Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus sit creatura
D. Thom. 3. p. q. 16. art. 8. (ubi Cajet. et Saar.) et hic g. 1. art. 2. D. Bon. híic art. 2. q. 1. hichard. art. 2. q. 1. Gabr. q. 1. Vasq. 3 p. d. 63. Capreol. hic q. 1. Vide Scot. 7. Met. q. 12. ad primum princ. et in Theorem. Creans non est nisi de nihilo. Durand. híc.
Circa primum arguitur, quod sic: In Christo est natura humana sicut divina, et per consequens proprietates utriusque naturae secundum Damascenum cap. 50. ergo ita dicitur creatura propter unam naturam, sicut creator propter aliam.
Praeterea : Christus est homo, est praedicatio in quid, secundum ilud Ertra de haereticis, c. Cum Christus ; quaero quid praedicat hoc praedicatum homo? aut ahquid creatum, aut aliquid increatum ; si increatum, ergo idem formaliter praedicat homo de Christo, quod praedicat hoc praedicatum Deus: hoc est falsum, quia tunc idem formaliter esset dicere, Christus est homo, et Christus est Deus ; igitur praedicat aliquid creatum.
Praeterea, Christus est homo, aut ergo creatus, aut increatus ; ista sunt immediate opposita circa omne ens; si ut homo increatus, est homo aeternus ; si homo creatus, propositum.
Praeterea, de quo praedicatur inferius, et superius, sive illud sit superius essentiale in eodem genere, sive communius extra genus; sicut de quo dicitur ignis, et corpus, et creatura, quae est superius ad omne aliud a Deo, ut videtur ; ereo de quo dicitur homo, de eodem dicitur creatura.
Praeterea, Christus ratione corporis est conceptus ; ergo ratione animae creatae est creatus. Consequentia probatur, quia non minus denominatur totum a proprietate partis perfectioris, quam a proprietate partis minus perfectae.
Contra hoc in littera sunt auctoritates. Item omnis creatura rationalis est Filius Dei per adoptionem, vel potest esse ; Christus non potest esse filius adoptivus, er praecedenti quaestione ; ergo non potest dici, vel esse creatura.
Item, si Christus est creatura, et Christus est Filius Dei, ergo Filius Dei est creatura ; modus arguendi est bonus, quia medio existente hoc aliquid, necesse est extrema conjungi ; ergo, etc.
Praeterea, nihil creatum dicitur de Christo. Probo, quia nihil est creatum min Christo, nisi natura humana ; ista natura non dicitur de Christo ; ergo, etc.
D. Bonaventura ait Christum non esse creaturam, quia communicatio idiomatum non datur in his, in quibus est repugnantia ad naturam divinam ; refutatur tribus rationibus claris.
Hic dicitur (a) quod ista propositio : Christus est creatura, est neganda, quia communicatio idiomatum non fit in his, ubi est repugnantia proprietatis unius naturae ad aliam naturam ; talis est hic, quia creatura includit inceptionem esse, et ita repugnat aeternitati, quae est proprietas Fili Dei.
Contra, non plus repugnat illi naturae esse post non esse, vel inctpere esse, quam non esse post esse, vel etiam desinere esse, quia utrumque repugnat aeternitati ; sed Christus conceditur mortuus, cum tamen mortuum esse dicat non esse post esse, quia non vivere post vivere, et vivere viventibus est esse, 2. de Antm. igitur.
Praeterea, mortale et immortale ita opponuntur formalter, sicut creatum et increatum, et tamen ambo dicuntur de Christo.
Praeterea, ita formaliter naturae creatae repugnat esse creatorem, vel aternam, sicut repugnat aeterno incipere ; ergo aeque negabitur Christum esse creatorem propter repugnantiam ad unam naturam, sicut esse creaturam propter repugnantiam ad aliam.
Henricus ideo negat Christum esse creaturam, quia haec includit non esse ante esse, et respectum unius naturae ad alteram. Refutatur, quia secundum hoc Christus non esset creator, nec posset dici minor Patre.
Aliter dicitur (b) quod non fit communicatio idiomatum in negationibus, neque in his quae dicunt respectum unius naturae ad aliam naturam.
Primum apparet, quia aliter dicerentur absolute contradictoria de Christo, quia negatio aliqua convenit uni naturae, cujus opposita affirmatio mnest naturaliter ratione alterius; puta natura divina est aeterna, natura humana non est aeterna ; sed si per hoc Christus diceretur non aeternus, Christus diceretur aeternus et non aeternus ; negationes ergo, quae insunt ratione alterius naturae, scilicet humanae, quia insunt secundum quid, puta cum determinatione distrahente, non denominant simphlciter illud, de quo dicuntur.
Similiter secundum, scilicet de dicentibus respectum unius naturae ad aliam, declaratur : non enim si natura humana est assumpta, dicitur Christus assumptus : creatura enim non tantum includit negationem, scilicet non esse ante esse, sed includit respectum unius naturae ad alteram, sicut ad illam a qua accipit esse ; ergo ista non dicentur de toto.
Contra (c), sicut creatura dicit respectum unius naturae ad alam, ut naturae humanae ad divinam, ita videtur quod creator dicat e converso respectum naturae divinae ad humanam ; ergo si ista, quae dicunt respectum, non dicantur de toto, Christus non erit creator ; negatio etiam aliqua potest inveniri, quae importetur per hoc nomen, quod est creator, puta non accipere esse post non esse ab alio, sicut in hoc nomine creatura ; igitur sicut Christus non dicitur creatura propter negationem inclusam, ita nec dicetur creator propter eamdem rationem.
Praeterea, Christus est minor Patre ; hoc conceditur absolute, ut dicitur Joan. 14. et tamen hoc dicit respectum unius naturae ad aliam, quia non est minor Patre, nisi secundum naturam humanam ; ergo, etc.
Sententia Varronis, Sanctos propter haereses negasse Christum esse creaturam, id tamen in rigore sermonis concedi posse; et probat ex PP. ^ug. Hieron. Damasc. Doctor docet quomodo haec impugnari possit, quia creari stricte, ut opponitur fieri, supponit omnino non esse, et respicit causam primam immediate dantem primum esse. Hoc autem repugnat Christo, sumendo etiam creaturam latius, adhuc dici nequit de Christo, quia non accepit primum esse totale, nec primum esse partiale, post non esse, quod optime explicat Doctor exemplo.
Aliter dicitur, quod propositio est simpliciter concedenda, si bene intelligatur ; negabatur tamen communiter a Sanctis propter haereses haereticorum dicentium Christum esse puram creaturam, cum quibus noluerunt Sancti communicare in sermone. Quod autem absolute de virtute sermonis possit concedi, probatur per Damascenum cap. 30. qui dicit, quod Christus est creatus et increatus, passibilis et impassibilis, et per eumdem, c. 97. conceditur creatura Dei. Et per Augustinum de sermone Domini in monte: voluit esse creatura, qui est creator.
Et Hieronymus super epist. ad Ephes. super illud : /psius factura sumus, dicit : Multi timore trepidant, ne Christum creaturam dicere compellantur, nos autem proclamamus non esse periculum dicere Christum esse creaturam.
Cui ista opinio (d) non placet, potest dicere ipsam esse falsam propter istam rationem, quia creari dicit quoddam fieri, ia quod ultra fieri addit aliquid, et quantum ad respectum quem dicit fieri ad causam efficientem, et quantum ad illum respectum quem dicit ad oppositum praecedens. Ouoad primum fieri respicit efficiens in communi ; sed creari proprie respicit primum efficiens, ut immediate producens, ita quod nihil dicitur proprie creari, nisi quod a solo primo efficiente immediate producitur ad esse. Quoad secundum, fieri dat intellgere oppositum praecedens qualecumque, sive positivum sive privativum ; sed ultra hoc creari proprie sumptum addit, quod oppositum immediate praecedens sit contradictorium, puta negatio non in aliquo subjecto, ita quod nec privatio, nec contrarium. Hoc modo a creari stricte accepto illud dicitur stricte creatura, quod accipit esse a primo efficiente immmediate, et post omnino non esse, sive post purum nihil, et sic non esset dubium Christum non esse creaturam, quia nec humana natura in Christo est sic creatura ; ipsa enim non a solo primo efficiente immediate producebatur in esse, sed etiam a matre, quae aliquam causalitatem habuit respectu ejus, neque etiam post oppositum contradictorium, quod est omnino non ens vel nihil, sed post oppositum privative, quando scilicet materia corporis transmutabatur a forma sanguinis ad formam corporis organici animati. Hoc enim modo solummodo Angel, et anima intellectiva, et gratia, et quaedam hujusmodi, quae de nihilo producuntur a primo efficiente, dicuntur creari.
Alio modo generalius accipitur creari prout dicit habitudinem ad primum elfficiens, licet non ut immediate producens excludendo omnem causam ; dicit etiam ordinem ad oppositum praecedens, scilicet negationem, sed non excludendo quod sit in aliquo susceptivo. Et a creart hoc modo generalius dicto, dicitur creatura generaliter de omnibus alus a Deo, praeterquam de Christo ; omnia enim alia a primo efficiente recipiunt esse et dicuntur creari, licet etiam sint effectus aliarum causarum ; non tamen dicuntur aliarum causarum creaturae, quia creatura isto modo non dicit relationem ad aliquam causam secundam. Accipiunt etiam esse sul primum post non esse, sive illud sit nihil, sive in aliquo susceptivo. LEsse autem primum alicujus dupliciter potest intelligi, vel illud quo totum dicitur primo ens, hoc est adaequate, sicut humanitas dicitur primum esse corporis organici animati, quia hoc totum esse, quod consurgit ex unione istarum partium, est esse adaequatum totius. Alio modo esse primum alicujus potest dici esse primae partis alicujus in ilo toto, puta si corpus organicum praecederet duratione animationem, primum esse hominis hoc modo esset esse corporis organici. Quaecunique ergo creatura accipit esse primum altero istorum duorum modorum post non esse, vel totale, vel partiale primae partis ; et ideo si corpus organicum fuisset ab aeterno inanimatum, et in tempore animaretur, totus homo diceretur creatura, licet non accepisset totum esse post non esse, quia esse alterius partis est aeternum, sed primum esse totale. Christus autem nullo modo accepit primum esse sui post non esse, quia neque primum esse totale, quod resultaret ex natura divina et humana, quia nullum tale est secundum Damascenum cap. 49. quia tunc non manerent ibi istae naturae ,nisi confusie ; sed sicut sunt duae distinctae naturae, ita duo esse distincta ; neque primum esse partiale, ut esse Verbi, quia illud est aeternum ; deficit ergo sibi habitudo illa, quam necessario dicit creatura ad oppositum praecedens, quee est quod post non esse sequatur esse, vel primum partiale, si nullum habet totale, vel esse totale ipsius, quod creatur ; sic non est in proposito.
Objicit contra rationem, qua docet contra Varronem, Christum non esse creaturam. Primo, quia humanitas Christi est terminu- mutationis; ergo potest esse terminus creationis. Secundo, Christus fuit mortuus, quod dicit privationem esse, et ut videtur primi esse. Solvit haec, et addit aliam rationem, qua probatur Christum non esse creaturam. Quasestio est tantum de modo loquendi, et Doctor non reputat improbabilem sententiam Varronis. Nota solutionem argumentorum, quia certe videntur valde urgere, quod admittendum sit Christum esse creaturam, sicut est homo, mortuus, conceptus, genitus, etc.
Contra istam rationem (e) objcitur sic, quia quidquid est terminus alicujus mutationis, potest esse terminus creationis ; natura humana in Christo. quae terminavit genera- tionem. potest esse termimnus mutationis generaliter dictae, et per consequens potest esse terminus creationis generaliter dictae ; ergo Christus secundum quod habet eam, est creatura ; non enim videtur, quod creatio plus respiciat primitatem esse pro termino suo, quam quaecumque alia mutatio pro termino suo, cum ipsa possit habere pro termino, quidquid potest alia mutatio habere pro termino suo.
Praeterea, Christus vere dicitur mortuus, quod vere dicit privationem esse, et privationem primi esse, ut videtur, quia non magis unum oppositum ponit acquisitionem primi esse, quam aliud privationem primi esse.
Ad primum, concedo quod natura humana potest terminare creationem generaliter dictam, et terminavit eam, ut ipsa vere dicatur creaturaà ; nec tamen propter ipsam Christus dicitur creatura, quia esse proprium, vel primum hujus naturae non est esse primum Christi ; et ideo esse primum hujus naturae sequitur esse primum Christi, quia esse Verbi et aliud esse primum non potest Christus habere.
Et cum dicitur quod ista mutatio, scilicet creatio non magis ponit primum esse termini acquiri, quam aliqua alia mutatio, dico quod hoc est falsum, quia istam specificationem addit creatio ultra alias mutationes, ut sicut aliquid non esset creatura, si esset tantum a secunda causa (pro eo quod creari dicit respectum ad primum efficiens), et tamen potest dici genitum respectu causae secundae ; similiter licet per generationem acquiratur aliquod esse simpliciter, si tamen illud non sit primum esse geniti, et etiam primum esse geniti sequatur non esse, tale genitum non dilcitur creatura, et ideo non sequitur: Christus est cenitus, (prout praedicatum convenit ei ratione naturae humanae,) ergo est creatus. Nec etiam in alis sequitur formaliter : ignis est genitus, ergo est creatura generaliter, nisi gratia materiae, quia esse simpliciter terminans generationem ignis, est primum esse ipsius, quod dicitur genitum.
Ad secundum, dico quod mortuum non privat primum esse Christi, sed esse simpliciter, quod est vivere ; ita etiam generari dicit acquisitionem esse simpliciter, sed non necessario primi esse. Unde vere conceditur, Christus mortuus, sicut genitus temporaliter, non tamen conceditur annihilatus, quia sicut non dicitur creatus, ita non dicitur annihilatus ; quod enim opponitur creationi, dicit annihilationem primi esse.
Ad istam conclusionem (f) etiam ponitur alia ratio talis, quia illud denominativum, quod natum est denominare generaliter multa, puta totum et partem, accidens et subjectum, non denominat totum per partem, neque subjectum per accidens, sicut unum, quod natum est dici de subjecto et accidente, non denominat formaliter subjectum per accidens. Non enim dicitur Socrates unus unitate accidentis vel albedinis, ita quod si albedo sit una, et Socrates erit unus, et si albedines plures, Socrates plures, quia Socrates est tantum unus. Ergo cum hoc quod est creatura, natum sit dici generaliter de entibus, tam de supposito quam de natura, non denominabit suppositum ratione naturae, nisi conveniat supposito propria denominatione ; nullo autem modo convenit huic supposito, nisi quia denominat ipsam naturam, et per ipsam non potest denominare suppositum ; igitur, etc.
Et per hoc patet, quare Christus dicitur genitus temporaliter, et non creatura, quia generart denominat naturam, et mediante natura natum est denominare suppositum ; creatura nata est denominare utrumque propria denominatione, et ita neutrum est ibi ratio qua respectu alterius.
Ad argumenta (g). Ad primum, dico quod illud quod natum eest denominare suppositum ratione naturae, potest dici de isto supposito, puta vivere, intelligere, comedere, etc. sed creatura non est tale denominativum. Exemplum, homo secundum caput dicitur crispus, non tamen secundum caput dicitur triangulatus vel rotundus, quia primum denominativum natum est denominare partem, et per illam totum; secundum vero non; ita esse creatorem natum est denominare naturam et suppositum ratione naturae, non sic creatura.
Aliter potest dici secundum primam rationem positam ad quaestionem, quod creator non dicit aliquid repugnans naturae vel huic supposito, sicut creatura; creare enim est dare esse prima causalitate post non esse, hoc Christo non repugnat ; creari est accipere esse primum a primo efficiente post non esse, hoc Christo repugnat.
Ad aliud, concedo quod homo praedicat aliquid de Christo, et illud est creatum et creatura, ita quod de illa natura vere dicitur creatura, sed non sequitur: ergo de Christo ; si enim medium accipitur in majori in abstracto, et in minori dicatur de Christo in concreto, erunt quatuor termini.
Ad aliud potest dici, quod est homo creatus, ita quod ly creatus distrahatur ibi per hoc, quod est homo, ut dicatur creatus omo ; et tunc non sequitur, ergo est creatura, sed est fallacia secundum quid, et simpliciter ; sicut hic, Socrates factus est albus, ergo est factus.
Aliter potest dici quod divisio est insufficiens, quia licet quodcumque unum ditividatur in se per alterum istorum, non tamen quod in se implicat duo, scilicet naturam et suppositum, quia ratione naturae repugnat sibi unum, ratione suppositi repugnat sibi aliud.
Ad aliud dico, quod quaecumque quidditas in abstracto pertinens ad quodcumque genus, habet creaturam pro superiori denominattve, sicut et hoc quod est esse effectum ; sed non omne concretum, cujuscumque generis habet creatum pro superiori, sed tantum illud concretum, cujus primum esse est esse ilius denominativi, id est, cujus primum esse est creatum ; sed esse primum Christi non est creatum, nec primum totale, nec primum partiale, sicut esse creatura non est superius ad esse album, ut propter hoc dicatur : Socrates est creatura, quia albedo est creatura, sed ex alia ratione priori. Unde icet de albedine dicatur creatura, non tamen de albo, si album non est esse primum illius, de quo dicitur.
Ad aliud patet, quod dicitur genitus et conceptus, quia ista nata sunt denominare totum ratione naturae, ita quod respectu istorum natura est ut quo respectu totius; non sic autem respectu hujus praedicati, quod est esse creatura ; oportet enim quod propria denominatione diceretur de supposito, alia ab illa, qua dicitur de natura, aut saltem competeret supposito ratione primi esse ejus.
On this page