Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam

QUAESTIO UNICA.

Utrum Christo debeatur Latria solum secundum naturam divinam?

Alensis 3. p. q. 30. memb. 2. D. Thom. 3. p.q. 25. art. 2. et hic q. 1. art. 2. q. 2. D. Bonav. art. 1. q. 1. Richard. art. 2. q. 1. Durand. q. 2. Gabrielis d. 8. q. 1. Suar. 3. p. tom. 1. d. 93. sect. 1. et 2. Vasq. ibid. 95. Bellarm. lib. de Cultu Sanct. cap. 12. et seqq. et lib. 2. cap. 12. Vide Scotum. 1. Metaph. quast. 2.

Circa istam distinctionem nonam, in qua Magister agit et inquirit, utrum caro Christi debeat adorari, quaeritur, utrum Christo debeatur latria solum secundum naturam divinam ? Ouod sic videtur; latria est cultus debitus soli summo Domino ratione summi dominii; sed Christus solummodo secundum naturam divinam est summus Dominus ; ergo, etc.

Praeterea, Christus secundum naturam humanam adoravit, quia oravit; ergo secundum istam habuit superiorem, et ita propositum.

Praeterea, quantumcumque ista natura humana sit unita Verbo, ipsa tamen creatura est, nec excedit lmites creaturae ; ergo nec cultus debitus Christo secundum istam naturam debet excedere cultum debitum cuicumque creaturae; hujusmodi est latria, igitur, etc.

Praeterea, super ilud Psalmi: s. Adorate scabellum pedum ejus, dicit glossa: JVon illa adoratione latriae, quae soli Deo debetur.

Praeterea, solum illud est sic adorandum, quod est super omnia diligendum, quia idem et secundum eamdem naturam est summus Dominus et finis ultimus; sed Christus tantum secundum naturam divinam est summe diligendus, quia solum secundum eam est summum bonunm et finis ultimus; ergo, etc.

Contra hoc Magister in littera adducit auctoritates.

SCHOLIUM.

Explicat quid sit reverentia, et qualiter sit actus laudabilis et virtutis ; non Theologicae, quia non habet pro objecto immediato bonum increatum, sed moralis ad justitiam pertinentis. Dividit eam in actualem et habitualem ; et actualem, de qua in hac quaestione, in internam et externam ; divisiones sunt satis clarae.

Hic sunt tria videnda, primo qualiter accipitur latria; secundo de debito, qualiter debeatur Deo; tertio cui, et secundum quam naturam Christo debetur.

De primo (a) sciendum est quod sicut revereri aliquem actu interiori, est bona propria reputare parva respectu bonorum illius, quem reveretur, cujius bona renu- tat magna, et est actus virtutis: ita extollere in corde bonitatem alicujus, tanquam summam respectu bonitatis suae, et a quo ipse magnificans habet totam bonitatem suam, est actus quidem laudabilis, dummodo habeat objectum sibi conveniens, illud scilicet cujus bonitas excedit bonitatem illus reverentis, et a quo ipse reverens habet bonitatem suam. Haec reverentia summa in actu mnteriori respicit solum Deum pro objecto convenien ut summum bonum vel summum Dominum. Huic actui interiori correspondent ahqui actus exteriores, qui sunt signa hujus actus interioris, puta in quacumque lege aliqua sacrificia, vel aliqui ritus vel genuflexiones protestantes istam reverentiam summo Donuno exhibendam et summam esse dominationem in eo, cui talia exhibentur, et subjeconem esse ad ilum in exhibente. Ex istis actibus interioribus frequenter elicitis, et similiter ex actibus exterioribus (b), potest generari quidam habitus inclinans ad faciliter et prompte eliciendum tales actus ; et sicut tales actus erant boni, quando erant debite circumstantionati, ita habitus generatus ex talibus actibus frequenter elicitis est bonus.

Sic ergo (c) hoc nomen latria potest aequivoce accipi: uno modo pro cultu sive reverentia exhibita Deo imn actu interiori ratione summi domini vel summi boni; vel pro reverentia exhibita Deo actu exteriori; vel pro habitu inclinante ad talem actum, et ille habitus cum. sit consonus rationi rectae, virtus est; et non Theologica, quia non habet pro objecto immediato bonum increatum, sed honorem deferendum Domino mncreato. Est ergo virtus moralis, et potissime continetur sub justitia, qua redditur superiori, quod sibi debetur. OQQuaestio autem ista non est de latria virtute, sed de actu, quia tentio vel debitum non est proprie pertinens ad virtutem, sed ad actum aliquem virtutis generativum, vel a virtute elicitum, quia ille immediate in potestate nostra est.

SCHOLIUM.

Haec littera continet aliquot dicta. Primum, ad actum adorandi Deum tenetur aliquando quilibet adultus. Secundum, tempus hujus obligationis exequendae in lege scripta fuit dies Sabbati, in lege naturae tempus quo vacabatur a servilibus, quia in negatione non erat observatio praecepti, sed in positivis actibus colendi Deum. Tertium, in lege nova tempus colendi Deum videtur quantum ad praeceptum restrictum ad diem Dominicum, et determinatur etiam cultus, scilicet oblatio et auditio Missae. Quartum, videtur quod impeditus a Sacro dicendo vel audiendo die Dominico, tenetur elicere aliquem actum in Dei cultum, eo die. Hoc quartum tenent Abulens. Exod. 20. explicando tertium praeceptum, Angest. in Moral. cap. 8. Sed puto Doctorem loqui de congruitate, non de necessitate stricta praecepti ; ita Ovando hic art. 2. in fine, et Angl. 4. quaest. de contritione art. 5. de quo infra dist. 27. Schol. ad num. 18.

De secundo (d) articulo, qualiter et quando debet hoc debitum reddi, dico quod de isto actu bono est praeceptum affirmativum; rationabile enim est creaturam intellectualem oblhgari, ad aliquando recognoscendum et reverendum summum Dominum suum. Hoc autem praeceptum, sicut alia praecepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper; et potest poni quod obligatio ad istum actum pertinet ad primum praeceptum primae tabulae : Non habebis deos alienos, etc. Quod praeceptum non est tantum negativum, de prohibendo ad orationem exhiberi alicui cui non convenit, sed affirmativum, ut habeatur Deus verus, et ut tanquam Dominus adoretur, quod bene exprimit illud Deuteron. 6. quod allegat Salvator, Matth. 4. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; ubi ponitur praeceptum affirmativum de adoratione, et cum exclusione adorationis seu servitutis exhibenda ahi, sicut et ibi: Non adorabis Deos alienos, prohibetur idololatria.

Hoc autem praeceptum affirmativum non potest perpetuo impediri ab executione actus, quasi nunquam occurrat opportunitas exequendi actum hujus praecepti, sicut de illo praecepto : Honora parentes; potest enim perpetuo non occurrere opportunitas necessaria honorandi parentes, et ita potest illud praeceptum observari perpetuo sine transgressione, etsi nunquam actus hujus praecepti fiat, quia non est obligatio ad actum illum nisi pro tunc, quando opportunitas occurrit; nihil autem potest excludere: pro semper opportunitatem adorandi Deum, et ideo simphciter ad actum hujus praecepti affirmativi aliquando eliciendum tenetur quilibet adultus. Et pro tempore Legis Mosaicae videtur determinatio fuisse facta ad actum hujus praecepti per illud tertium praeceptum: Sabbatum sanctifica. Quod etiam fuit praeceptum tempore legis naturae, ut scilicet aliquo determinato tempore vacaret homo ab operibus servilibus. Et in hac sola negatione non esset observatio praecepti, sed in actu positivo, in sanctificando, id est, magnificando Deum.

Pro tempore vero Legis Evangelicae, cultus ille exhibendus Deo in sanctificatione Sabbati determinatur exhibendus die Dominico, et etiam determinatur quantum ad actum illum secundum, qui debet exhiberi. puta in oblatione illius summi Sacrificii, scilicet Eucharistiae, quam debet Sacerdos offerre pro se et pro populo ; et in ula oblatione, populus etiam offert spiritualiter, scilicet qui tenetur audire Missam totam die Dominico, secundum illud de consecr. dist. 1. c. Missas. Et si aliqua necessitas excuset ab executione hujus actus, quem determinavit Ecclesia, necesse est implere illum in aliquo aequivalente, ut saltem die illo specialiter deputato cultui divino, aliquis actus habeatur relatus immediate in Deum ad ejus reverentiam. Utrum autem aliquo alio tempore teneatur quis ad actum hujus praecepti, scilicet ad actum adorationis, praeterquam in tempore illo determinato, primo in lege naturae, et postea in Lege Mosaica in Sabbato, et jam in tempore Evangelii in die Dominico, dubium est; tamen hoc est certum quod istis diebus saltem videretur adoratio aliqua necessario exhibenda.

SCHOLIUM.

Si ly solummodo sumatur categorematice, quia sic nihil excludit, haec est vera: Christus est adorandus latria, solummodo secundum naturam divinam. Si vero sumatur syncategorematice, id est, exclusive, et excludat naturam humanam a ratione adorationis, vera est, si a termino adorationis, falsa est; quia eadem adoratio tendit in totum Christum ; quod probat ex Damasceno, et exemplo Regis et purpurae.

De tertio articulo (c) cum quaeritur, an debeatur Christo solummodo secundum naturam divinam, dico quod ly solummodo potest accipi dupliciter, scilicet categorematice vel syncategorematice. Primo modo concedo quod sic, quia sufficiens ratio summ:i adorabilis est in Christo considerato secundum solam naturam divinam. Si autem teneatur syncategorematice, tunc notat exclusionem ab uno extremo respectu alterius extremi; hoc etiam modo distinguo, quia solummodo potest excludere alrquid, vel a termino adorationis vel a ratione adorandi. Primo modo dico quod non solummodo secundum naturam divinam est Christus sic adorandus, quia a termino adorationis non debet excludi natura humana, quasi ipsam includendo non possit totum adorari. IToc dicit Damascenus lib. 5. c. 8. Christus Deus perfectus, et homo perfectus, quem adoramus cum Patre et Spiritu sancto, una adoratto- ne cum incontaminabili carne ejus, non inadorabilem carnem ejus dicentes : adorantur enim in una Verbi hypostasi, quae ejus hupostasis facta est. Et paulo post : Unam personam Dei Verbi duabus ipsis reductis naturis. Exemphtficat postea : Timeo lignum tangere propter ltgno immixtum ignem. In ila auctoritate Damasceni ly cum accipitur associative, non autem copulative, ut sit sensus : Adoramus Verbum cum carne, i1d est, habens carnem sibi unitam, non autem cum carne, hoc est, carpem adoramus, quasi sit propositio copulativa; et hoc considerando carnem, ut caro est, et non ut unita divinitati ; sic ergo non debet excludi a termino adorationis caro, licet ipsa non sit ratio adorandi.

Exemplum ad hoc est de hege et purpura, quia etsi Rex propter se et in se sit adorandus, tamen ipse cum purpura adjuncta est etiam adorandus, non quod purpura sibi adjuncta sit causa adorationis; ita caro non est adorabilis in Verbo, ut sit ratio adorationis in Verbo. Alud exemplum est de toto et partibus, si revereor hominem propter sapientiam vel virtutes, totum revereor, corpus scilicet et animam, non animam, excludendo corpus ab ipso reverito. Similiter cum totum hominem adoro, non honoro praecise caput, excludendo alias partes ab illa adoratione.

Sumendo autem secundo modo, scilicet prout ly solummodo excludit aliquid, ut rationem adorandi, potest dici quod solummodo secundum naturam divinam est ado- randus, excludendo aliam naturam, ut est ratio adorandi, quia nulla alia est ratio summi domini, nec ratio adorationis debitae summo domino, sicut nec corpus est ratio adorandi virtuosum.

Sed contra (f) hoc arguitur, quod summum dominium non consequitur immediate naturam divinam, quia secundum Augustinum 53. de Trinit. cap. ult. non fuit Dominus, nisi ex tempore, sicut creatura fuit serva; summum ergo dominium est ratione creationis, per quam creatura accepit totum esse suum a Deo. Sed tanta ratio dominn videtur competere Deo propter beneficium redemptionis, sicut creationis; ergo ita debetur cultus latriae redemptori, ut redemptor et ratione redemptionis, sicut creatori ratione creationis.

Assumptum etiam de aequahtate dominii in creatore et redemptore respectu creati et redempti, probatur multipliciter. Primo petr illud Apostolt, 1. ad Cor. 6. Empt enim estis pretio magno, glorificate, etc. igitur per hoc sum servus ejus, quia redemptus. Hoc etiam confirmatur per Gregorium in ilo cantu benedictionis cerei Paschalis: Ezult let jam Angelica, ut dicit quod nihil nasci profuit, nisi redimi profuisset ; tantum ergo bonti confertur per redemptionem, quantum per creationem. Quod etiam confirmatur, quia per redemptionem confertur bonum gratiae et gloriae, per creationem tantum bonum naturae; igitur, etc.

Ex his ergo concluditur, quod cum Christus fuerit redemptor secundum naturam humanam, quod secundum illam ut secundum rationem adorandi, non absolute, sed ut ipsa fuit ratio redimendi, debetur Christo adoratio, quae et creatori.

SCHOLIUM.

Movet dubium, utrum ratione creationis, vel potius redemptionis, teneamur adorare Deum; et respondet si teneatur, praecise summam bonitatem esse rationem adorabilis latria, quaestionem non habere locum. Si vero dicatur requiri praeter summam bonitatem, receptionem beneficii, tunc juxta magnitudinem beneficii tenemur adorare Dominum magis ; et videtur quod major servitus debetur ex redemptione ei. qui ut causa principalis fecit eam, quia per eam accipimus esse supernaturale. Sed Christo, qua homo, ob redemptionem non debemus summam reverentiam, quia non erat,qua homo, causa principalis, sed meritoria ejus.

Respondeo (g) et dico quod etsi ad majus summo non possit alhquis obligari, tamen ex alia ratione si potest ad idem multiphciter obl- : gari; exemplum de religioso vovente castitatem et postea suscipiente Ordines sacros. lta potest concedi, quod redimere principahter, vel melius ipsam redemptionem perficere, si est tantum bonum cconferens nobis, quantum confert nobis creatio, et per consequens tantam in nobis servitutem exigit ex opere redemptionis, sicut ex opere creationis, tunc ei, qui principalter effecit redemptionem, debetur summa adoratio, tanquam ex ratione alia, sed non major adoratio illa, quae sibi debetur ex creatione, quia summa debebatur ex creatione.

Et istud est verum, si aliquod; bonum communicatum creaturae sit ratio colendi conferentem ut dominum, et non ipsa bonitas intrinseca conferentis, puta si per impossibile essent plures di, et unus creasset nos, et non alter, si teneremur unum adorare, scilicet creatorem, et non ahum, qui non creasset nos, tunc bene potest dici, quod si per efficientiam redemptionis collatum sit tantum bonum, quantum per creationem, tanta servitus debetur ratione redemptionis toti Trinitati, quae principaliter effecit istam redemptionem, quanta ratione creationis, eo quod istae sunt distinctae rationes, propter quas debetur sibi adora- tio, patet. Si autem summa bonitas intrinseca Deo est ratio adorandi, cum ista non stit alia et alia propter alium et alium effectum collatum creatura, non sunt plures rationes adorandi Deum, quotcumque beneficia nobis conferat.

Si teneatur istud secundum, tunc argumentum applicatum ad Christum, ut redemptorem, non concludit, quia illa natura in qua exercuit opera redemptionis, non habet istam bonitatem infinitam intrinsecam, qualitercumque ipsa esset ratio vel principium conferendi nobis maximum bonum.

Si autem teneatur primum, scilicet quod non tantum bonitas intrinseca sit ratio adorandi, sed ipsa ut communicativa maximi boni in nobis, et hoc primarie ex se et propter se, et non propter aliquam retributionem, secundum illud Psalmi 15. Bonorum meorum non indiqges, etc. tunc potest responderi, quod Christus secundum naturam humanam, etsi fuit re*demptor, non tamen secundum istam naturam principalhter effecit redemptionem, sed tota Trinitas; et ita salutem nobis collatam per redemptionem tantum effecit meritorie, ut homo; non autem debetur summa reverentia ei, a quo non principaliter, sed secundario habemus summum bonum.

SCHOLIUM.

Rationes suadentes Christo, qua homo, deberi adorationem majorem hyperdulia. Prima, quia, qua sanctus est, debetur ei hyperdulia; ergo major, quia redemptor. Secunda, est caput Ecclesiae. Tertia, secundum D Bonaventuram, reparatio non potest esse a creatura ; ergo ratione ejus debetur adoratio major hyperdulia. Quarta, ex Anselmo, majus malum erat occidere Christum, quam averti a summo bono per peccatum non immediate tendens in Deum; ergo vita Christi erat aeque diligenda, ac summum borum; ergo aequalis adoratio Christo homini debetur ac Deo.

Sed restat una dubitatio (h), quae adoratio debeatur Christo secundum quod homo, ita quod illa natura, in qua exercuit opera redemptionis nostrae, ut meritoria salutis nostrae, sit ratio hujus adorationis.

Et si dicatur, quod hyperdulia, quae est extrema reverentia exhibita creaturae, contra hoc arguitur multiplciter. Primo, quia haec reverentia hyperduliae deberetur sibi absolute secundum ilam naturam, secundum quam fuit plenus gratia, etsi non redemisset nos ; ergo nunc debetur sibi major, quando in ila natura ut mediator redemit nos. Item, secundum illam naturam est caput Ecclesiae secundum Augustinum super illud Joan. Ego sum vitis, habet ergo influere gratiam in totam Ecclesiam ; ergo tota Ecclesia sibi specialius tenetur, quam si non esset caput, nec haberet influere; sed si haberet solum tantam gratiam personalem, quantam habet, deberetur sibi summa hyperdulia, licet non esset tunc caput ; ergo modo debetur sibi major.

Praeterea, una ratio ponitur ab aliquibus, quare non potuit reparatio hominis fieri per puram creaturam, quia tunc non esset perfecte restitutus ad illam excellentiam, quam habuit prius, quia teneretur servire illi creaturae, quae eum reparasset, et non teneretur servire soli Deo ; ex creatione vero tenetur servire soli Deo ; ergo oportuit repa- ratorem esse Deum. Ista ratio non concluderet, si tantum adoratione hyperduliae esset adorandus Christus; posset enim benc homo restitui ad istam excellentiam, ut solum Deum teneretur adorare adoratione latriae, et alium mediatorem teneretur adorare adoratüione hyperduliae, non enim teneretur alium adorare latria; si modo natura humana in Christo non est ratio alterius adorationis ab hyperdulia, igitur oportet modo eum non tantum sic adorare.

Praeterea, Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 14. probat quod vita illlus hominis erat melior, sive majus bonum, quam omnia peccata, quae non immediate erant in personam divinam, erant mala, vel possent esse mala ; loquitur autem de vita creata, qua privabatur per; mortem, quia occisionem ejus dicit esse gravius peccatum omni alio, quod non immediate committebatur in Deum. Detestabihus enim erat secundum eum, illum hominem privare vita, quam omne peccatum non immediate in Deum committere ; sed in omni alio peccato avertitur voluntas a summo bono; ergo detestabilius est vitam auferre ab isto homine, quam in quocumque alio peccato averti a summo bono, si non immediate avertatur ab eo ; ergo et ista vita erat magis diligenda quam summum bonum, vel aeque, et ita erat ut bonum infinitum adorandum. Vel aliter potest argul ex dicto Anselmi, quia si illud bonum erat tantum bonum, quantum erat privatio ejus malum, et privatio ejus erat majus malum, quam omnia mala, quae possent esse infinita, ergo illud malum fuit pejus aliis malis infinitis ; ergo bonum sibi oppositum fuit bonum aquale infinito ; ergo Christo secundum naturam humanam debetur adoratio eadem, quae debetur bono infinito.

SCHOLIUM.

Resolvit humanitati Christi deberi hyperduliam, non majorem adorationem; an vero competat ei haec adoratio, ut est in se digna et sancta, an vero ut simul nobis suam bonitatem communicat, utrumque putat probabile, ut supra dictum in simili de latria respectu Dei in se, vel sua bona communicantis. Si primum dicatur, communicatio bor.orum adoranti nihil facit. Si secundum, ob redemptionem debetur Christo homini major hyperdulia,- quam alias ; vel si alias debebatur ei summa, eadem ei ob redemptionem debetur alio titulo. Et solvit quatuor rationes ad oppositum.

Quantum ad istum articulum potest dici, quod sicut latriae exhibendae potest poni ratio, bonitas intrinseca adorati absolute, vel bonitas illa ut communicans se adoranti, et hoc primo et principaliter secundum maximum bonum adorantis, ita etiam potest poni ratio adorationis hyperduliae, vel bonitas intrinseca adorati absolute, vel ut per ipsum, tanquam per causam secundam, communicatur adoranti magnum bonum. Si prima via teneatur, non debetur Christo secundum naturam humanam adoratio major, vel alia, vel ex alia causa, puta ex hoc quod est redemptor, quam si non fuisset redemptor, sicut nec secundum illam opinionem, debetur Deo major latria, vel ex alia ratione latriae, si est creator, quam deberetur ei, si non esset creator. Si autem alio opinio teneatur, potest hic dici de hyperdulia, sicut ibi de latria respectu Dei, scilicet quod Christo, quia redemptor, vel debetur major reverentia, quam si non esset redemptor, et hoc si illa, quae deberetur ei tunc, non esset maxima ; vel si illa esset maxima, deberetur sibi modo eadem ex alia ratione, et hoc videntur rationes probare.

De prima patet, quia procedit de ipso ut est mediator, et causa meritoria salutis nostrae, et de ala ut est caput Eeclesiae. Aliae duae quae procedunt de auctoritatibus debent solvi. Prima de perfecta reparatione hominis concludit de congruo, quod persona redimens et meritorie salvans, fuerit Deus, ut sic eidem personae debeamus illam summam hyperduliam, quae ei debetur ratione redemptionis meritorie factae, cui etiam debemus adorationem latriae ratione creationis; sed non essemus propter hoc minus perfecte reparati, si istam reverentiam, quam debemus meritorie salvanti, inquantum meritorie salvans, deberemus exhibere alteri, quam ei cui debemus latriam ; sicut modo Mariam adoramus hyperdulia, et omnes alios Sanctos dulia, nec tamen propter istam adorationem magis sumus depressi, quam si solus Deus esset adorandus. Essemus autem multum depressi, si alicui alteri deberemus illam adorationem, quam debemus Deo, quia tunc essemus sibi valde subjecti, quod concluderet maximam infelicitatem vel infirmitatem nostri.

Exemplum hujus est, magis congruit ut pater nutriat quam alius, ut sic eidem personae debeam eam- dem reverentiam, quae debetur genitori et nutritori. Si autem alius nutriret, deberem unam reverentiam patri, et aliam alteri, et ita essem alquo modo subjectus pluribus personis, sed non aeequal subjectione.

Ad aliud, quod illa vita creata non fuit bonum infinitum formaliter nec summe diligenda, unde Trinitas voluitt eam non esse in morte, ex quo voluit mortem ; sed averti a Deo in uno, est gravius quam averti ab eomn alio, et tanto eravius, quanto conversio ad illum esset melior caeteris paribus. Dihgendo autem illam naturam humanam in Christo, quae erat optima creatura, quantum ad plenitudinem gratiae, summa conversio potuit esse in Deum, quae fit per actum utendi creatura, quia ila creatura erat maxime conjuncta fini, et maxime referibilis in Deum ut in finem ; ergo aversio a Deo circa istud objectum, odiendo scilicet illam vitam in eo, quem Deus noluit odire, erat pessima aversio, et ita occisio illius hominis erat gravissimum peccatum, quantum erat ex parte objecti.

Et quod dicitur (), quod fuit gravius omnibus alis peccatis etiam possibilibus, non immediate commissis in Deum, potest dici, quod cum illa habeant gravitates distinctas, et una illarum non includit aliam, gravitas ilhus quantum ad intensionem, maxuna erat, sed in aliis peccatis erat maxima, quantum ad extensionem. Utrum autem illa vita fuit tantum bonum, ut ejus oblatio sufficeret ad delendum infinita mala, de hoc inferius in materia de satisfactione Christi pro peccato nostro.

Ad argumenta (k). Ad primum principale, secundum et tertium dico, quod probant, prout ly solummodo tenetur syncategorematice, et ut excludit omne aliud a natura divina, ut rationem adorandi, et ita naturam humanam. Quia si natura humana esset ratio adorationis latriae, ipsa separata a Verbo, esset ratio ejusdem adoraiionis, quod falsum est secundum Augustinum in hHttera, quia si natura illa separetur a Verbo, ilh homini nunquam servio, hac scilicet servitute latriae.

Ita etiam exponenda est glossa illa super Psalmum, vel potest exponi de ipsa carne, ut termino adorationis totalt, ita quod ibi sistatur in ejus consideratione et adoratione.

Ad ultimum argumentum, qui diceret bonitatem intrinsecam sumi esse rationem adorationis, concederet majorem ; et minor potest distingui sicut et quaestio principalis, et eo modo quo conceditur ad quaestionem, quod sic, et minor est vera, et conclusio vera, et in eo sensu quo dictum est ad quaestionem, quod non, minor est falsa. Qui autem teneret, quod ratio adorationis sit bonitas summa, ut communicans se summe ipsi adoranti, quamvis concedat quod summe adorandum sit summe diligendum, non tamen concedit e converso.

Sed dubium videtur quomodo Christus secundum naturam humanam, hoc est, istud totum non exclusa natura humana, sit summe diligendum, sicut hoc totum ponitur adoratum, non excludendo naturam humanam a termino adorationis cum enim unio illa non sit summe diligenda, quia est bonum creatum, ergo nec ipsum totum quod habet totalitatem suam per istam unionem.

Posset dici, quod vel actus diligendi distincte respicit naturam diligibilem sicut objectum alicujus in diligendo, et ita non totum summe diligitur, quod tamen adoratur summa adoratione, quia adoratio confuse exhibetur toti, dilectio autem respicit distincte naturam in termino adorationis. Sed si dilectio tendere potest aeque confuse in objectum, sicut adoratio, potest concedi quod Christus habens naturam humanam, sit summe diligendus, licet natura humana non sit ratio summae dilgibilitatis, neque etiam unio naturae humanae ad Verbum, qualitercumque sit; sicut Trinitatem adoramus una adoratione, et diligimus una dilectione, non excludendo proprietates personales ab essentia, quae tamen proprietates non sunt formaliter infinitae, ita etiam tutum est in adoratione, non nimis distinguere naturam illam creatam a Verbo, sed Verbum subsistens in duabus naturis adorare; et ita Verbum habens naturam humanam, potest summe diligi, licet ipsa natura summe non dliligatur, neque etiam summe diligatur unio naturae ad Verbum, quae est creatura. Non enim videtur quod aliquis debeat velle peccare mortaliter, ne illa unio non esset, cum pro esse nulius creati salvando, sit peccandum mortaliter; neque enim illa unio praecise considerata beatificaret naturam intellectualem, licet terminus unionis beatificaret, quia est bonum infinitum, et ita super omnia dilgendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1