Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri

QUAESTIO II.

Utrum de facto fuerit collata animae Christi summa gratia possibilis conferri creatura.

Alens. 3. p. q. 12. m. 3. D. Thom. 3. p. 3. 7. art. 11. et htc g. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1.9.2. Rhichard. art. 1. quast. 2. Gabr. q. 1. Suar. 5. p. tom. 1. disp. 22. sect. 2. Vasq. ibi disp. 46. 4T.

Secundo quaeritur de facto, an isti animmae fuerit collata summa gratia, quae potuit creaturae conferri ? Quod non, quia 1. de Trinit. dicit Augustinus quod Beatus est, qui habet quidquid vult, et nihil mal vult. Hoc non tantum mtelhgitur de velle actuali, quia tunc alquis Sanctus in via posset esse beatus pro aliquo instanti, quia pro ulo potest habere quidquid vult, et tunc nihil actualiter mah vult ; ergo intelligitur de posse velle, ut scilicet habeat quidquid potest recte velle. Potest autem Michael recte velle habere tantam gratiam, quantae natura ejus est capax, quia velle hberum semper est rectum, quando conformatur voluntati naturali, quae semper est recta; voluntas autem naturalhs Michaelis est ad tantam gratiam, quantae natura ejus est capax. Natura autem animae Christi non est ita excellens, nec per consequens tantae gratiae capax ; ergo ipsa de facto modo non habet tantam gratiam, quantam habet Michael, si Michael est beatus.

Praeterea, non est ponenda tanta gratia in anima Christi, nisi quanta requiritur ad beatitudinem ilhus animae ; sed perfecte beatificatur, si tota inclinatio ejus naturalis terminetur. Potest autem perfecte terminari, etsi non habeat summam gratiam creabilem, cum non habeat summam minclinationem ad ilam, cum non habeat summam naturam. Exemplum hujus, aqua quietaretur, etsi non esset in centro, quia non habet summam egravitatem.

Praeterea, summa natura non est facta ;ergo nec summa gratia. Antecedens probatur, quia quaecumque natura facta, possibile est alteram excellentiorem fieri, quiailla posset esse finita. Consequentia probatur, quia ordo universi magis consistit in speciebus quam individuis, quia magis attenditur perfectio universi secundum species quam secundum individua ; ergo convenientius videtur esse factam summam naturam, quae differret ab aliis naturis secundum speciem, quam supremam gratiam esse factam, quae differret ab aliis gratiis secundum numerum tantum.

SCHOLIDM.

Adducit pro parte vera varias auctoritates, et quaestionem disputat inf. q. 4. a n. 9. et argumenta hic posita solvit ibi a num. 15.

Contra, Augustinus 13. de Trinit. cap. 19. Summa gratia in rebus per tempus ortis est, quod homo in unitate personae sit Deo conjunctus.

Praeterea, Joan. r. Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, hoc est, qualis decet unigenitum ; illa est summa possibilis dari; ergo.

Praeterea, Joan. 93. Non enim dat Deus spiritum ad mensuram, intelligit de Christo; et ibidem : De ejus plenitudine nos omnes accepimus. Gratia non ad mensuram est gratia summa possibilis; plenitudo etiam, quae potest participari ab omni alia gratia secundum aliquem gradum, non videtur esse nisi in summa gratia.

Item, Magister in littera : Credendum est Deum tantam qratiam contulisse illi animae, quantam potuit conferre ; tantam autem potuit conferre, quantam potuit creare, ut probabitur; ergo, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2