Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus sit filius Dei adoptivus

QUAESTIO UNICA. Utrum Christus sit Filius Dei adoptivus ?

Aaensis 3. p. q. 1. m. 4. D. Thom. 3. q. 23. art. 4. et q. 32. art. 3. et hic q. 2. art. 2. D. Bonavent. anc 2. q. 1. Richard. art.. 2. q. 1. Durand. q. 2. Gabr. 7 1. Alm. et Major híic. suar. 3. p. t disp. s. 2. 3. 4. Vasq. ibi disp. 89.

Circa istam decimam distinctionem, in qua Magister agit de communicatione idiomatum respicientium personam filn, quaeritur unum de communicatione idiomatum ad nobilitatem pertinentium : Utrum scilicet Christus sit Filius Deti adoptivus ? Videtur quod sic, quia Christus est praedestinatus esse Filius Dei, Fom. 1. ergo est adoptivus. Probatio consequentiae, praedestinare enim est ad haereditatem adoptare ; ergo Deus praedestinans Christum esse Filium Dei, adoptat praedestinatum ad haereditatem, quia praeordinat ad haereditatem, et hoc per actum voluntatis ; igitur, etc.

Praeterea, dignitatis est in homine esse Filium Dei adoptivum, quia non convenit alicui naturae non actuali ; ergo hoc Christo convenit.

Item, sicut manent naturae, ita proprietates naturarum ; ergo cum adoptari sit proprietas naturae habentis gratiam, videtur quod istud posset dici de Christo ratione naturae humanae, sicut etiam potest dici de eo quod est Filius naturalis ratione naturae divinae.

Contra hoc Magister littera adducit auctoritates.

Item, tunc esset Filius Trinitatis, quia tota Trinitas adoptat, sicut et agit omnem actum ad extra, et ita esset Filius sui.

SCHOLIDM.

Ponit duos modos dicendi de fundamento filiationis, an sit natura vel suppositum, dequo actum est supra dist. 8. quaest. 1. Docet ad filiationem adoptivam tria requiri, scilicet extraneitatem a generatione naturali, gratuitam assumptionem adoptantis, et bonum ad quod assumitur, scilicet haereditatem. hesolvit haec non competere Christo secundum generationem divinam, quia juxta hanc est haeres. Arguit etiam non convenire ei secundum generationem humanam, quia erat innocens, et sic non extraneus.

Respondeo (a) quod qui diceret filiationem esse praecise suppositi et non secundum naturam, posset faciliter dicere Christum non esse FilHium adoptivum, quia ista relatio non convenit supposito secundum se, sed dicendo filiationem fundari in natura simili naturae generantis naturahter, filiato adoptiva fundabitur in natura, quae est similis creanti, ut imago ejus, similitudine naturali, et etiam similitudine gratiae, qua ipsa ut natura intellectualis potest attingere ad huaereditatem adoptantis.

Translatum est enim (b) istud vocabulum a dJuristis, ut dicatur filius adoptivus. qui non est natura- liter genitus ab aliquo, nec ex generatione naturali habens jus. succedendi in haereditate, sed ex gratia praeordinatur, ut habeat jus succedendi, ita quod ibi tria concurrunt, scilicet extraneitas ex generatione naturali ; et gratia, quae est gratuita voluntas ipsius adoptantis ; et bonum, ad quod praeordinatur ex ista eratia, scilicet haereditas, ad quam habet jus succedendi ex adoptione. Patet quod (c) ista non conveniunt Christo secundum generationem divinam, quia ex generatione naturali divina, est haeres naturalis in haereditate aeterna ; secundum etiam naturam humanam, non dicuntur haec sibi convenire, quia secundum istam generationem non fuit extraneus, quia fuit innocens.

SCHOLIUM.

Arguit contra rationem, qua excluditur extraneitas a generatione humana Christi. Primo, quia alias B. Virgo non fuisset adoptiva Dei. Secundo, saltem Adam, qui nullum habuit debitum contrahendi peccatum, non fuisset adoptivus. Tertio, de Angelis id esset certum. Ponit alium modum extraneitatis, videlicet, quod nihil comitetur generationem naturalem, ratione cujus debeatur haereditas. Contra hoc objicit, quasi probans non habuisse locum in Christo, et non solvit ; solvit tamen in Report. hac dist. q. un. et solvi potest clare ex dictis d. 3. q. 1. a n. 15. ideo ergo Christus extraneus non est, quia etsi natura humana ejus prius natura existat, quam uniatur, tamen simul ac habet suum complementum substantiale per unionem, habet debitum congruitatis ad haereditatem, (ita explicat se Doctor in Report. hic.) Quia hac ratione ex vi suae naturalis generationis habet aliquale jus ad eam, et sic etiam tenendo filiationem fundari in natura, de quo supra d. 8. q. 1. adhuc Christus secundum quod homo, non est Filius adoptivus ex his ; et quia solvit Doctor argumenta probantia Christum esse Filium Dei adoptivum, patet eum assertive tenere Christum non esse Filium adoptivum. Quare Vasq. supra c. 5.dicens eum videri tenere sententiam Elipandi damnatam, nec vere loquitur, nec didicit bene a Paulo illud : modestia vestra nota sit omnibus hominibus.

Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo Maria non fuisset filia adoptiva, si jnunquam contraxisset peccatum originale, quod est falsum.

51 dicatur (d) quod ipsa contraxisset peccatum originale, quantum erat ex generatione naturali, qua est per rationem seminalem ; iste autem non habuit ex generatione naturali unde contraheret. Saltem Adam in statu innocentiae non fuisset Filius Dei adoptivus, quia non contraxit, nec habuit tunc unde contraheret, quia fuit creatus vel productus sine ratione seminali. Angeli etiam non fuissent filii adoptivi, quia semper fuerunt innocentes.

Praeterea, (e) patet in adoptione humana, quod non oportet adoptivum fuisse extraneum, hoc est, inimicum, neque ex actu proprio, neque ex actu parentum, quia sic vel inimicus communiter non adoptatur, sed magis dilectus altero istorum modorum ; ergo sufficit extraneitas, quae est carentia juris in haereditate adoptantis, et hoc quantum est ex generatione naturali. Sed Christus quantum est ex generatione temporah non habebat jus in haereditate eterna ; ergo habuit extraneitatem illam, quae requiritur in adoptato, et patet quod modo habet jus per gratiam, ut filius hominis ; ergo est adoptivus.

Qui istam (f) rationem non concedit, potest dicere quod in filio adoptato requiritur talis extraneitas, quod in instanti generationis naturalis non habeat jus in haereditate, ita quod prius habeat esse naturale secundum quod sit extraneus antequam adoptetur ; Christus nunquam fuit sine gratia ; ergo Christus non fuit adoptivus.

Sed haec (g) ratio non videtur sufficere, quia tunc Angelus si fuisset creatus in gratia, non fuisset adoptatus, nec Filius Dei adoptivus. Sufficit ergo prioritas naturae, ut scilicet persona adoptata in primo instanti naturae, in quo generatur vel creatur, ex illa sola generatione vel creatione, non habeat jus, et in secundo instanti naturae ex gratia habeat jus, ita fuit in proposito ; prius enim natura ista natura terminavit generationem, imo erat unita Verbo, antequam m ipsa esset gratia habitualis, ex 2. queest. 2. dist. hujus tertit.

si hoc (h) non placet, potest ultimo dici, quod requiritur extraneitas in instanti priori temporis vel naturae talis, quod non necessario concomitetur aliquid generationem naturalem, ut dispositio de congruo conferens jus ad haereditatem ; hic autem generationem temporalem concomitabatur gratia, qua anima Christi habuit jus in illa haereditate.

Et si objiciatur, quod concomitabatur, non tamen in primo instanti naturae, sed in secundo, et ita in primo instanti fuit extraneitas, quia carentia juris, quod conferebatur in secundo instanti, responsionem quaere.

Ad hoc potest dict (ut patet ex ullimo modo dicendi) quod licet in secundo instanti conferatur jus haereditatis, tamen in primo instantt illa est dispositio necessarto conse- quens istam naturam humanam, el ideo non est ertraneitas, ut ibi dictum est.

SCHOLIUM.

Solvit argumenta suadentia Christum inquantum homo, esse Filium adoptivum, et per consequens tenet eum talem non esse. Sed quia objectionem contra rationem excludentem ab eo extraneitatem, positam num. 6. non solvit, nec replicam contra solutionem ad tertium, quae alteri parti favent, insinuat probabiliter Christum dici posse Filium Dei adoptivum, quod clare tenet in Report. hac dist. quem sequitur Bassol. hic quaest. 1. art. 2. Tartaret. hic, et Leuchet. exponit eum ut problematicum, et Pitigianis hic art. ult. tenet hanc propositionem habere catholicum sensum. hada hic controversia 5. art. 2. docet secundum Scot. id esse probabile ; tenet Durand. absolute 3. dist. 4. q. 1. Christum qua homo, esse adoptivum; Richard. etiam supra problematicus videtur in quaestione, et Vasq. ait eum asserere Christum qua homo, esse adoptivum, Gabr. Alm. et Major hic, docent humanitatem Christi esse adoptatam. Quod vero hoc non sit haereticum, ut docet Vasq. supra, patet, quia Concil. Francford. tantum damnavit sententiam Felicis et Elipandi, quae in re erat error Nestorii, ut constat expresse ex epist. Adriani primi, et epist. ipsius Concilii, et tenet Ant.2. part. histor. 14. cap. 1. $ 6. Naucler. gener. 27. Fevard. in addit. ad Castro contra haer. v. Christus, Sanderus 7. de vis. Monar. an. 772. Suar. citans hos et alios supra $ 3. Error autem Nestorii negabat Christum esse Deum, soIum admittens unionem per affectum inter naturam humanam et Deum. Sed Theologi citati fatentur Christum esse verum Filium Dei naturalem, et eumdem esse Filium Virginis ; ergo definitio Francford Concilii non damnat eos, licet simul dicant Christum qua homo posse dici Filium adoptivum. Praeterea Iren. lib. 3. cap. 21. Marius Victor. lib. 1. contra Candidum Arian. tom. 5. bibl. PP. et Hilar. citatus a D. Thom. 3. p. q. 23. art. 4. tribuun! adoptionem Christo secundum humanitatem., ut fatetur Vasq. cap. 15. dicens eos improprie locutos. Sed hoc ejus dictum sufficere ipsi non debuit, ut sententiam gravissimorum Theo- logorum, de quorum catholico sensu ipsi constitit, haereticam diceret. Addo non videri impropriam istam locutionem istorum Patrum et DD : Primo, quia Christus qua homo non producitur a Deo naturaliter, sed libere. Secundo, non producitur actione potentiae generativae, magis quam Spiritus sanctus. Tertio, non producitur in similitudinem naturae specificae vel genericae cum generante. Sed opposita horum trium conveniunt generationi naturali, proprie loquendo ; ergo. Quarto, et constat ex his, definitio generationis naturalis, quam DD. communiter admittunt, scilicet quod sit, productio viventis a vivente in similitudinem naturae, non convenit generationi Christi, qua homo, respectu Dei producentis ; omnia quae adducuntur in contrarium, probant Christum non esse Filium adoptivum tantum, seu eo modo quo nos sumus adoptivi, quod de fide est, quia ipse est Filius Dei naturalis. Haec prolixius ratione censurae inconsideratae Vasquez.

Ad argumenta (i). Ad primum dico, quod homo adoptat per novum actum voluntatis, et ita ipsum adoptare est aliquem ad haereditatem optare per novum celle ; sed Deus non novo relle adoptat, sed novum effectum producendo, scilicet gratiam. Preedestinare ergo divinum, etsi sit praeordinare quoddam per actum voluntatis ad haereditatem, et quoddam adoptare ad illud, non tamen proprie dicitur adoptatio ; sed tantum ipsa collatio nova gratiae, quae correspondet novo velle in homine adoptante, dicitur adoptatio. Non ergo sequitur, Deus praedestinat, ergo adoptat, sed oportet addere, quod ilh praedestinato, ut quandoque extraneo, conferat gratiam.

Ad secundum (k) dico, quod est dignitatis supplentis indignitatem, quia extraneus non potest dignificari nisi adoptetur ad haereditatem ; sed indignitatis est quandoque esse extraneum.

Ad tertium (l) concedo, quod de Christo dicitur proprietas consequens humanam naturam ; (est enim naturalis Filius Mariae, est etiam justus et gratus Deo) sed esse adoptatum non dicit proprietatem naturae creatae, secundum quam Christus nunquam fuit extraneus ab haereditate paterna, sed naturae depravatae.

Contra (m), ista negatio extraneitatis in Christo non est nisi propter gratiam habitualem Christi, quia propter illam solam habet jus in haereditate aeterna, non autem per solam unionem personalem, quia si illa fuisset sine gratia habituali, posset Christus secundum naturam humanam non habere jus in haereditate illa ; sed si ista gratia habitualis fuisset collata illi naturae in primo instanti, existenti tamen in proprio supposito, illud suppositum vere diceretur Filius adoptivus ; ergo et modo non negabitur propter extraneitatem, quia modo est ila carentia juris ad illam haereditatem, quae tunc fuisset. Responsionem quaere.

Ad istam instantiam dici potest (tenendo tertium modum dicendi) quod negatio extranettatis in Christo, non est propter gratiam habitualem, quam in secundo instanti habuit ; sed est propter dispositionem necessario insequentem generationem talem humanae naturae de congruo, et hoc ex vi unionis illius naturae ad Verbum, quae dispositio non fuisset consecuta talem naturam in supposito proprio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1