Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
D. Thom. 3. p. q.16. art. 10. (ubi Cajet. Suar.) et híc q. 2. art. 1. D. Bonav. art. 2. q. 1. Richard. art. 2. quest. 1. Durand. q. 1. Gabr. q. 1. Vasq. 3 p. d. 66. cap. 2. Bassol. d. 10. q. 1. art. 2. Rubion. ibi art. 2.
Secundo quaeritur, utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura ? Quod sic videtur, quia secundum quod homo, est aliquid non increatum, quia tunc homo praedicaret idem de Christo, quod Deus, quod est falsum ; ergo praedicat ahquid creatum ; ergo est creatura.
Praeterea 5. Physic. quod convenit toti secundum partem, dicitur de toto, sicut homo sanatur, quia thorax sanatur ; ergo cum naturae humanae conveniat esse creaturam, hoc dicetur de Christo, et maxime cum determinatione ilius naturae; ergo simpliciter dicetur quod Christus est creatura secundum quod homo, sicut simpliciter verum est dicere quod homo sanatur secundum thoracem.
Contra, si secundum quod homo est creatura, ergo secundum quod iste homo, quia non est alius homo, quam iste homo ; sed si secundum quod iste homo est creatura, iste homo est creatura. Probatio consequentiae, quia de eo quod se- quitur reduplicationem, absolute potest enuntiari praedicatum, sicut si homo, secundum quod coloratus videtur, coloratum videtur ; ergo si secundum quod iste homo est creatura, vere iste homo est creatura. Consequens est falsum, quia secundum Damascenum 50. cap. d4ste puer creavit stellas ; ergo est creator, et ita non est creatura.
Praeterea, si Christus secundum quod homo, est creatura, igitur simpliciter est creatura. Consequens est falsum ex praecedenti quaestione. Probatio consequentiae, quia quod enuntiatur de supposito cum reduplicatione speciei, enuntiatur de eodem simpliciter; sicut si Petrus est inquantum homo, ergo Petrus est sumpliciter, ita in proposito, igitur, etc.
Christus secundum quod homo reduplicative, non est creatura, bene tamen si sumatur, ly secundum quod homo distractive, et tuncsensus est, secundum humanitatem esse creaturam, ad modum hujus: Ethiops secundum quod habet dentes, est albus, reduplicative est falsa, distractive non. Vide Doct. supra d. 6. quaest. 2. et super primum Prior. q. 35. ubi explicat reduplicationem et distractionem, de quo Leuchet. et Tartaret. hic. Adde, incipere, esse superius ad esse genitum et creatum et conceptum, et sic licet detur quod Christus inceperit, et habetur ex August. tract. 105. in Joan. antequam mundus fieret, nec nos eramus, nec ipse mediator Christus, Nazian. oratione 35. num. 12. ait Christum esse factum, et Leo serm. 3. Pentecost. cap. 2 dicit esse temporalem, non inde habetur quod est creatura.
Respondeo (a), quando propositio affirmativa est falsa ex repugnantia extremorum, quacumque determinatione vel reduplicatione addita, quae non tollit repugnantiam eorum, non tollit rationem falsitatis illius. heduplicatio autem proprie sumpta non diminuit alterum extremum, quia est determinatio extremi ad extremum ; ergo ipsa non vertficat aliquam propositionem, quae sine reduplicatione fuit falsa; tamen si addatur alteri extremo, ut praedicato, aliquid distrahens ipsum, ut distractum non repugnet alteri extremo, sicut prius repugnavit non distractum, potest propositio cum tali determinatione distrahente esse vera, et non sine ea; sicut si album simpliciter repugnet ZEthiopu et propter hoc erit haec propositio falsa: zFthiops est albus, et haec -«Ethiops inquantum homo est albus, addito tamen eo, quod est secundur dentes ad praedicatum, per quod distrahitur ipsum praedicatum, et tollitur repugnantia ejus ad subjectum, propositio est vera, quae tamen sine additione non fuit vera.
Ad propositum, si secundum quod homo accipiatur proprie reduplicative, neutrum eorum distrahitur, et ita non tollitur repugnantia, si qua est, et ita non magis est ista vera: Christus secundum quod homo est creatura, quam ista : Christus est creatura, quia utrobique manet eadem ratio falsitatis. Sed si addatur ista determinatio secundum quod homo alteri extremo, puta praedicato, ut distrahat ipsum respectu subjecti, tolleretur ila repugnantia praedicati jam distracti ad subjectum, quae fuit praedicati simphciter sumpti ad subjectum. Haec ergo propositio, accipiendo ly secundum quod proprie, ut est nota inhaerentiae reduplicationis praedicati, falsa est. Secundum autem quod specificat sive distrahit ipsum praedicatum, ut notet creationem secundum quid, sic potest concedi, quamvis tamen sit impropria, et exponenda per istam : Christus secundum humanitatem est creatura. Exemplum hujus patet in illo exemplo de 7Ethiope comparato ad albedinem, quia sicut ista est falsa : ^FEthiops est albus, ita ista : zFthiops secundum quod habens dentes est albus, secundum quod propositio est proprie reduplicativa ; ista tamen est vera Fthiops est albus secundum dentes, et hoc, secundum quod habens dentes, si istud secundum quod distrahat praedicatum, tamen sic non est propria.
Ad secundum, bene explicat quando ratione partis denominatur totum, et quomodo opposita, quae insunt secundum partes, non denominant totum ; declarat rem exemplo. Vide eum quaest. 45. Elench. ubi ex professo tractat de istis. Leuch. Tartaret. et Pitigianis hic.
Ad argumenta. (b) Ad primum principale dico concedendo quod est aliquid, et potest concedi quod est aliquid creatum secundum quod homo, quia tunc distrahitur praedicatum per ly secundum quod homo, sicut ;Ethiops est albus secundum dentes ; sed tunc non sequitur simpliciter, ergo Christus est creatura, sicut nec alibi, ergo est albus, sed est fallacia secundum quid et simpliciter.
Vel dici potest quod est aliquid increatum, quia aliquid non ibi stat tantum pro natura, sed pro denominato illius, scilicet naturae ; ulud autem aliquid potest dici increatum ratione suppositi, quod denominatur a natura ; nec sequitur quod idem praedicaret homo de Christo, quod Deus, quia, ut Deus, praedicaret de ipso Christo esse increatum per se et essentialiter, homo autem tantum denominative.
(c) Ad aliud dico quod si opposita possunt inesse secundum diversas partes, neutrum denominat totum ex vi sermonis, sed utraque est falsa, sicut patet de scuto, cujus una medietas est alba, et alia medietas est nigra ; falsum est enim enuntiare sive album sive nigrum simpliciter. Nec Philosophus 5. Physicor. curavit de Logica, sed de ipsa realitate, secundum quod alrquid dicitur tripliciter moveri, quando aliquod praedicatum natum est inesse toti per aliquam partem, quia scilicet sibi praecise inest ; tunc ex hoc quod denominat partem, sequitur quod denominat totum, quia denominat ipsum, sicut natum est ipsum denominare, quemadmodum visio nata est inesse animal praecise secundum oculos, et ideo si secundum illos insit, de virtute sermonis inest toti.
Ita si sanari natum est praecise vel principaliter inesse homini secundum thoracem, hoc est secundum cor, quod intelligo per thoracem, potest sic dici animal sanum simphciter, quia thorax est sanus. Si tamen secundum aliam partem aque sit natum mnesse hoc, et oppositum secundum quod denommunat hanc partem, non dicitur simpliciter animmal sanum, quia tunc duo opposita possunt simul enuntiari de eodem.
Ita ad propositum dico quodsi creatura non est nata enuntiari de toto ratione partis, nist forte ilus partis, a qua totum habet esse primum, vel ratione totalis esse totius, et humanitas vel natura humana in Christo non sit primum esse Christi, nec esse totale ejus, non potest de Christo ratione naturae creatae enuntiari hoc, quod est creatura, neque simpliciter, neque cum reduplicatione.
Et si obiciatur (d) quod duo opposita conceduntur esse vera de Christo sicut mortale et immortale, passibile et impassibile ; ergo creator et creatura.
Dico quod contradictoria nunquam conceduntur esse vera de Christo, sicut nec de quocumque alio, quia etsi ratione duarum naturarum oppositae proprietates affirmativae dicantur de toto, quia sufficit ad hoc quod utraque affirmativa habeat aliquam causam verttatis, secundum quam possit inesse subjecto, tamen negativae illarum affirmativarum simul eidem inesse simpliciter, est impossibile, et ita contradictoria nunquam sunt simul vera, imo sicut est passibilis et impassibilis, ita falsum est ipsum non esse passibilem, et similter ipsum non esse impassibilem.
On this page