Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Alensis 3. part. quast. 14. membr. 1. Divus Thomas 3. part. quaest. 15. art. 1. (ubi Cajet. Med.) et hic quaest. 2. art. 1. Divus Bonaventura art. 2. quast. 1. hichardus art. 2. quast. 1. Durand. quaest. 2. Gabriel quaest. 1. Paludanus quaest. 2. Henric. quodl. 6. quaest. 6. Suarez 3. part. tom. 1. disp. 33. sect. 2. Vasquez ibi. d. 61.
Circa istam distinctionem duodecimam, in qua Magister agit de conditionibus natura assumptae, quaeritur unum : Utrum scilicet, Christus potuerit peccare? Quod sic, Joan. 1. Si dixero, quod non novi eum, ero similis vobis mendax; sed potuit dicere, et dixit totam istam orationem ; ergo potuit dicere partem, ergo potuit dicere, non novi Patrem, et mentiri, et per consequens peccare.
Praeterea, fertio de liber. arbitr. Melior est natura, quae peccare potest, quam illa quae peccare non potest : sed Christus assumpsit naturam nostram optimam in optimo sui ; igitur assumpsit eam ut potentem peccare ; ergo potuit peccare in ista natura.
Item, quod quis potest, si vult, potest simpliciter, quia secundum Augustinum de Spiritu et anima: Hoc est in potestate hominis ut faciat, quod facit, et sumitur ab Anselmo, 2. Cur Deus homo, cap. 1. sed Christus potuit peccare, si voluit, quia velle peccare est peccare; ergo potuit illud simpliciter ; ergo vetc.
Contra, si potuit peccare, ergo potuit damnari. Consequens est falsum; ergo et antecedens. Consequentia est manifesta, quia propter peccatum quilibet damnatur, qui damnatur.
Item, Christus semper fuit beatus; ergo non potulit peccare, nec damnari. Consequentia est manifesta, quia privative opposita non simul insunt magis quam contradictoria, quia sunt immediate opposita circa aptum natum.
hesolvit Christum esse impeccabilem ex plenitudine gloriae, sicut omnes alii Beati impeccabiles sunt; sed in Christo ex dispensatione mansit libertas ad merendum, quod aliis Beatis non convenit. Quomodo autem Beatus sit impeccabilis, an per aliquid intrinsecum ipsi, vel per extrinsecam Dei voluntatem, late tractat Doctor 4. d. 49. q. 6. Negat Christum esse impeccabilem ex vi unionis praecise, et idem ait supra d. 2. q. 1. Sequuntur Bassol. hic q. art. 1. Gabr. q. 2. Durand. q. 2. Rubion q. 1. et 2. Mars. 3. q. 9. art. 2. Ovando hic part. 3.| 39. Rada 3. controvers. 4. art. 3. Faber hic d. 17. cap. 1. et communis Scotistarum, praeter Pitigianis, qui in alium sensum Scotum torquet. Med. supra refert Capr. dicere contra hanc sententiam non rationibus, sed flammis agendum esse. Censura Caprina parvi facienda est; loca Patrum, quae adducuntur ab adversariis, non intelliguntur de unione hypostatica praecise sumpta, sed de ea, ut de facto fuit, et sic habuit gratiam et gloriam concomitantes.
Respondeo (a). hic sunt duae dif- ficultates, una quomodo Beatus non potest peccare; alia, quomodo Christus, cum esset viator, potuit habere naturam mpeccabilem cum Beatis. Primus articulus pertinet ad quartum librum, de hoc ibi dist. queest. 6. 49.
De secundo dico quod cum Christus in primo instanti unionis ejus cum Deo fuit beatus, et beatitudo abstulit sibi omnem peccabilitatem vel possibilitatem peccandi, quae potest auferri per beatitudinem, hcet cum hoc dispensative staret potestas merendi ; plenitudo enim gloriae, qua ipse fuit conjunctus fini, non minus quam alius beatus, hcet potuit mereri, aeque excludit omnem potestatem in eo avertendi a fine, sicut in alus. Hl tamen, qui dicunt quod ex vi unionis necesse fuit naturam unitam frui, haberent consequenter dicere, quod non solum ex plenitudine gloriae fuit impeccabilis, sed ex vi unionis; hoc autem improbatum est supra d. 2. quaest. x. contra Henricum.
Ad tertium, exponit illud, quod potest quis facere, si vult, potest simpliciter, quia addendum est, et debet vel potest velle, quia sine hac determinatione, illud est suppositio impossibi- lis, quia Deus potest peccare, si vult, quia tamen hoc velle nequit, simpliciter peccare nequit ; vel neganda est propositio propter implicationem impossibilis, sicut haec: asinus potest intelligere, si vult.
Ad primum (b) argumentum dico, quod Christus potuit dicere, et dixit totam illam orationem, et per consequens partem ejus, quia ibi est consequentia necessaria ; proferens enim illam conditionalem, profert utramque categoricam ; sed hoc fuit tantum materialiter dicere ; sed non potuit dicere, id est, asserere illam partem, quia hoc non potuit esse, nisi intellectus ejus posset decipi, si acquiesceret, vel animti signum voluntarie prolatum discordaret a significato ; quorum neutrum potest esse in perfecte Beato, quia utrumque est imperfectionis, unum moralis, alterum intellectualis.
Ad secundum (c), dico quod natura, quam assumpsit, erat de se possibilis peccare, quia non erat beata ex vi unionis, et habuit liberum arbitrium, et ita vertibile ad utrumlibet ; sed per beatitudinem est confirmatum a primo mnstanti, ut sit impeccabile, sicut Beati sunt impeccabiles.
Ad alterum (d), dico quod illa major est falsa de virtute sermonis, quia notat unam categoricam sequi ad unam conditionalem, quae conditionalis est necessaria, et categorica sequens est contingens, et ex necessario non sequitur contingens ; ideo enim illa conditionalis, quae antecedit in conditional totali, est necessaria, quia antecedens includit consequens ; velle enim respectu hujus, quod est peccare, includit posse, quia velle non tantum est posse hoc, sed agere ; consequens autem est contingens, quia alicui naturae convenit, alicui non.
Si tamen ista major debeat aliquo modo verificari, oportet eam exponere, ut antecedens illius conditionalis totalis habeat aliquam determinationem, sine qua consequens non sequitur ex eo; et debet illa determinatio esse ista, quod si quis potest, et vult, et debet vel potest illud velle, potest simpliciter ; sine ista enim determinatione non sequitur consequens, puta si non potest hoc velle nisi ex suppositione impossibilis ; quod autem est possibile ex suppositione impossibilis, non est possibile simphciter. Sic autem minor est falsa, Christus potuit velle peccare, quia sicut non potest peccare, 1ta nec velle peccare.
On this page