod a tali generante accipiat esse, absolute separabilis est, quia poterat natura esse a Deo creante vel ab alio generante. De quo 2. dist. 20. quaest. 2. Suarez 3. part. tom. 2. d. 12. sect. 3. et alii sequuntur Doctorem in hoc quod eadem relatio resultat ex fundamento reproducto, positis aliis requisitis.

Tertio ergo modo videtur mediandum inter istas duas vias extremas, videlicet quod filiatio dicat habitudinem geniti ad generans, fundatam super existentiam actualem naturae acceptae per generationem, vel super ipsam naturam acceptam sic actualiter existentem, et hoc sive continue habitam post acceptionem sine interruptione, sive eamdem habitam cum interruptione, ita quod utrumque accidat sibi.

Et hoc modo potest responderi ad argumentum, et potest dici quod licet ista natura accepta per hanc generationem, non possit habere idem esse numero, quod accepit non fundando istam eamdem relationem numero; non tamen ipsa relatio est sibi consubstantialis, quia posset absolute eadem euxistentia fuisse numero habita sine ista relatione, puta si accepta fuisset immediate a creante vel ab alio generante.

Ad argumentum (e) tactum ad istud dubium, dico quod relatio naturae ad primum efficiens est ei consubstantialis, quia non posset eadem - natura esse, nisi haberet relationem ad primum efficiens ; sed ad secundum efficiens est relatio tantum accidentalis, quia posset natura manere eadem sine habitudine ad quodcumque efficiens secundum, et de ista materia dictum est diffuse, 1. dist. 2. lib.

Quomodo relatio creaturae (f) ad Deum efficientem est eadem creaturae, et quomodo non est eadem, quia eadem vere et realiter, non eadem formaliter ; neque multo magis sic sunt eadem substantia, et ipsa ratitudo vel firmitas fundamenti. Nec ista contradicunt, licet enim entitati absolute sit idem realiter veritas et bonitas, et huic entitati haec veritas et haec bonitas, non tamen formaliter et quidditative, quia veritas et bonitas sunt quasi passiones entis 4. Metaph. Va etiam est de realitate, a qua accipitur differentia, et similiter de quidditate et en- titate individuali, et de aliis multis, de quibus frequenter tactum est de ista differentia ex parte rei, quia haec realitas non est formahter illa, licet sit identice illa. Nec etiam est contradictio, secundum dicentem, respectum vestigialem esse ratitudinem fundamenti, aliquid esse idem fundamento, quod concessum est 2. lib. de relatione creaturae ad Deum, et tamen non sic idem, quod sit ratitudo fundamenti, quod negatum est lib. 1. dist. 3. quaest. de Vestigto, quia ipse ponit omnem relationem esse eamdem fundamento, nec tamen omnem ratitudinem fundamenti, sed distinguit respectum vestigialem ab alns in hoc.

(g) Ad argumenta. Ad primum dico quod filius filiatione est filius, sicut pater paternitate est pater, sed propter hoc non sequitur ad plurificationem filiationum plurificatio filiorum, quia concreta non plurificantur nisi plurificentur tam forma quam suppositum ; sola enun plurificatio formae non sufficit, maxime ubi plures formae sive ejusdem rationis, sive eodem nomine expressae ut hic, possunt esse in eodem, quemadmodum Christus non est plures volentes, licet habeat plures volitiones secundum Damascenum, unde in forma arguendi : Filiatione est filius, ergo alia filiatione est alius filius, est fallacia consequentis a destructione antecedentis.

Ad secundum dico quod si Pater fuisset incarnatus, fuisset confusio, quia filiatio temporalis diceretur de eadem persona in qua esset paternitas aeterna, et ita confuse posset illa persona nunc dici Pater, nunc Filius ; modo non est talis confusio, quia praecise eadem persona dicitur Filius utraque filiatione; cum ergo nunc absolute dicitur Filius distincte, intelligitur de eadem persona, de quacumque filiatione fuerit sermo ; sed tunc, cum diceretur Filius, non distincte intelligeretur unica persona, sed nunc una, nunc alia indistincte, secundum quod sermo fieret de filiatione hac vel illa. similiter argumentum est ad oppositum, quia non esset tunc confusio, quae non est nunc, nisi quia Pater tunc aliqua filiatione et non relatione sua aeterna diceretur Filius matris; ergo et modo Filius dicitur Filius, filiatione alia quam filiatione aeterna.

Ad tertium patet ex dictis in solutione dubii, quia Christus post resurrectionem est Filius Mariae, eadem filiaone qua prius, quia filiatio fundatur super existentia naturae acceptae per generationem absolute, cui accidit interruptio, dummodo existentia sit eadem, et ideo quandocumque illa existentia est eadem, et aliud extremum idem, et filiatio est eadem, et eadem actione, qua fundamentum redit idem, etrelatio redit eadem. |

(h) Et cum arguitur quod alia productione accepit esse in resurrectione, dico quod illa non tollit filiationem, quae fundatur super illud esse acceptum primo per generationem, sed tantum sunt duae relationes consequentes duas productiones passivas, quae fuerunt ad idem esse ; et una fuit interrupta, sicut et esse fundamenti, altera tunc primo est nova.

Ad aliud dico quod non tantum realiter et vere dicitur Christus sic Filius Mariae, sicut Deus realiter et vere dicitur Dominus creaturae ; sed reali generatione passiva accepit illam naturam actualiter existentem, propter quod sequitur ipsum reali filiatione esse filium.

Ad aliud enim dico quod etsi Deus dicatur formaliter creator relatione rationis, vel etiam nullarelatione, sed denominatione reducta ad genus helationis, inquantum scilicet terminat relationem in creatura, sicut dictum fuit dist. 20. primi, tamen non est creativus per relationem rationis; et hoc intelligendo non de eo formahter quod importatur per hoc nomen creativus, sed de fundamento, sicut aliquid dicitur calefactivum calore, ut fundamento potentiae calefactivae, et non relatione fundata in calore. Et ratio ad hoc posset tangi, quia nulla relatio rationis potest esse formalis ratio, qua aliquid potest producere ens reale, quia ens rationis non est in aliquo, nisi ut tantum habet esse in mntellectu, sicut cognitum in cognoscente ; hoc autem esse est diminutum respectu esse existentiae realis, et ideo secundum istud esse, non potest esse causa alicujus secundum aliquod esse realis existentiae, quod est esse perfectius, neque producti naturaiiter neque artificialiter.

(i) Et cum probatur in proposito, quod Deus non est potens creare, nisi ut artifex, respondeo, quod scientia Dei, quae est in Deo quaedam perfectio absoluta, est in eo ex natura rei, sed ipsa non dicitur ars nisi ex respectu ad alia objecta, vel aliquorum objectorum ad ipsam. Licet ergo Deus (j producat creaturas ut artifex, hoc tamen non est, ut in scientia fundatur respectus rationis, quae sit ratio, qua potest producere, sed tantum ut ille habitus absolutus, qui dicitur esse ars, inest ipsi Deo, ita quod in forma arguendi est fallacia accidentis, Deus ut artifex est productivus, per relationem rationis est artifex ; ergo per relationem rationis est productivus. Major enim est vera prout medium non accipitur pro ipsa relatione, quam importat artifex, sed pro fundamento ipsius relationis ; et minor est vera tantum pro ipsa relatione formaliter. Exemplum, calidum potentia calefactiva est calefactivum ; potentia calefactiva est relatio; ergo relatione est calefactivum. Major est vera de potentia sumpta pro eo quod dicitur potentia calefactiva, sive pro fundamento istius relationis, non autem pro ipsa relatione potentialitatis. Et minor est vera solum pro ipsa potentialitate et relatione in se importata per ipsam, et non pro ipso absoluto in quo fundatur. Qualiter autem scientia Der absoluta, et ut absoluta, possit sufficienter habere totam rationem artis, inquantum ipsa terminat relationes omnium creaturarum ut artificiatorum ad artificem, dictum est diust. 35. et 35. lib. . in materia de ideis.

(k) Ad ultimum concedo quod lilius est realiter aequalis matri secundum naturam humanam, vel excellentior. Et cum arguitur de illa unione, probo quod ista propositio accepta, scilicet quod eequalitas fundatur super unitatem unionis, est falsa, quia unio est relatio ; non enim potest intelligi ratio unionis ad se, quaero tunc quae relatio ? aut eadem, quae aequalitas, et tunc idem fundabitur in se; aut est alia, et si alia, aut illa fundabitur super unum, et quaero, super quam unitatem ? si super unitatem, et non super unitatem unionis, idem potest dici de eequalitate; si super unitatem unionis, esset processus in infinitum.

Et si dicas, quod ista unio non est materiae ad formam, neque aliqua multarum unionum manifestarum, sed est unio paritatis, hoc videtur exponere unum vocabulum, per aliud ejusdem sensus ; idem enim est aequalitas, et talis unitas paritatis. Negare ergo aequalitatem in Divinis esse realem, quia non est ibi unitas paritatis, eo modo quo antecedens potest habere aliquem intellectum probabilem, est negare idem propter idem, ut quod aequahtas non sit relatio realis, quia non est aequalitas. Et quod additur ad istam conclusionem, quod oporteret essentiam bis accipi, non autem bis accipitur, nisi ut habens unitatem unionis, improbatur per hoc, quod essentia fundat relationes originis, quae sunt reales, et tamen non est bis accepta ex natura rei.

Quod si dicatur ipsam bis accipi in producente et producto, contra, quaero quid est bis accipi ex natura rei? aut habere aliqua aliquo modo distincta ex natura ret, et absoluta, et hoc falsum est in proposito ; aut tantum habere relationes distinctas ex natura rei, et tunc essentiam fundare ex natura rei relationes originis distinctas, quia bis accipere ex natura rei, est ipsam fundare relationes originis reales, quia fundat duas relationes reales, quod nihil est.

Ad argumentum ergo dico quod super unitatem non unionis fundatur aequalitas ; sed illa unitas in creaturis non est entis singularis, sed naturae, de qua duplici unitate tactum est satis in quaest. de indivtduatione 2. lib. dist. 5. et ita in proposito unitas fundans aequalitatem non est unitas personae, sed naturae ; nec illam oportet distingui vel bis accipi, ad hoc quod relatio sit realis, sed sufficit quod ipsa existente eadem, extrema realiter distinguantur, sicut et in relationibus originis.

Et tunc ad propositum dico quod in natura humana in Christo est unitas aliqua realis minor unitate numerali, et similter unitas realis in Maria; et ista unitas est fundamentum mutuae aequalttatis in Christo et Maria, si ponantur fuisse aquales in natura humana.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1