Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae

QUAESTIO I. Utrum Christo potuerit conferri summa gratia, qua potuit conferit creature?

Alensis 3. part. quaest. 12. membr. 2. Divus Thomas 3. part. quast. 7. art. 9. et hic quast. 3. art. 2. Divus Bonaventura art. 1. quast. 1. Richardus art. 1. quest. 4. Durand. quast. 2. Gabriel quaest. 1. Paludanus queest. 1. Major qu-rst. 3. Suarez 3. part. tom. 1. dist. 22. sect. 2. Vasquez 3. part. disp. 45 41. Vide Scotum 2. Metaph. quast. ult. et 1. Physic. quaest. 12.

Circa primum arguitur quod non. Anima Christi non potest esse summum gratificabile, quia non est summa natura intellectualis ; igitur nec summam gratiam poturt recipere. Probatio consequentiae, quia natura intellectualis excellentior est capax majoris perfectionis et excellentioris, quia capacitas perfectionis est secundum gradum naturae perfectibilis.

Hic dicitur quod animae Christi dabatur habitus quidam supernaturalis. per quem augebatur capaci- tas illius naturae, ut sic possit recipere majorem gratiam. Contra, natura excellentior fuit capax ejusdem habitus vel alterius perfectioris, et per illud esset capax majoris eratiae, et ita semper natura excellentior est magis gratificabilis, quam natura ista, sive ex habitu sive ex se ; et ita si proportio est perfectibilis ad perfectionem, nunquam potest ista habere maximam gratiam possibilem conferri creaturae. Praeterea, nec potest ibi conferri ille habitus, quia cum gratia sit actus primus supernaturahs, non praesupponit aliquem alium actum praevium supernaturalem.

Praeterea, gratia, quam anima Christi potuit recipere, necessario esset finita, et in certo gradu, quia in facto esse et non in ftieri; sed ultra istum gradum posset fieri gratia major. Probo, quia si intelhieatur gratia in aliquo gradu majori, non propter hoc intelligitur infinita, sed finita ; gradus enim finitus non repugnat perfectioni creaturae; ergo non est contradictio fieri aliquid perfectius isto, et illud non esset aliqua forma in specie alia a gratia, quia ista species est suprema in perfectionibus supernaturalbus.

Praeterea, si gratia animae Christi esset in termino, ut non posset omnino major illa esse, aut hoc esset propter rationem in se, aut propter aliquid ex parte efficientis, aut susceptivi. Non primo modo, quia ipsa est participatio charitatis infinitae, et ita potest in infinitum crescere, antequam deveniat ad charitatem quam participat ; nec secundo modo, quia efficiens est infinitum ; nec tertio modo, quia forma recepta semper ampliat capacitatem recipientis, quia charitas diatat.

Praeterea, si posset habere gratiam summam creabilem, tunc posset habere gratiam, cui nulla esset aqualis. Probatio consequentiae, quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit 5. Topic. Consequens est falsum, quia posset Deus aliam naturam humanam aqualem, vel Angelicam naturam assumere, et ei conferre aequalem eratiam.

SCHOLIUM.

Adducit duas rationes ad oppositum pro parte vera. Prima, quia animae Christi data est summa unio, scilicet hypostatica; ergo dabilis eidem summus habitus ad operandum. Secunda, est summe imago Dei. Quaestionem disputat infra quaest. 4. a num. 2. et ejus argumenta solvit ibi a num. 10.

Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ; ergo quantum ad operart. Summa un!o quantum ad operari non est nisi per summum habitum gratiae, quae est principium operandi ; ergo, etc.

Praeterea, naturae mntellectuah convenit, quod sit capax gratiae inquantum imago Dei ; sed ista natura potuit esse summe imago Dei ; ergo summe capax gratiae ; ergo potuit sibi conferri summa gratia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1