Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Christus inceperit esse

QUESTIO III. Utrum Christus inceperit esse?

Divus Thomas 3. part. quaest. 16. art. 9. (ubi Cajet. Suar.) et 3. disp. 12. quaest. 1. art. 1. Divus Bonaventura híc art. 2 quaest. 1. hichardus art. 3. quast. 1. Durand. quast. 1. Major quast. 1. Paludanus dist. 12. quast. unic. Vasquez 3. part. disp. 61.

Tertio quaeritur, utrum Christus inceperit esse ? Quod sic videtur, quia Christus nominat suppositum duarum naturarum secundum Damascenum cap. 49. (lib. 3. cap. 3.) sed suppositum duarum naturarum incepit esse ; ergo, etc.

Praeterea, quod incepit esse secundum esse substantiae, incepit esse simpliciter, quia esse substantiae est esse simphciter ; Christus incepit esse secundum esse humanum, quod est esse substantiae ; igitur, etc.

Praeterea, quod generatur incipit esse simpliciter, quia secuncum Aristotelem 5. Physicor. generatio est a mnon esse ad esse simpliciter ; Christus generabatur; igitur, etc.

Praeterea, Verbum incepit esse homo ; ergo Christus incepit esse. Probatio consequentiae, quia quando de aliquo dicitur incipere determinatum per aliquod praedicatum, de illo toto dicitur incipere, sicut si Socrates incipit esse albus, Socrates albus incipit esse; ergo similiter in proposito.

Contra, Joan. 8. Antequam Abrahai fieret, ego sum; ergo ab aeterno ; ergo non incepit esse.

Item Damascenus cap. 0. (lib. 3. cap. 4.) Homo ille fuit sine principio; sed inceptio ponit principium ; ergo non incepit esse.

SCHOLIUM.

Hanc Christus incipit esse, uno sensu esse veram, et alio falsam:; et explicat utrumque sensum, resolvens ex vi sermonis simpliciter esse veram, quia sufficit aliquod esse simpliciter subjecti incipere, et non requiritur quod primum esse ejus incipiat. Similiter ista : hic homo, ostenso Christo, incepit esse, concedenda est Vide scholium ultimum distinct., praeced. quaest 2.

Hic sunt duo (a) consideranda: unum ex parte subjecti; aliud ex parte praedicati. Ex parte subjecti, amn totum ens per accidens possit stare respectu hujus praedicati, ratione suae totalitatis, an ratione partis formalis, an praecise ratione partis principalis; sicut si Socrates albus dicatur incipere esse,

utrum subjectum possit accipi respectu praedicati pro toto ente per accidens, an pro ipsa albedine, ut scilicet totum dicatur incipere, quia albedo incipit esse in toto, vel solum potest accipi pro ipso subjecto, de quo dicitur albedo.

Et quia haec difficultas non videtur esse in subjecto respectu aliorum praedicatorum, ideo (b) videtur esse difficultas ex parte praedicati, videhcet an inceptio enuntiata per praedicatum tale, sida inceptionem totius ratione totalitatis suae, vel ratione alterius partis, et si ratione partis, cujus partis ? Videtur quod de vi sermonis non possit respectu hujus praedicati subjectum magis arctari, quam respectu alterius praedicati, quia quod ponitur in uno extremo, non determinat illud, quod ponitur in altero extremo. Posset autem respectu alterius praedicati accipi secundum rationem totaltatis suae, sive secundum rationem partis formalis ; ut sicut si albedo faceret per se unum cum homnine, esset haec per se primo modo : homo albus est coloratus, hicet haec non esset per se: homo est coloratus, quemadmodum ista est per se secundo modo: antmal rationale est risibile, hcet haec non sit per se aliquo modo: animal est risibile.

Ita si Christus immponatur ad significandum Verbum hominem secundum Damascenum 4. cap. (lib. 3. cap. 3.) poterit de hoc subjecto praedicari aliquid, vel ratione totius, vel ratione partis alicujus; sicut igitur si Christus secundum humanitatem est mortuus, Christus est mortuus, ita si secundum humanitatem incepit esse, Christus incepit esse, itàa quod si hoc praedicatum possit vere enuntiari de hoc subjecto, ratione ilus partis subjecti, videtur quod simpliciter possit enuntiari de eo. hestat ergo quod totum sit ex parte praedicati, utrum mncipere esse dicat inceptionem secundum primum 2esse ejus, de quo dicitur; vel secundum quodcumque esse simphciter illius. Ouia si primo modo, ista propositio est falsa, sicut et illa: Christus creatur; si secundo modo, cum quodlibet esse substantiae sit esse simpliciter. et Christus incepit esse secundum esse humanum, quod est esse substantiae, Christus incepit esse simphieiter. Secundum magis videtur esse de virtute sermonis, quia sicut esse secundum enuntiat esse simphuciter, et non ex vi sermonis, primum esse illius, de quo dicitur, si subjectum habeat plura esse, sicut Christus, ita et incipere determinatum per secundum esse, videtur dicere inceptionem m esse sumphciter, non autem in esse primo illius subjecti. Simpliciter ergo de vi sermonis posset concedi, quod Christus secundum quod importat hoc, quod est Verbum homo, incepit esse, hoc est, habet aliquod esse simpliciter, quod prius non habuit, licet illud non sit primum esse Christi.

Hoc modo (c) etiam posset concedi ista propositio: iste homo incepit esse, de subjecto demonstrante suppositum ; non tamen nude, quia non in natura divina, sed ut in natura humana verum est enuntiare inceptionem simphrciter illius subjecti, ita quod non debeat concedi, Filius Det incepit esse, sicut Christus, vel iste homo incepit esse, quia esse humanum est esse simpliciter Christi, vel istius hominis, non autem est esse Verbi simpliciter; quia licet de Verbo dicat esse simphciter, quia esse substantiae, non tamen est esse simpliciter Verbi, quia respectu Verbi est esse quasi adventitium, et quasi esse accidentis respectu subjecti ; non autem est ita adventitium esse respectu Christi, vel respectu istius hominis.

Et si dicas, quod iste homo non potest supponere nisi pro supposito naturae divinas, dico quod verum est, tamen potest supponere pro illo, ut est suppositum in natura humana, sicut Socrates albus supponit pro supposito substantiae, tamen ut in albedine existens. Sancti tamen noluerunt concedere istam propositionem propter haereticos, qui dixerunt Christum simphciter incipere quantum ad primum esse, ponentes eum esse puram creaturam ; sed incipere esse non importat hoc, quod est creatura.

Argumenta patent, quia procedunt, secundum quod de Christo ratione duarum naturarum, dicuntur proprietates utriusque naturae, et ita ratione naturae divinae et humanae, potuit simpliciter incipere et non incipere esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3